Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
241 209
242 210
243 211
244 212
245 213
246 214
247 215
248 216
249 217
250 218
251 219
252 220
253 221
254 222
255 223
256 224
257 225
258 226
259 227
260 228
261 229
262 230
263 231
264 232
265 233
266 234
267 235
268 236
269 237
270 238
< >
page |< < (122) of 412 > >|
154122
M. VITR V VII DE
ARCHITECTVRA
LIBER QVARTVS.
1110
Proœmium.
CVm animaduertiſſem, Imperator, plures de Architectura, præcepta, uolu-
minaq́;
commentariorum non ordinata, ſed incepta, uti particulas errabun
das reliquiſſe:
Dignam & utiliſsimam rem putaui, antea diſciplinæ cor-
pus ad perfectam ordinationem perducere, &
præſcriptas in ſingulis uo-
luminibus ſingulorum generum qualitates explicare.
Itaque, Cæſar, primo
uolumine tibi de officio eius, &
quibus eruditum eſſe rebus Architectum
oporteat, expoſui.
Secundo de copijs materiæ, ex quibus æ diſicia con-
2220 ſtituuntur, diſputaui.
Tertio autem de ædium ſacrarum diſpoſitionibus,
&
de earum generum uarietate, quasq́; , & quot ha beant ſpecies, earumq́; ,
quæ ſint in ſingulis generibus diſtributiones, ex tribusq́;
generibus, quæ ſubtiliſsimas haberent pro-
portionibus modulorum qualitates, Ionici generis mores docui.
Nunc in hoc uolumine de Doricis,
Corinthijsq́;
inſtitutis, & omnibus dicam, eorumq́; diſcrimina, & proprietates explicabo.
Libro quarto abſoluitur negocium uniuerſum, quod ad publica opera, & quæ ad religionem pertinent.
Quare cum ratione a Vitruuio factum puto, cum huic libro proœmium, quemadmodum reliquis non appoſue-
rit.
ut enim ſatietatem fugeret, tertio libro finem impoſuit, cum iam inceptam materiam perſequi deberet. Di-
ctum igitur eſt in tertio, quicquid ad Ionicum genus pertinebat, ſed prius figur arum ædium aſpectus, tanquam
principia, ſpecies, diſpoſitionesq́;
conſtitutæ. mox fundationes, & ornamenta columnarum, quæq́; ſubtiliſſi-
3330 mas habent proportionibus modulorum qualitates, abſoluta ſunt.
In quarto de Corinthijs, Doricisq́; inſtitutis
diſputatur.
& primo capite origines, & inuentiones columnarum perquiruntur, & Corinthium genus abſolui-
tur.
In ſecundo de ornamentis, quæ ſuper columnas imponuntur, diſſeritur, a quibus principijs, & origini-
bus ſunt inuenta, deq́;
tota materiatione, & tecto. ſequenti capite de ratione Dorica præcepta dantur, capi-
tulum, trabs, triglyphus, corona, deſcribitur.
Distributio uniuerſa eius generis ostenditur. ſtriæ deſignantur.
Quarto de interiore cellarum, & pronai diſtributione ſermo inſtituitur. Quinto quod ad decorem pertinet,
exigitur, de ædibus ſcilicet constituendis ſecundum regiones.
Sexto de ostiorum, & antepagmentorum ſacra-
rum ædium rationibus, triaq́;
ostiorum genera tractantur Doricum, Ionicum, Atticurges. Quoniam uero ge-
nera aliqua ædium ſupererant, ut de omnibus diceret capite ſeptimo Tuſcanicas, rotundas, &
compoſitas ædes
collocat.
poſtremo tandem aras, quarum cauſa ædes fiunt, breuiter imponit. Vniuerſumq́; ſacri ædiſicij genus
4440 concludit.
Quanquam uero proœmium quemadmodum reliquis uoluminibus, etiam quarto non apponit, est
tamen quod aduertendum ſit in hac propoſitione.
nam cum doceat de quibus dictum ſit, & de quibus dicen-
dum, figura utitur ad perſpicuitatem pertinente.
vbi autem dicit. {Tertio de ædium ſacrarum diſpoſitionibus,}
innuit figurarum aſpectus.
ubi autem dicit {& de earum gencrum uarietate,} intelligit ædium ſpecies ab
intercolumnijs ſumptas, in quibus, &
illa intelliguntur, quasq́; & quot habeant ſpecies, earumq́; quæ ſunt in
ſingulis generibus distributiones.
De tribus generibus columnarum, earum{q́ue} origine, & in-
uentione. # Cap. I.
5550
COlvmnae Corinthiæ, præter capitula, omnes ſymmetrias habent, uti Ionicæ, ſed capi-
tulorum altitudines efficiunt eas pro rata excelſiores, &
graciliores, quod Ionici capi-
tuli altitudo, tertia pars eſt craſsitudinis columnæ.
Corinthij tota craſsitudo ſcapi. Igi-
tur quod duæ partes e craſsitudine columnarum capitulis Corinthiorum adijciuntur, ef-
ficiunt excelſitate ſpeciem earum graciliorem.
Cætera membra, quæ ſupra columnas imponuntur, aut
e Doricis ſymmetrijs, aut Ionicis moribus in Corinthijs columnis collocantur:
quod ipſum Corin-
thium genus propriam coronarum, reliquorumq́;
ornamentorum non habuerit inſtitutionem, ſed aut
e triglyphorum rationibus mutuli in coronis, &
in epiſtylijs guttæ Dorico more diſponuntur: aut´ex
Ionicis inſtitutis zophori ſcalpturis ornati cum denticulis, &
coronis diſtribuuntur. Ita e generibus
duobus capitulo interpoſito, tertium genus in operibus eſt procreatum.
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index