Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
161 129
162 130
163 131
164 132
165 133
166 134
167 135
168 136
169 137
170 138
171 139
172 140
173 141
174 142
175 143
176 144
177 145
178 146
179 147
180 148
181 149
182 150
183 151
184 152
185 153
186 154
187 155
188 156
189 157
190 158
< >
page |< < (141) of 412 > >|
173141QVARTVS.
De decoro per ſtationem facto tractat Vitr. hoc loco, de quo ſatis primo uolumine diſſeruimus. Reſpiciant
ædium frontes ad occidentem;
hinc fiet, quod areæ, ſimulacraq́; Deorum tanquam naſcentes Soles mentes
ſupplicantium illuminare uidebuntur.
Cæterum ſi qui Idola, opera hominum, ligna muta, & dæmones ado-
rabant in eorum cerimonijs adeo circumſpecti erant, ut magnifica templa extruerent, quibus externos allice-
rent, præſentesretinerent;
ſi habitu, & gestu uitam, & mores; ſi gratiam, & maieſtatem Dijs dignam expri-
mere artifices Idolorum tentabant:
quid nos ueri Dei, ſanctorumq́; cultores efficiemus, qua expreſſione uerum
Dei cultum, &
pietatem indicabimus.
1110
De ostiorum, & antepagmentorum ſacrarum ædium
rationibus. # Cap. VI.
OStiorvm autem, & eorum antepagmentorum in ædibus hæ ſunt rationes, ut primũ
conſtituantur, quo genere ſunt futuræ.
Genera ſunt enim thyromatωn hæc, Doricum, Io-
nicũ, Atticurges.
Horum ſymmetriæ Dorici generis conſpiciuntur his rationibus, uti co-
rona ſumma, quæ ſupra antepagmentum ſuperius imponitur, æque librata ſit capitulis ſum
mis columnarum, quæ in pronao fuerint.
Lumen autem hypothyri conſtituatur ſic, uti quæ altitudo
ædis a pauimento ad lacunaria fuerit, diuidatur in partes tres ſemis, &
ex eis duæ partes lumini ualuarũ
altitudine conſtituantur.
Hæc autem diuidatur in partes duodecim, & ex eis quinque, & dimidia lati-
2220 tudo luminis fiat in imo, &
in ſummo contrahatur, ſi erit lumen ab imo ad ſexdecim pedes antepag-
menti tertia parte.
Sexdecim pedum ad 25. ſuperior pars luminis contrahatur antepagmenti parte
quarta.
Si a pedibus 25. ad triginta, ſumma pars contrahatur antepagmenti parte octaua. Reliqua
quo altiora ſunt, ad perpendiculum uidentur opportere collocari.
Ipſa autem antepagmenta craſſa
fiant in fronte altitudine luminis parte duodecima, contrahaturq́;
in ſummo ſuæ craſsitudinis quarta-
decima parte.
Supercilij altitudo quanta antepagmentorum in ſumma parte erit craſsitudo. Cyma-
tium faciendum eſt antepagmenti ſexta parte.
proiectura autem quanta eſt eius craſsitudo. Sculpen-
dum eſt cymatium Lesbium cum aſtragalo.
Supra cymatium, quod erit in ſupercilio, collocandum
eſt hyperthyron, craſsitudine ſupercilij, &
in eo ſcalpendum eſt cymatium Doricum, aſtragalum Le-
ſbium ſima ſcalptura.
Corona deinde plana fiat cum cymatio, proiectura autem eius erit quanta alti-
3330 tudo ſupercilij, quæ ſupra antepagmentum imponitur.
Dextra ac ſiniſtra proiecturæ ſic ſunt facien-
dæ, uti crepidines excurrant, &
in ungue ipſa cymatia coniungantur.
Priusquam ad aliud deueniam, neceſſarium puto obſcura quædam uocabula declarare, qualia ſunt hæc.
Antepagmenta, thyromata, atticurges, hypothyron, lacunare, ſupercilium, cymatium Lesbium, & Doricum,
aſtragalus Lesbius, ſima ſcalptura, &
crepidines. Antepagmentum igitur a noſtris erte dicuntur, ſunt autem
lapides ad utrumque ostij latus directi, nec dubito huiuſmodi uocabulo ſignificari quoque lapidem ſupra dire-
ctos illos tranſuerſum, quod Vitr.
innuit, dum dicit. Vti Corona ſumma, quæ ſupra antepagmentum ſuperius
imponitur.
Thyromata, Gręca uox, oſtia ſunt. Atticurges quoque alias vſurpatum uerbum pro attico more
factum, uideturq́;
Corinthium intelligere per id, quod in fine huius capitis appoſuit, diſcrimenq́; ponit inter At-
ticum, &
Doricum. Quoniam trium generum eſſe oſtia dicit, Dorica, Ionica, & Attica. & ſuperiori uolu-
4440 mine mentionem fecit Atticæ baſis, quæ post Vitr.
in Doricis operibus eſt tranſlata: qua autem ratione, igno-
ro.
Cæterum Plin. quatuor ponit columnarum genera, inter quæ Atticam quadrangularem ponit (ut dixi.)
itaque Atticum genus ab alijs diſtinctum uidetur. Sed fieri potest, ut Corinthium, quod nihil habet proprium
præter capitulum, ab hoc genere oftij rationem deſumpſerit, quemadmodum a Dorico mutulos, ab Ionico den-
ticulos.
Lacunar, quidſit, ſupra expoſui. Lacus enim eſt ſpatium inter trabes, Lacunare, & ſpatium & tra-
bem ſignificat, Trabeationem dicimus, ſeu trabeaturam.
Supercilium id eſt ſuperlimitare, & est lapis ſupra
antepagmentum ſuperius.
Cymatium undulam ſignificat, hodie cimaſa, uel gula nominatur a nostris. Do-
ricum cymatium in operibus doricis eſt manifestum, ea ſcilicet forma, qua eſt inferius coronæ cym atium.
Le-
sbium cymatium non uidetur eſſe intelligendium cymatium ſcalptura ornatum.
non enim hoc eſt diſcrimen ue-
rum inter Doricum, &
Lesbium, nam & Doricum ornari poteſt. quare cymatium Doricum non ornamento, ſed
5550 forma differre debet a Lesbio, &
eſt quod nostri cauettum uocant, veluti ſcotia deformatum. Cymatium uero
Lesbium oppoſitum, quemadmodum in deſcriptione oſtij Dorici eſt uidere littera K.
& cymatium Doricum
littera C.
ſed astragalus Leſbius eſt tanquam dimidius torus ornatus ſima ſcalptura, baſſum rileuum nostri
dicunt.
uulgo enim ſimus caprarum naſus dicitur. Crepidines ſunt margines, & ornamenta, quæ circum oſtia
ponuntur, id est membra parua, quæ tranſuerſa, &
directa circa antepagmenta currunt. Hy pothyrum eſt
ſpatium, &
uanum, quod aiunt a Vitr. lumen appellatum. Nunc ad Vitruuij pręceptum. Primum eſt, ut ſcia-
mus quo genere ostij uti uelimus.
Deinde oſtiorum genera diſtinguit. Triplexq́; eorum genus nominat Dori-
cum, Ionicum, Atticum.
postmodum oſtij Dorici ſymmetrias docet. aitq́; coronam, quæ ſupra antepagmentum
ſuperius collocatur, æque libratam eſſe oportere capitulis columnarum, quæ ſunt in pronao.
monetq́; qua ra-
tione ſpatium a ſumma corona ad pauimentum diſtribuamus, partemq́;
unam lumini, alteram dat ornamentis;
partiri iubet altitudinem a Lacunaribus ad pauimentum in partes tres, & dimidiam, ex his duas altitudini
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index