Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
191 159
192 160
193 161
194 162
195 163
196 164
197 165
198 166
199 167
200 168
201 169
202 170
203 171
204 173
205 173
206 174
207 175
208 176
209 177
210 178
211 179
212 180
213 181
214 182
215 183
216 184
217 185
218 186
219 187
220 188
< >
page |< < (173) of 412 > >|
205173QVINTVS. uteſſiceretur, oportuit prius uocem diffinire, & eius motiones quales eſſent oſtendere, quod hactenus factum
est, mox ad earum motionum diſcrimina effectusq́;
ueniendum.
Vox enim mutationibus cũ flectitur, aliàs fit acuta, aliàs fit grauis, duobusq́; modis mouetur, e quibus
unus habet effectus cõtinuatos, alter diſtantes.
Continua uox neq; in finitionibus conſiſtit, neq; in loco
ullo, efficitq́;
terminationes non apparentes; interualla autem media patenria uti ſermone cum dici-
mus.
Sol, Lux, flos, Nox. Nunc enim nec unde incipit, nec ubi deſinit intelligitur, ſed neque ex acuta
facta eſt grauis, nec ex graui acuta apparet auribus.
Per diſtantiam autem e contrario, namque cum
flectitur in mutatione uox, ſtatuit ſe in alicuius ſonitus ſinitionem, deinde in alterius, &
id ultro citroq́;
crebro faciendo incoſtans apparet ſenſibus, uti in cantionibus cum flectentes uocem uarietatem faci-
1110 mus modulationis.
Itaque interuallis ea cum uerſatur, & unde initium fecit, & ubi deſijt apparet in
ſonorum patentibus finitionibus.
Mediana autem patentia interuallis θbſcurantur.
Propoſita uocis distinctio eo tendit, ut diſtinguatur uox illa, quæ apta eſt harmoniæ, ab ea, quæ inepta est,
vox igitur duobus modis mouetur.
primum, ut auribus uideatur, ut uere eſt continuata, & in nullam termi-
nationem finita, hæc ab effectu continua nominatur, ſed ab uſu rationalis dicitur, eo enim uocis motu loqui, &

ratiocinari ſolemus, nullo modo uocis tenorem alterando.
Deinde mouetur uox, ita, ut diſtincta appareat,
&
ab uno altitudinis gradu in alterum uarijs, & determinatis finitionibus proficiſcens, quæ ab effectu diſtin-
cta, ab uſu melodica nominatur, id eſt qua qui canunt, aut poemata recitant, uti ſolent, nam dum canimus,
aut carmina proferimus, modo efferentes, modo deprimentes uocem, &
diſtincte finientes, reſumentes ſenſui
occaſionem damus, ut diſcrimina inter uoces conſtituat.
Licet Boetio placeat in recitandis poematibus me-
2220 dia quadam uoce inter continuam, &
diſtinctam nos uti ſolere, ſed parum refert, modo continuam a diſtincta
ſeparemus.
Continua igitur uox, & unius tenoris a muſicæ cõſideratione aliena eſt, nam ubi graue, & acutum
non eſt, ibi concentus eſſe non potest.
Diſtincta uero apta eſt melodiæ, at non ſtatim, ſed tunc primnm cum
ad certum locum peruenerit, quemadmodum corporibus aduenit, quæ non prius apta ſunt ſub aliquam pon-
deris rationem cadere, quàm ad certam peruenerint magnitudinem, nec ſub opticen uenire poſſunt, niſi id
habeant, quod finis eſt inuiſibilis, &
principium uiſibilis rationis. non enim fert natura minim is rerum diffe-
rentias ſenſibus humanis ſubijci.
Sonus igitur distinctus, & ad certam, & ſenſibilem terminationem relatus
harmoniæ principium dicitur, quemadmodum unitas numeri principium eſt, &
punctum lineæ, & inſtans tem-
poris.
Cæterum natura uocem cuiuſque ita circumſcripſit, ut prima eius ſedes, tanquam gradus grauior, &
depreßior ſit, quam in aliquo reperiatur.
Sed quoniam ſi uno ſemper tenore firmata uox, multas haberet diſtin-
ctas diffinitiones nulla fieret harmonia, ideo uoces mutari, &
aſcendere oportet, ut grauior & depreßior acu-
3330 tiori, &
altiori concinens proportione reſpondeat. Iter igitur aſcenſus, immo & ipſe idem aſcenſus, ſpatium,
diſtinctio, &
interuallum nominatur. Sed comparatio ratione terminorum diuerſa eſt, ideo ſit, ut cum ſpatium
metimur, quando uox ab imo ad altum effertur, uocem dicimus intendi, acutiorem elatioremq́;
fieri, cum
uero contra a ſummo ad imum fertur, remitti, grauiorem, depreſſioremq́;
fieri, & quemadmodum ab imo natu-
ra uocis principium in ſingulis hominibus collocauit, ita aſcendendo quaſi per gradus, neceſſe eſt ſummum ter-
minum inuenire, ad quem natura ſua cum uox apte peruenerit, optima cum prima reddatur concentus conue-
nientia, &
inter ca ſpatia, & interualla reliqua omnes conſonantiæ collocentur, ita ut ſi ultra ſummum ter-
minũ progrediatur iterum ad caſdem conſonantias repetendas perueniat, perinde ac ſi ad denarium cum per-
uenerimus, iterum ad eoſdem numeros, qui denario incluſi erant, ueniremus.
Sed quoniam ab imo ad ſum-
mum uox non effertur ſine medijs, ideo dumiter aſcenſionis facit, plures uocis gradus intermedios tangat opor-
4440 tet, qui iustis ſpatijs, &
interuallis mutuam quandam habeant inter ſe comparationem. Ordinatio igitur
aſcenſionis uocis a Græcis ſyſtema, a nostris ſcala nominatur:
& quoniam ad manus, digitorumq́; diuiſiones
eos terminos, dum principia docent, reducere ſolent.
ideo & Manum eam uocant, aut quia ad manus tanquam
enchiridion haberi debet, Græci ordinatam compoſitionem, nostri commodam, &
aptam aſcenſionem innuunt,
quam lincis, &
ſpatijs in exercendo declarant, unde adagium de eo, qui nihili penſi eſt dicitur eum neque li-
nea, neque ſpatio contineri.
Scala igitur eſt constitutio linearum, & interuallorum directæ deſcriptorum, in
quibus cuiuſque melodiæ notulæ deſcribantur.
Linearum & interuallorum uſus est, ut diſtincte uocis ſpatia dũ
ſcandit, &
deſcendit, cognoſcamus. Notæ autem dicuntur, quia ſunt tanquam ſigna emittendæ uocis. Ha-.
ctenus igitur habemus qualis, & quanta ea uox eſſe debet, quæ habet ad harmoniam aptitudinem. Et Vitr.
multa omittens, quæ ab Ariſtoxeno interim dicuntur, modulationum genera diſtinguit hoc modo.
5550
Genera uero modulationum ſunt tria. Primum, quod Græci nominant harmoniam, ſecundum
chroma, tertium diatonum.
Eſt autem harmoniæ modulatio ab arte concepta, & ea re cantio eius
maxime grauem, &
egregiam habet authoritatem. Chroma ſubtili ſolertia, ac crebritate modulorum
ſuauiorem habet delectationem.
Diatoni uero, quod naturalis eſt, facilior in interuallorum diſtantia.
Simihi integrum eſſet de muſica pertractare, alia uia, ordinationeq́; mihi utendum eſſe proponerem. Sed
quia Vitr.
exponimus, Vitruuium ſequamur. Genera modulationum distinguit. Genus autem eſt compoſitio,
uel diſtributio interuallorum in ſcala, &
in ordinatione, quæ diuerſas ideas, & ſpecies harmoniæ refert. De ijs
ſigillatim dicemus inferius, ea explicantes.
quæ multis difficilia, & obſcura uidentur. Modulationis igitur tria
ſunt genera.
Chromaticum, diatonicum, & harmonicum. horum nominationes ſumuntur a longinquitate,
uel proximitate interuallorum in ſcalis, &
ordinationibus. Harmonicum enim eſt, quod in ſua conſtjtutione,
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index