Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
221
221 (189)
222
222 (190)
223
223 (191)
224
224 (192)
225
225 (193)
226
226 (194)
227
227 (195)
228
228 (196)
229
229 (197)
230
230 (198)
< >
page |< < (230) of 412 > >|
Nil prodeſſet poſtes liminibus ſupponere, parietes fornicari, arcus cuneatim ducere, ſuperiora ad perpen-
diculum
inferiorum reſpondere, inferiora eſſe craſſiora ſuperioribus, ſtructuras nullas babere proclinationes,
niſi
ſubſtructio &
fundatio rectè facta poſſet tot onera ſuſtinere: quare maximam curam ſubſtructionis ha-
bendam
monet Vitr.
atque ea de cauſa præcipue, quoniam terræ congeſtio infinita uitia facere ſolet, quibus
medendum
eſt quam primum, &
prouidendum ante quàm periculum ruinæ immineat. probat autem ab ipſa
terræ
natura uitia fieri poſſe, terra enim alio pondere per æſtatem, alio per hyemem eſſe ſolet;
œstate enimfic-
citate
coacta leuior eſt;
per byemem autem imbrium bumorem recipiens, & pondere, & amplitudine creſcit,
unde
cum ampliorem locum requirat, contineaturq;
ſtructurarum ſeptionibus, ſi pondus, & amplitudo eius
præualet
, diſrumpit, &
extrudit ſtructurarum ſepta, unde quicquid ſuperſtruitur, neceſſariò ruit, cum ſuſti-
neri
ab extruſa ſubſtructione non poßit.
imaginemur igitur aream quadratam, in qua ſit ædificandum, primo
prouidendum
est in ſubstructione, ut eius structura pro amplitudine congeſtionis craſſa fiat.
circundabit
igitur
ſubstructio aream uniuerſam, &
partes areæ ſecundum partium ædificij diſpoſitionem, & uestigium om-
nium
membrorum deformabit, tunc conſiderandum eſt ſeptionem ſtructuræ ab exterioribus frontibus, &
ab
interioribus
partibus eſſe muniendam, ita ut duplici uitio, quod poteſt fieri ex terræ congeſtione, amplitudine,
&
pondere, prouideatur. Neigitur amplitudo terræ diſrumpat, & extrudat ſtructuræ ſeptionem, & am-
bitum
areæ ſubstructione fundatum, pro frontibus, &
ab exteriore parte anterides, quas nos contrafortes,
&
ſperones dicimus, Græci uerò eriſmata uocant, unà ſtruantur. harum officium eſt obniti muris, ne extru-
dantur
ab creſcente, &
intumeſcente terreno. pedes eriſmatum, ſeu anteridum tantum procurrere debent,
ab
imo, quantum craſſitudo ſubstructionis est ſutura.
Gradatim uero contrabantur uſque ad ſummam ſub-
ſtructionem
, ita ut cum ſubſtructionis ſummitate conueniant, efficiantq́;
quaſi trigonum rectangulum, cu-
ius
ſubtenſa ſit ab extremo pede ad ſummam ſubstructionem.
diſtent uero inter ſe anterides tanto ſpatio,
quanto
altitudo ſubſtructionis est futura, atque ita prouiſum erit, ne amplitudo terræ diſrumpat, &
extrudat
structureæ
ſeptionem.
Ne autem pondus congeſtionis, murorumq́; premat inferiores ſtructuras, ita ut diſſi-
pentur
, ſic erit faciendum.
conſideretur ſtructuræ iam dicta ſeptio. habet illa angulos introrſus iuxta diſpo-
ſitionem
parietum.
habet & partes uerſus aream reſpicientes, & in ea terræ congeſtio eſt, quare introrſus
contra
terenum struendi ſunt dentes coniuncti muro ad modum ſerræ, quemadmodum libro primo cap.
5. ex-
poſuimus
, tantum uero ſinguli dentes ab muro diſcedere debent, quanta altitudo erit ſub ctructionis, ſint autẽ
tam
craſſi, uti muri.
cæterum uti hi dentes contineantur, & firmitatis initium habeant, recedendum est ab in-
terioribus
angulis, &
oppoſitis tanto ſpatio, quanto erit altitudo ſubstructionis, & in utranq; partem ſignum
faciendum
est in terminis receſſionis, &
ab bis ſignis diagonios ſtructura collocetur, hoc erit intium firmitatis,
&
colligationis dentium, modo ab ea ſtructura media altera ſit coniuncta cum angulo muri. Ita dentes, &
diagoniæ
ſtructuræ non patientur tota ui premere murum, ſed diſſipabunt retinendo impetum congestionis, hoc
quoque
libro primo dixit cap.
5. cum enim ſic erit factum, tunc ita oneris terreni magnitudo diſtributa in
paruas
partes, neque uni uerſa pondere premens, poterit ulla ratione extrudere muri ſubſtructiones.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index