<s xml:id="echoid-s11814" xml:space="preserve">impagis, quæ replum dictur, ſit ex dimidia, & ſexta impagis. Hic locus ſubobſcurus eſt, atque ut non au-
deã affirmare me uerum attigiße, ita non fatebor me aratione alienum eſſe. quare dicam quid ſentio. Si quis
oſtium ex præcepto conſtituat, oportet eum conſiderare quædam oſtia ornatiora eße, quædam minus ornata.
Doricum genus minora ornamenta requirit, reliqua maiora. ad ornandas fores relicta ſunt ſpatia quædam& interualla plana, & ea circundata ornament is uarijs cõfectis, aut alio modo coniunctis, ut dixi, cuiuſmodi
ſunt cymatia, coronices, regulæ, & huiuſmodi. præterea uariæ ſunt planorum ornamentorum diſtributiones
in diuerſis generibus, itemq́; magni refert ad ornatum utrum fores integræ ſint, an ex pluribus planis. Quare
cum cõſidero, quid Dorico generi conuenit, in eam ſententiam uenio, ut primam forium compactionem a Vitr.
deſcriptam Dorico tribuam inſtituto, alias uero reliquis. # Dixit enim Vitr. Doricum ostium latum eſſe de-
bere inferius ex duodecim luminis partes 5. & dimidia, totum uanum, ſeu lumen hoc claudi debet integro li-
gno, uel metallo, (nam ex metallis quoque fores constituebantur,) integrum hoc lignum duobus conſtat planis</s>