Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (135) of 412 > >|
167135QVARTVS
Facilis coronæ distributio eſt. alta enim est cum ſuis cymatijs dimidio modulo, cuius dimidij quarta pars
cymatio ſuperiori, altera quarta inferiori, duæreliquæipſi coronæ dantur.
Cymatium habet ſuam quadram
tertiæ partis, reliquæ duæ conflexui eius dantur.
Prominet Corona dimidia, & ſexta moduli parte, habetq́;
ſuas præiſiones in extremis inferioribus partibus, quas Vitr. ſcotias uocat. In Metopis ſcalptæ erant ſacri-
ficiorum patinæ, bubula capita, &
huiuſmodi alia, quæ arbitrio Architecti relinquuntur. modo aliquid ſigni-
ficent, quod ad rem pertineat.
Pari forma ſub ima corona, id est ſub plano inferiori, guttæ ad triglyphos re-
ſpondentes fiebant.
hæ in longitudine ſex, in latitudine tres ponebantur. ita ut omnes, quæ ad triglyphum unum
referebantur, eſſent numero decem, &
octo. forma earum erat rotunda. ita enim a plano decidentes guttæ in
orbem conuoluuntur;
ſpatia uero, quæ metopis reſpondebant, aut pura, id eſt ſine ſcalpturis relinquebantur,
1110 aut fulmina ſcalpta habebant.
Ita Guttæ ſub ima corona ad canaliculos triglyphorum, canaliculi ad guttas
inferiores referebantur.
unde perperam factum est ab eo, qui guttas contra metopas,alia ornamenta contra
triglyphos ad perpendiculum in ima corona poſuit.
Ignorauit enim, quid illæ guttæ ſignificarent, quo ue loco
eſſent ponendæ neſciuit.
ut pote qui caſu ornamenta fieri putauerit. recte autem fecit, cum in metopis inſigne
urbis, loco bubulini capii is collocauit.
Reliqua omnia, quæ ſupra coronas ponuntur, ab Ionicis moribus
non ſunt aliena.
nos epistylijs, ut reliquarum partium, formam deſcripſimus. vbi a, b. epistylium. c. gut-
tæ.
d. regula e, tænia. f. g. triglyphus. h, ſemimetopia. i, metopa. k, triglypbi capitulum. l, m,
corona cv.
m ſuis cymatijs. n, mentum coronæ. o, ſcotia. reliqua in faſtigio ſunt ſuperius explicata. p.
guttæ ſub ima corona triglyphis reſpondentes, q, ſpatia, quel uel pura relinquũtur, uel fulminibus ornantur.
Si uero pycnoftylon, & monotriglyphum opus erit faciendum, frons æ dis, ſi tetraſtylΘs erit, diui-
6363[Handwritten note 63]6464[Handwritten note 64] datur in partes decem, &
nouem cum dimidia; ſi hexaſtylos in partes 29. s. ex his pars una erit mo-
2220 dulus, ad quem (uti ſupra ſcriptum eſt) opera diſtribuentur.
Ita ſupra ſingulas epiſtylij partes, & me-
topæ duæ, &
triglyphi ſinguli erunt collocandi. In angularibus non amplius, quàm quantum eſt ſpa-
tium hemitriglyphi.
Accedet id in mediano contra faſtigium duorum triglyphorum, & trium meto-
parum ſpatium, ur latius medium intercolumnium accedentibus ad ædem habeat laxamentum, &

aduerſus ſimulacra Deorum aſpectus dignitatem.
Inſuper triglyphorum colna eſt collocanda, ha-
6363[Handwritten note 63]6464[Handwritten note 64] bens (uti ſupra ſcriptum eſt) cymatium Doricum in imo, alterum in ſummo.
Item cum cymatijs co-
rona craſſa ex dimidia.
diuidendæ autem ſunt in corona ima ad perpendiculum triglyphorum, & ad
medias metopas, uiarum directiones, &
guttarum diſtributiones, & reliqua quoque quemadmodum
dictum eſt in diaſtylis.
Facilis quoque ratio monotriglyphi, ideſt ædis, cuius intercolumnia angularia unum in medio triglyphum
3330 habent.
Sicorrigatur codex eo modo, quo nunc ſcriptum eſt, nam mendoſus erat prius, & nulla ratione ſibi
conſtabat.
ex diagrammate etiam infra poſito, erit manifeſtior. Vbi c. eſt tetraſtyli ſpecies monotriglyphi,
&
pycnostyli. d. uero hexaſtyli.
Colvmnas autem ſtriari uiginti ſtrijs oportet, quæ ſi planæ erunt, angulos habeant uiginti de-
ſignatos:
ſin autem excauabuntur, ſic eſt forma facienda, ita uti quàm magnum eſt interuallum ſtriæ,
tam magnis ſtriaturæ paribus lateribus quadratum deſcribatur, inmedio autem quadrato circini cen
trum collocetur, &
agatur linea rotundationis, quæ quadrationis angulos tangat & quantum erit
curuaturæ inter rotundationem, &
quadratam deſcriptionem, tantum ad formam excauentur. Ita
Dorica columna ſui generis ſtriaturæ habebit perfectionem.
Deadiectione eius, quæ media auge-
4440 tur (uti in tertio uolumjne de Ionicis eſt perſcripta) ita &
in his transferatur.
De strijs philander loquitur ita. Columnæ Doricæ aut angulis inſigniuntur uiginti, aut totidem excauan-
tur ſtrigibus.
Sed ſuo quodam, & proprio modo, ut hic præſcribitur. Nam eſt aliud ſtriandi genus Ionicis,
debitum, de quo ipſe dixit, Cap.
ultimo, lib. 3. Quæſtriantur columnæ, aut rectis lineis, aut in clauicularum
modum ſurſum uerſus obuolutis striantur, uti in toιcularium cochleis uidere est.
Corinthiæ ab Ionicis strias
mutuantur, ſed aut totæ a ſummo ad imum excauantur, aut partium trium infima ueluti baculo inſerto op-
plentur.
Videntur extra urbem ſcapi Corintbij onycbini duo ſecundo ferè lapide ad uiam Nomentanam, in
æde D.
Agnetis miro artificio ſtriati, ſed non ex præcepto. Sunt & in vrbe in Baſilica diui Petri alterno or-
dine ſtrijs clauiculatim, ſpiratimq́;
obuolutis ſtriatæ,& frondibus, ſigillis, auiculis, palmitibus, racemisq́;
aſperæ. Striatura autem Dorica hoc loco deſcribitur.
Qvoniam exterior ſpecies ſymmetriarum, & Corinthiorum, & Ionicorum eſt
5550 perſcripta, neceſſe eſt etiam interiores cellarum, pronaiq́;
diſtributiones explicare.
Tempus eſt ut templum ingrediamur, cum cætera omnia, quæ ad exteriorem ſpeciem pertinent, a ſundamen
tis, ad ſummum tectum ſint explicata.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index