Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Table of figures

< >
< >
page |< < (178) of 412 > >|
3330
Certum eſt conſtitutionem, ordinationemq́; muſicam ſonitibus conſtare. Sonitus eſt caſus, aut qualitas indi-
uidu
a uocis, cuius quantitas, aut magnitudo certa est, &
præfinita, & principium modulationis, in quod tan
quam
elementum concentus omnis diſſoluitur, ex ſonitibus extremi alij ſunt, alij uero medij in ordinationi-
bus
, &
ſcalis; extremorum quidam grauiſſimi ſunt, ſub quibus nullus eſt ſonus; alij acutiſſimi ſupra quos non
eſt
aſcenſus in perfectis ordinationibus.
medij & graues & acuti inxta comparationes diuerſas eſſe ſolent;
graues, ſi altioribus, acuti ſi grauioribus comparentur, quemadmodum inter naturæ elementa grauißima eſt
terra
, leuiſſimus ignis, aqua &
aer graues, & leues, nam aqua terræ collata leuis, aeri comparata grauis di-
citur
, item &
aer igni grauis, aquæ leuis eſſe uidetur. unde ex elementorum comparatione tetrachordi ſonitus
quatuor
inuenti ſunt.
Acuti ſonitus celerioribus, & crebrioribus; graues uero tardioribus, & rarioribus
motionibus
fiunt, ut experientibus eſt manifestum.
Quæ enim magis intenditur chorda, celerius mouetur; quæ
4440 remißior eſt, tardius.
ſimiliter quæ magis intenditur chorda, crebriores ictus, quàm quæ remittitur, habere
dignoſcitur
.
Quanquam uero unica motio uidetur, non eſt tamen credendum ſingulari motu chordam moue-
ri
, ſed pluribus;
quæ ſingularis, & unica motio ob crebritatem apparet, quemadmodum continuus igneus i i-
detur
orbis, quando magna celeritate uirga a capite accenſa circumuoluitur.
Est tamen quod ſcias acutum,
&
graue translatione quadam de auditu afferri. nam primo in magnitudinibus inueniuntur. nam acutum in
tactione
dicitur id, quod celeriter agit, unde gladius acutus, quod cito pungit, &
ſecat. Hebes autem qui tar-
de
agit, neque tam ſecat, aut pungit quàm premit, aut impellit.
ut piſtillum: Nam ſi quid ad pungendum aptũ
facere
uolumus, id acuimus:
quod uero ad impellendum, obtuſum ſacimus. Ita ergo in ſonitibus, acutos eos di-
cimus
, qui celeriter ad ſenſum pertinent, nec cito deſinunt, ut fides magis intentæ, quales ſunt netarum fides,
quæ
ijs, quæ minus intentæ ſunt, cuiuſmodi ſunt hypatæ, acutiores ſonitus edunt.
Nete enim plus reliquis in
5550 pulſu, celeriter feriens aerem propter intentionem, acutißimum edit ſonum.
Sednos ad rem. Quindecim
ſonitus
, hos uoces noſtri appellant, Græcipthongos:
quemadmodum cum dicimus, quatuor uoces, aut quinque,
aut
ſex ſæpius capiendas, accipere, &
dare uocem, intonare uocem, & huiuſmodi. Quindecim ergo ſonitus
in
perfecta ordinatione, &
ſcala inueniuntur, nanquam plures quoque ſint, quemadmodum in conſtitueuda
manu
dignoſcimus, in qua uiginti, &
amplius uoces collocantur, & Vitr. ipſe decem, & octo ſonitus facit,
ſed
qua ratione id ſiat, postea dicam.
Cæperunt antiqui minori uocum, uel ſonituum numero organa compo-
nere
, inde addendo, &
progrediendo ad quindecim peruenere. primum ergo tetrachordum fecere, id eſt or-
ganum
quatuor chordis constans;
primam chordam, quæimum locum, & grauem ſonum reddit, a rei natu-
ra
bypaten, idest primam uocauere;
proximam huic parhypaten, hoc eſt primæ proximam nominarunt; po-
stremam
neten, ideſt ultimam, &
tertiam paraneten, ideſt penultimam appellarunt. Ecce quàm commode a
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index