Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Table of contents

< >
< >
page |< < (159) of 412 > >|
191159QVINTVS. Vitr. ergo de arcubus nullam fecit mentionem, ratione iam dicta. Sed ſi forte aliquibus uidetur ante Vitru-
uium arcus extitiſſe, propterea quod inter uiam latam, &
Mineruam ſimplex arcus Camillo ( ut putant ) di-
catus conſpicitur;
non eſt tamen dicendum quod ad triumphantis commodum erectus fuerit, ſed fornice ſimpli-
ci constabat, ut aliquæibi statuæ collocarentur.
Ante hunc arcum columna erecta erat, a qua tanquam a
capite, omnes Italiæ uiæ initium ſumebant.
Sed nos ad forum reuertamur. Forum igitur a Græcis quadrata
forma conſtituebatur, circa erant ampliſſimæ, ac duplices porticus, columnæ crebræ, ut pycnoſtyli ratio exi-
gebat.
epistylia marmorea, aut lapidea. Supra uero ambulationes erant in contignationibus. Ita enim eorum
uſus requirebat.
Sed Itali, ac Romani alios uſus habentes, a Græcorum conſuetudine diſcedebant. In foro
enim gladiatoribus munera dabantur.
oblongum igitur ſorum faciebant, ita ut ex tribus long it udinis partibus
1110 duas latitudini darent, ſeſquialtera proportione.
ampliora quoque erant intercolumnia, circa porticus argen-
tariæ tabernæ, mœnià namque ſuperioribus coaxationibus collocata, ſpectaculum populo ad ludos commode
6767[Handwritten note 67] præbebant, ita ex populi multitudine magnitudinem fori conſtituentes, uſum, &
dignitatem quærebant, ne ſi
nimia eſſet multitudo angustum, ſiparua inane, &
uaſtum uideretur. Græcis uſus is non erat. Duplices por-
ticus interius faciebant, non enim puto duplices intelligi debere exterius, &
interius; nam in tertio libro in
banc ſigniſicationem eo uerbo, duplices, uſus eſt.
Item crebrisq́; columnis interpretor pycnoſtyligeneris, quod ſe-
quentia uerba ostendunt.
Italiae uero urbibus non eadem ratione eſt faciendum, ideo quod a maioribus conſuetudo tra-
dita eſt, gladiatoria munera in foro dari.
igitur circum ſpectacula ſpatioſiora intercolumnia diſtribuan
tur, circaq́;
in porticibus argentariæ tabernæ, mœnianaq́; ſuperioribus coaxationibus collocentur,
2220 quæ &
ad uſum, & ad uectigalia publica rectè erunt diſpoſita.
Videtur enim Vitr. opponere illis uerbis, crebrisq́; columnis, hæc uerba, circum ſpectacula ſpatioſiora in-
tercolumnia diſtribuantur.
Mœniana, nos podiola nuncupamus. dicuntur a Mœnio, qui Catoni domum uen-
didit in forum ſpectantem, ſibi tantum unica columna reſeruata, ad quam tigna proiecit, &
tabulatum fecit,
ut inde ipſe, &
posteri gladiatores ſpectarent. fuit ea domus propè Pacis templum.
Magnitvdines autem ad copias hominum oportet fieri, ne paruum ſpatium ſit ad uſum, aut ne
propter inopiam populi uaſtum forum uideatur.
Hoc commune præceptum est Græcorum, & Italorum fori, ut ad copias hominum fiat magnitudo fori.
illud uero peculiare Italiæ.
Latitvdo fori ita finiatur, uti longitudo in tres partes cum diuiſa fuerit, ex his duæ partes ei den-
tur.
ita enim oblonga erit eius formatio, & ad ſpectaculorum rationem utilis diſpoſitio.
3330
Quæritur quomodo oblonga forma ad ſpectacula potior ſit, quàm quadrata. nam quadram orbiculari ma-
gis proxima cum ſit, quàm oblonga, æqualiter ad omnes partes centrum uidetur habere, unde ratio quoque
ſpectandi commodior undique cernitur.
An ad gladiatores potius, quàm ad ſpectatores reſpexit Vitru. qui in
oblongo foro commodius exercentur, quàm in quadrato ?
ita enim ludorum uſus postulat. placet autem Al-
berto duplam eſſe fori proportionem.
additq́; pulcherrimam conſiderationem. uult enim, ædificia, quæ circa
forum ſunt, ne que ita alta eſſe, ut altitudine ſua anguſtum forum uideri faciant, neque ita depreſſa, ut uastam
fori amplitudinem conſtituant.
Cæterum fori amplitudo ad populi copias conſtituenda eſt, ne eueniat, quod
Augusto euenit, qui forum aliud paruum, propè duo quæ erant, ordinauit, ut hominum multitudini litig antium
ſatisfaceret.
Paruum autem illud fecit, ne moleſtus eſſet dominis uicinarum ædium. propè erat poſt hortos
4440 ad Morforium, &
ſanctæ Martinæ, & magna celeritate confectum, ut publica iudicia in eo tractarentur, iu-
dices ſortirentur, ſenatus cogeretur ad conſilium de bellis, triumphisq́;
decernendis, ac in eo uictores, ſpolia
collocarent.
duas id forum porticus ornatiſſimas habuit. Erant & alia quoque fora inſignia, & magnifice
extructa, quæ aut tempore, aut ui deiecta, &
collapla, aut etiam in alia ædificia mutata, nullam habent uete-
ris formæ ſimilitudinem, porticibus nullum deer at ornamentum, nulla commoditas, &
uſus deſiderabatur.
imbres, Soles, cœlumq́; graue uitabant. ambulationibus, negocijs, ſpectaculis aptæ erant. a magnitudine mil-
liariæ, aut ſtadiariæ uocabantur.
a genere ædificij, Doricæ, Ionicæ, Corinthiæ, Tuſcanicæ, aut ſubterraneæ a
Dijs, quibus conſecratæ er ant, nomina ſortiebantur.
Colvmnae ſuperiores quarta parte minores, quàm inferiores ſunt conſtituendæ: propterea quod
oneri ferendo, quæ ſunt inferiora, ſirmiora debent eſſe, quàm ſuperiora.
Non minus quàm etiam
5550 naſcentium oportet imitari naturam, quod in arboribus teretibus, abiete, cupreſſu, pinu, e quibus
nulla non craſsior eſt ab radicibus.
deinde creſcendo progreditur in altitudinem, naturali contractura,
peræ quata naſcens ad ca cumen.
Ergo ſi natura naſcentium ita poſtulat, recte eſt conſtitutum, & al-
titudinibus, &
craſsitudinibus ſuperiora inferiorum fieri contractiora.
Cum plures ordines columnarum ſuper imponere oporteat in porticibus: oportet enim ut mœniana fiant, &
coaxationes:
tunc animaduertendum eſt ad id, quod Vitr. dicit, quod ſcilicet ſuperiores columnæ quarta par-
te graciliores faciendæ ſunt inferioribus.
ratio buius est, quia quæ ſunt inferiora, oneribus ferendis fumiora
eſſe debent, quàm ſuperiora.
Exemplum a rerum natura ſumptum, hoc docet. arbores enim teretes, craſſio-
res ſunt ab radicibus, deinde paulatim excreſcendo naturali contractura tenuiores fiunt.
hac de cauſa colu-
mnarum contractio facta eſt.
& hac ratione columnæ ſuperiores graciliores inferioribus eſſe debent. & hac
demum ſimilitudine primus, &
inferior columnarum ordo Doricus, medius Ionicus, ſummus Corinthius eſſe
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index