Vitruvius, De architectura libri decem, 1567
page |< < (113) of 412 > >|
33[Figure 33]A. Plinthus.
B
. Torus inferior.
O
. quadræ.
C
. Scotia.
D
. torus ſuperior.
E
. quadra apophygis.
F
. apophygis.
tt
. craſſitudo columnæ.
f x F q E D C B I K 3 a 2 1 0 b
111022203330
Ionica ſpira ita deformatur, ut habeat plinthum, ſcotias duas, & torum. Scotiæ uero, ſeu trochili duo
ſint
inter torum ſuperiorem, &
plinthum, ſed inter duas ſcotias, ſint aſtragali. Aſtragali a forma ſic dicuntur,
imitantur
enim oſſa illa, quæ in iuncturis colli pedis ponuntur, latine tali uocantur.
Itali aſtragalos in baſi
tondinos
appellant.
Altitudo baſis est quemadmodum atticurgis pro dimidia columnæ craſſitudine. latitudo
eſt
quaqua uerſus unius diametri, &
quartæ partis, & octauæ craßitudinis, columnæ. Plinthus pro tertia
parte
altitudinis ſpiræ, reliquum in ſeptem partes diuiditur, quarum tres ſuperioritoro conceduntur, reliquæ
quatuor
æquas in partes ſecantur, ex quibus una ſcotiæ, ſeu trochilo ſuperiori conceditur, &
ſuis astragalis,
&
ſuo ſupercilio, quod eſt tanquam quadra ſuperior. altera pars datur inferiori trochilo. Aſtragali vero ex
octaua
trochili parte conſtituuntur.
Sed uidebitur inferior trochilus maior, quia ad extremam plinthum flecti-
tur
, &
flexus ille amplior, maiorem ſpeciem præſefert. Nam cum duo trochili ſint animaduertendum est,
4440 ut inferioris cauum ſuperioris, ſuperiori regulæ reſpondeat.
trochilus ſuperior clauditur duabus regulis, qua-
rum
ſuperior appellatur ſupercilium, inferior quadra:
ſupercilium unius est partis, quadra dimidiæ tantum.
circumflectere autem trochilos oportet, quemadmodum in ſuperiori, hoc eſt Attica ſpira declaratum eſt. illud
uero
pauci animaduertunt, quod Vitr.
dixit. Proiectura erit ſpiræ pars octaua, & ſextadecima: nam loqui-
tur
hic de proiectura partis ſuperioris ſpiræ.
Aſſumitur enim columnæ craſſitudo ex qua integra primum
octaua
pars ſumitur, deinde ex eadem integra ſumitur ſextadecima pars, deinde utræq́;
partes coniunguntur,
&
dimidium earum utrinque ponitur pro proiectura ſuperioris partis, quod æque eſt, ac ſidiceret partiendam
eſſe
columnæ diametrum in partes ſexdecim, ex quibus duæ primum, deinde una ſumenda eſt, &
eas ſimul com
ponere
, efficient tres ex ſexdecim partibus, quas partire, &
utrinque appone pro proiectura. Altuudo apo-
phygis
annuli eſt pro tertia parte tori, apopbygis eodem modo formatur, quo in Atticis dictum eſt.
totius au-
5550 tem ſpiræ deſcriptio infra hoc loco ponitur, atque ita Ionica baſis deformatur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index