Vitruvius, De architectura libri decem, 1567
page |< < (174) of 412 > >|
206174LIBER atque aſcenſione abundat proximis, & minimis interuallis, ita dictum quaſi adaptatum, & conſertum. Diato-
nicum
uero appellatur, quoniam plurimum eſt in ſpatijs, quæ tono distant, quaſi per tonos progrediens.
Chro-
maticum
uero ita dicitur, quaſi coloratum, chroma enim color eſt.
& quoniam genus hoc coloris modo mu-
tatur
a prima intentione, ideo color nominatur, &
hemitonijs abundat. Ex ijs tribus generibus. naturæma-
gis
proximum eſt diatonicum, ſua enim ſponte cuique inter canendum natura ſuccedit.
Artificioſum magis eſt
chromaticum
quàm diatonicum, a peritis tantum exercetur, ideo antiquitus maior pars muſicorum in eo ge-
nere
laborabat, quod mulcere animos, &
in effectus uarios traducere instituebant. Efficacius uero eſt Har-
monicum
, &
præſtantius & excellentius in muſica ſingulare opus, ideo a nonnullis uel neglectum, uel non ad-
ſcitum
inter melorum genera, tanquam id, quod difficillime in uſum ueniat.
Seuerum, firmum, & constans est
1110 diatonicum, mores, &
habitus uiriles ostendens. Molle, & querulum chromaticum. authoritate plenum
harmonicum
.
cum igitur modulationem quandam mens ſit ordinare, quàm primum ad genus, reſpiciendum
eſt
, ſecundum quod modulari intendimus.
ita enim uoces, aut organa moderabimur, nam flexibilibus, & que-
rulis
moribus chromaticum dabimus;
magnis, & heroicis diatonicum. alijs alio utemur uel ſimplici, uel per-
mixto
genere.
permiſcentur enim genera, & unumquodque multis modis partiri, ac ordinari poteſt unde ſin-
gulares
cuiuſque generis partitiones, quoſdam quaſi aſpectus rerum præferunt, molles, temperatos, graues,
mutabiles
, conſtantes, medios, quatenus fertrerum natura.
Vnum quodque igitur genus. plures ideas habere
ſolet
, quibus diuerſas rerum facies ostendat, in qua re pulcherrimus quiſque harmoniæ effectus ponitur, &

collocatur
.
quod ut conſider atione dignum est, ita noſtris diebus a paucis conſideratur, & multi putant ſolo
diatonico
genere omnium rerum naturas exprimi poſſe.
obstinati, & durirationem fugiunt, aut quia, quod
didicere
, amittere putant, aut quia fieri non poſſe credunt, ut tot regulæ obſeruentur, aut quia re uera igno-
2220 rantes cum ſint, contemnunt ea, quæ neſciunt.
Vellem ut hic locus requireret colorum, & formarum cu-
iuſque
generis tractationem, nam certa experientia efficere ſperarem, ut auresiudicium darent eorum, quæ
multis
, &
certis argumentis ita eſſe ostenderem, & comprobarem, ſed nos alia uocant, modo Vitruuium, quæ
diximus
approbantem, audiamus.
333068[Figure 68]HARMONICVM.dieſis
dieſis
ditonus
.
69[Figure 69]CHROMATICVM.bemiton.
bemiton
.
trihemit
.
70[Figure 70]DIATONICVM.hemiton.
tonus
tonus
.
4440
Vt ea intelligantur, quæ a Vitr. dicuntur, exponam quid ſit tetrachordum, quid interuallum, quid tonus,
quid
denique ſit unusquiſque terminorum, qui a Vitru.
ponuntur. Ex ordinatis igitur uocum aſcenſionibus,
quæ
(ut dixi) ſystemata dicuntur a Græcis, ſcalæ a noſtris, perfecta, &
abſoluta illa eſt, quæ inter imum, &
ſummum
gradum eum concentum, quem ſymphoniam Græci, conſonantiam latini appellant, continet, qui reli-
quos
omnes concentus &
ſymphonias amplectitur. Ordinariautem huiuſmodi gradus ad perfectam conſo-
5550 nantiam non poſſunt, niſi quatuordecim numero ſint interualla, inter quindecim uocis gradus collocata.
Gra-
dum
intelligo uocis locum ſiue depreſſus, ſiue altior ſit.
Cæterum quia a initio ſtatim non undequaque perfe-
ctæ
, &
abſolutæ artes fuere, ſed artes, & ſcientiæ additamento, & tempore creuerunt, ideo non ſtatim ab ini-
tio
integra illa, &
abſoluta uocum ordinatio inuenta est, ſed poſtea omnes gradus additione prioribus facta
conformati
, &
coaptati ſunt, unde in formandis muſicis organis, & experiundis conſonantijs neruis, & fidi-
bus
in abaco diſtentis utebantur, interim unica, interim pluribus chordis tentantes, quod animo concepiſſent,
ſonitibus
exprimere.
Cum unica chorda, neruoq́; experirentur quod uoluiſſent, monochordum inſtrumentum
ab
unica, &
ſola chorda nominauere. Sed cum uellent pluribus fidibus exerceri, ab earum numero inſtrumen-
ta
uocabaut.
Ideo tetrachordum ex quatuor, pentachordum ex quinque, & ita alia uſque ad pentedecachor-
dum
ex quindecim neruis, &
chordis appellauere. nerui autem, & chordæ illæ gradus, & uocis aſcenſiones ſi-
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index