Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
251 219
252 220
253 221
254 222
255 223
256 224
257 225
258 226
259 227
260 228
261 229
262 230
263 231
264 232
265 233
266 234
267 235
268 236
269 237
270 238
271 239
272 240
273 241
274 242
275 243
276 244
277 245
278 246
279 247
280 248
< >
page |< < (229) of 412 > >|
261229SEXTVS. uidendum eſt. Est & aliud præceptum, quàm minime in noſtra ciuitate obſeruatum. Atque illud est, non
debere nos columnas, aut pilas, aut parietes ſupra collocare, qui ad perpendiculum inferiorum columnarum
pilarum, aut parietum non cadant, tum quia error eſt ſuperiora ab inferioribus non naſci, tum quia pericu-
lum ruinæ ædificiorum cito imminet cum paries tranſuerſus ſupra contignationem ducitur nullo pariete ſub-
iecto, quod noſtriin aere fabricare uocant.
Vitr. dicit ſi in pendentibus onera fuerint parietum, aut columna-
rum, non poterunt perpetuam babere firmitatem.
inde ad aliud præceptum progreditur.
Praeterea inter limina ſecundum pilas, & antas, poſtes ſi ſupponantur, c unt non uitioſæ, li-
mina enim &
trabes ſtructuris cum ſint oneratæ medio ſpatio pandantes frangunt ſub lyſi ſtructu-
ras, cum autem ſubiecti ſuerint, &
ſubcuneati poſtes non patiuntur inſidere trabes neq; eas lædere.
Vbi limina, & ſupraliminaria, & trabes ſunt, quæ a lateribus pilas, ſeu antas babeant, quas nos ertas
1110 uocamus, quemadmodum in ianuis, &
ſenestris eſſe ſolent, oportet, ſi fractionem liminum, & ſtructurarum
quæ ſub liminibus fiunt, euitare nelimus, ut postes a capitibus liminum ſubijciamus, nos relaſſos uocamus, li-
mmum enim capita ſuper eos poſtes collocantur, ſpatium uerò quod ſub liminibus eſt uacuum reliquitur, &

lnnen nibil babet inferius, quod contingat, unde non frangitur, nec ſtructuram ſub eo frangi permittit.
Quod
autem Vitr.
dixit { frangunt ſub lyſi ſtructuras } ita intelligo, quod ſi trabes aut limina incuruata ponderi ce-
dunt, franguntur.
& ſub lyſi, ideſt ſub plano frangunt structuras. Lyſim enim ſupra diximus eſſe ſtyloba-
tis, &
podij planam illam ſuperficiem lapidis, in qua balustia inuebuntur. Vocabulum architectonicũ eſt.
Item adminiſtrandum eſt uti leuent onus parietum fornicationes cuneorum diuiſionibus, & ad
centrum reſpondentes earum concluſuræ, cum enim extra trabes, aut liminum capita, arcus cuneis
erunt concluſi, primum non pandabit materies leuata onere;
deinde ſi quod e uetuſtate uitium cœ-
2220 perit, ſine molitione fulturarum faciliter mutabitur.
Hoc in antiquis ædificijs Romæ mdetur in parietibus enim ſunt arcus cuneis ad centrum reſpondentibus, &
ſupra portarum limina, &
ſupra feneſtrarum trabes, qui parietum onera maxime leuant, cum rectè ſacti ſint,
&
extra liminum, uel trabium capita poſiti. ac ſi quid est uitium ob uetuſtatem, non neceſſe erit admouere
fu lcimental, ſi quid erit immutandum.
ſulturas nos puntellos uocamus, quibus non eſt opus, cum parietes for-
nicantur cunneorum diuiſionibus, &
ad centrum reſpondentes ſint earum concluſuræ, modo extra trabes, aut
liminum capita (ut dixi) arcus cuneis non concludantur.
Item q́ quæ pilatim aguntur ædificia, & cuneorum diuiſionibus coagmentis ad centrum reſpon-
dentibus, fornices concluduntur, extremæ portæ in his latiores ſpatio ſunt faciendæ, uti uires eæ ha-
bentes reſiſtere poſsint, cum cunei ab oneribus parietum preſsi per coagmenta ad centrum ſe præ-
3330 mentes extruderint incumbas.
Itaque ſi angulares pilæ erunt ſpatioſis magnitudinibus continendo
cuneos, firmitatem operibus præſtabunt.
Per pilas quadratas aguntur ædificia, & ſpatia inter eas ſunt arcubus concluſa, cuneiq́; lapidum ad cen-
trum reſpondentes fornices, arcusq́;
conficiunt, de ij ædificijus præcipit Vitr. ut quæ in angulis pilæ ſunt ſuturæ,
latiores &
craſſiores fiant, quam mediæ, cuius ratio eſt, quoniam forniciei arcuum coagmenta pondere pa-
rietum premuntur, &
ita preſſa extrudunt incumbas, id est impostas ab imponendo quas nos dicimus, id est
eam pilæ partem, ubiarcus innituntur, medij enim arcus fornicesq́ in medianis pilis incumbentes, alter alteri
ſubſidio eſt, ſed extremis pilis impoſiti, niſi craſſitudinem pilarum pro fulcimento babeant, facile dilabuntur,
&
diſſipantur, extruſis in diuerſas partes incumbis. Videtur hoc loco Vitr. genus illud innuere, quod nos
ruſticum appellamus, quod magnis lapidibus ſtuitur, coagmentis diuiſum, quæ nos bugnos nominamus, nam
4440 cuneorum diuſiones coagmenta uocat, cunei uero diuerſis modis coagmentantur, &
diuerſam ſpeciem præ-
ferunt.
modo enim rudibus lapidibus, modo planis fiunt, interim aliter, atque aliter diuiduntur. qui uero in
arcus, fornicesq́;
cadunt, ad centrum omnes reſpondere debent, medius autem ſolus ad perpendiculum medij
centricadat oportet.
Cvm in his rebus animaduerſum ſuerit, uti ca diligentia in his adhibeatur, non minus etiam obſer-
uandum eſt, uti omnes ſtructuræ perpendiculo reſpondeãt, neque habeant in ulla parte proclinatiões.
Aliud præceptum maxime obſeruandum affert Vitr. ut diligentiſſime prouideamus quod omnes structur. æ
perpendiculo reſpondeant, nibil proclinatum, nibil ſit extra ſolidum, &
uiuum, ut nos dicimus. perpendiculi
formas duas ponit philander, quibus paſſim utimur.
nos hoc loco ea deſcribemus. Regulam capimus in
cuius longitudine media, quam longa ſit, lineam deſcribimus ab extremo altero eius regulæ plumbum e filo
5550 pendeat, in altero extremo ad finem lineæ for amen ſit tantæ magnitudinis, ut erecta regula pendens e filo plum-
bum intrare poſſit.
Regula ſic compoſita structuris admouetur, quæſi rectæ erunt, & in nullam partem
proclinabunt, ſilum e quo pendet plumbum, per totam longitudinem lineam deſcriptam tanget.
Si aliqua ſue
rit inclinatio, ipſum filum extra lineam cadere oportet.
MAxima autem debet eſſe cura ſubſtructionum, quod in his infinita uiria ſolet facere terræ con
geſtio;
ea enim non poteſt eſſe ſemper uno pondere, quo ſolet eſſe per æſtatem, ſed hybernis tem-
poribus recipiendo ex imbribus aquæ multitudinem creſcens, &
pondere, & amplitudine diſrumpit,
&
extrudit ſtructurarum ſeptiones. Itaque ut huic uitio medeatur, ſic erit ſaciendum, uti primum
pro amplitudine congeſtionis craſsitudo ſtructuræ conſtituatur;
deinde in frontibus anterides, ſiue
eriſmæ ſint, unà ſtruantur, eæq́;
inter ſe diſtent tanto, quanto altitudo ſub ſtructionis eſt ſutura,
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index