Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
111 79
112 80
113 81
114 82
115 83
116 84
117 85
118 86
119 87
120 88
121 89
122 90
123 91
124 92
125 93
126 94
127 95
128 96
129 97
130 98
131 99
132 100
133 101
134 102
135 103
136 104
137 105
138 106
139 107
140 108
< >
page |< < (222) of 412 > >|
254222LIBER ne de ſymmetrijs detrahendum,aut adijciendum monet Vitr. quemadmodum ſuperius alibi in multis operi-
busfaciendumeſſe
docuit.
Maxime reſpiciebant antiqui ad decorum, de quo nos primo uolumine plura. ſimiliter & diſtributionis cu-
ram
habebant, ut rerum uſui inſeruirent.
hinc Vitr. hoc capite deijs agit, quæ aduſum,& commodum perti-
nent
, ſequenti uerò reſpiciens ad perſonarum dignitatem, ea,quæ decent, abſoluet.
Quanquam uerò non omnia,
quæ
ad uſum parari poſſunt Vitr.
proſequitur, tantum tamen luminis affert, ut poſſimus ingenio, & acumi-
ne
prouidere quæ ad uſum reliquarum rerum erunt neceſſaria.
Docet igitur ad quas cœli regiones, quæq́ ædi-
ficiorum
partes ſpectare debeant, ut uſui, &
ſalubritati ſint aptæ. Cœnaculorum alia æſtiua, alia byberna, alia
mediaſtina
, Aeſtiua aquam, &
uiridia poſcunt hortorum. Hyberna teporem, & focum, in utriſque amplitu-
do
, hilaritas, &
lautities. Lautiſſimum eſt cœnacula non eadem habere æſtate, atque bruma; & iuxta Lu-
3330 cullum, non oportet ingenuum hominem deteriorem in ſorte eſſe, quàm grues, atque hirundines.
Mediaſtina
cœnacula
ſunt, in quibus autumno, &
uere cœnamus. hæc ad orientem debent ſpectare . pictores æqualitatem
luminis
deſiderant, item &
qui acu pingunt, ſiue ſimp liciter, ſiue tomento confarciant, ut ijſunt,quos recama-
tores
, &
imbotitores nominamus, quos latini plumarios uocant; & ij, qui in Flandria mantilia texunt, &
aulæa
, quos Arazos dicunt, deſiderant enim æqualitatem luminis, &
conſtantiam, ut uerè, quod uerum est,
imitentur
, quare eorum officinæ, uel textrinæ ad ſeptentrionem uergere debent.
4440
CVm ad regiones cœli, ita ea fuerint diſpoſita, tunc ctiam animaduertendum eſt, quibus
rationibus
priuatis ædiſicijs propria loca patribus familiarum, &
quemadmodum com-
munia
cum extraneis ædificari debeant.
Nanque ex his, quæ propria ſunt, in ea non eſt
poteſtas
omnibus introeundi, niſi inuitatis, quemadmodum ſunt cubicula, triclinia,bal-
nea
, cæteraq́;
, quæ eaſdem habent uſus rationes. communia autem ſunt, quibus etiam inuocati ſuo
iure
de populo poſſunt uenire, ideſt ueſtibula, caua ædium, periſtylia, quæq;
eundem habere poſſunt
uſum
.
Igitur his qui communi ſunt fortuna, non nece ſſaria magnifica ueſtibula,nec tablina, neque
atria
, quod hi alijs officia præſtant ambiundo,quæ ab alijs ambiuntur.
Quiautem fructibus ruſti-
5550 cis ſeruiunt, in eorum ueſtibulis ſtabula, tabernæ, in ædibus cryptæ, horrea, apothecæ, cæteraq́;
, quæ
ad
fructas ſeruandos magis, quàm ad elegantiæ decorem poſſunt eſſe, ita ſunt facienda.
Item fœne-
ratoribus
, &
publicanis, commodiora & ſpecioſiora, & ab inſidijs tuta. Forenſibus autem, & diſertis
elegantiora
, &
ſpatioſiora ad conuentus excipiendos. Nobilibus uerò, qui honores, magiſtratusq́;
gerendo præſtare debent officia ciuibus, facienda ſunt ueſtibula regalia, alta atria, & periſtylia am-
pliſsima
, ſyluæ, ambulationesq́;
laxiores ad decorem maieſtatis perfectæ. Præterea bibliothecas,pi-
nacothecas
, baſilicas, non diſsimili modo,quàm publicorum operum magnificentia comparatas,quod
eorum
in domibus ſæpius, &
publica conſilia, & priuata iudicia conficiuntur. Ergo ſi his rationi-
bus
ad ſingulorum generum perſonas, uti in libro primo de decore eſt ſcriptum, ita diſpoſita erunt
ædificia
, non erit quod reprehendatur.
Habebunt enim ad omnes res commodas, & emendatas ex-
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index