Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
191 159
192 160
193 161
194 162
195 163
196 164
197 165
198 166
199 167
200 168
201 169
202 170
203 171
204 173
205 173
206 174
207 175
208 176
209 177
210 178
211 179
212 180
213 181
214 182
215 183
216 184
217 185
218 186
219 187
220 188
< >
page |< < (173) of 412 > >|
204173LIBER aere fiunt, quoniam undequaque in orbem conuoluuntur, ſphæræ meritò dici poſſunt. Conueniunt tamen &
qui in aqua, &
qui in aere ſunt, quoniam ſi non impediuntur, ſecundus a priori proxime tertius a ſecundo, &
quartus a tertio proficiſcuntur latioresq́;
, & ampliores ſemper fiunt, donec ad certum finem perueniant
icta enim pars aeris, uel aquœ ulteriorem ſemper impellit, ſed leuiori impulſione, ita ut tandem impulſus ille
minus, &
nihil ualeat. hinc eſt, quod Vitr. dicit.
Sed in aqua circuli æqua planitie in latitudine mouentur. Vox & in latitudinem progreditur, &
altitudinem gradatim ſcandit.
Igitur ut in aqua undarum deſignationibus, ita in uoce cum offenſio
nulla primam interpellauerit, non diſturbat ſecundam, nec inſequentes, ſed omnes ſua reſonantia per-
ueniunt ad imorum, &
ſummorum aures.
Impidiuntur circulorum deſignationes in aqua, ne fiant perfectæ iniecto alio lapide extra circulos, ualidior
1110 enim ictus alias circulorum deſignationes facit, quœ priores diſrumpunt.
ita impediuntur aeris icti orbes
alieno impulſu.
Ergo ueteres Architecti naturę ueſtigia perſequuti, indagationibus uocis ſcandentes theatrorum
perfecerunt gradationes.
& quæſierunt per canonicam mathematicorum, & muſicam rationem, ut
quæcunque uox eſſet in ſcena, clarior, &
ſuauior ad ſpectatorum perueniret aures.
Cum uox in aere circumuoluatur, certe orbicularis forma theatro conueniet. nam ſi angulari forma thea-
tra eſſent conſtituta, non œqualiter uox terminationes ſuas efficeret, alij enim ideſt uiciniores clarius uocem
perciperent, alij tanquam remotiores impedirentur, &
uocis deſignationes interminat æ in aere frangerentur.
Architecti igitur, qui & muſici, & phyſici eſſe debent, ſi nomen Architecti conſequi uelint, animaduerten-
2220 tes ad uocis motiones, &
ſpeculatione numerorum, & experientia ſonorum (ita enim mathematicorum ca-
nonicam, &
muſicam rationem intelligo ) theatrorum conformationes fecere, & ut locus magis reſonaret,
prœter orbicularem theatrorum formam, pr œter gradationes uno funiculo, ut linea in cacuminibus, &
an-
gulis ab imo ad ſummam contactas, in ſummo quoq;
contectas fecere porticus in theatrum apertas, retro pa-
rietibus cir cundatas, ut uox in eas amplitudines, tanquam in cauernas ſubintrando undique reſonaret.
Vti in organa in æneis laminis, aut corneis dieſi ad chordarum ſonituum claritatem perſiciunt,
ſic theatrorum per harmonicen ad augendam uocem, ratiocinationes ab antiquis ſunt conſtitutæ.
Quemadmodum ad chordarum rationem, & ad earum ſonum organa, quœ cannis, & tibijs conficiuntur,
&
alia inſtrumenta perficiuntur, ita harmonica ratione ad uocis claritatem, ut augumentum theatra ab anti-
quis conſtituta fuere:
œque ac ſi diceret, ut dieſis, quœ minima eſt audibilis, & in muſicam rationem apta uox
principium organorum perficiendorum regulam illis dedit.
Ita uocis naturam, & motionem ab Architectis
3330 comprehenſam illis theatrorum occaſionem faciendorum dediſſe, &
theatra ad uocis rationem accommodaſ-
ſe.
hac occaſione de harmonia loquetur Vitr. Oſtendetq́; quid ſit, quid de ea ſenſerit Ariſtoxenus, quot ſint
eius genera, quomodo partiantur, &
qua ratione uocum diagraminata constituantur.
De Harmonia ſecundum Aristoxeni traditio-
nem. # Cap. IIII.
HArmonia autem eſt muſica literatura obſcura, & difficilis, maxime quidem, quibus Grę
cæ literæ non ſunt notæ, quam ſi uolumus explicare, neceſſe eſt etiam Græcis uerbis uti,
4440 quod nonnulla eorum latinas non habent appellationes.
Itaque ut potero, quàm aper-
tiſsime ex Ariſtoxeni ſcripturis interpretabor, &
eius diagramma ſubſcribã, finitionesq́;
fonituum deſignabo, uti qui diligentius attenderit, facilius perſpicere poſsit.
Ad muſicæ rationem ſpectat ſpeculari, uerſariq́; circa eos numeros, qui ad alios referuntur ſoni adiunctio-
ne, quare in duas partes prœcipue muſicen diuidemus, quarum alteram in ratione iudicij totam ponemus, de
qua parum loquitur Aristoxenus, tanquam de ea, quæ uim, &
naturam, differentiam, & proprietatem pro-
portionum, &
concentuum conſiderat, & diſcrimem inter ea ponit, quæ ob eorum ſubtilitatem ſenſum latere
ſolent.
Alteram in exercitationem ſtatuimus tam uocum, quàm ſonorum dulci modulatione defatigatos mor-
talium ſenſus demulcentem, &
animos ſuauitate uerborum delinitos ad præclara uitæ studia exhortantem,
quemadmodum in poetarum carminibus eſt uidere, quorum ratio non habetur in postremis muſicæ partibus.
5550 Muſica igitur ratio eſt, & exercitium natur æ harmonicæ. Naturam harmonicam uoco, quæ aptari ſimul po-
teſt numerorum ſuauium coniunctione.
Ratio abſque ſenſuum ratione operari, id est ratiocinari non potest.
non enim iudicat de rebus non ante perceptis. Neceſſe est igitur utramque partem coniungere, ita ut ſtatim
ſenſus, mox ratio ſuo fungatur munere.
Vnderecte a Boetio dicitur pulchrum eſſe ratione, & uia cognoſcere
quid ſit, &
quid ferat illud, quod omnibus uiuentibus est commune. De ijs uulgus non dubitat, torquentur
docti, delectantur periti.
hinc ea muſica, quæ mentem, & aures oblectat, morali, & ſpeculatrici coniuncta
officio uidetur eſſe.
Vt igitur ſonorum communio ad aures pertineat, & orbes illi aeris ab ictu uocis deſignati,
non impediti, ſuauiter uniantur, &
ut mens ad conſiderationem cauſarum tantæ ſuauitatis uertatur, neceſſe
est principium illud habere, a quo uox aptitudinem ſumit, ut regi poſſit, ita, ut ſub harmoniæ rationem cadat,
&
quo motionis genere feratur, & quaratione in perfectam ueniat compoſitionem, & ordinationem, quod
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index