Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Table of contents

< >
< >
page |< < (237) of 412 > >|
269237SEPTIMVS. ſatis apertè Vitr. nos monet qua ratione præparetur ad albaria, & tectoria opera. quod autem in ſolo est
pauimẽtum, id in pariete est tectorium, ideſt illimentum quoddam parietum, atque incruſtatio, nos intonicaturã
dicimus, bæc fit aut calce pura, &
albarium opus uocatur, præſertim cum extrema manus imponitur: aut
gypſo, quod Philander gypſatum opus non ſine ratione appellari poſſe dicit:
aut calce, & arena & dicitur
arenatum:
aut marmore & calce, & marmoratum nominatur, nos ſtuccatum dicimus. Maceranda igitur
est calx, ideſt in aqua ponenda ut extinguatur, &
diſſoluatur, cum uero optima ſit, & conueniat albarijs ope-
ribus, quæ lenta eſt, &
glutinoſa, curare oportet, ut multo tempore ante quàm opus fuerit, in lacu id est in
foſſa, &
conceptaculo maceratione ſoluatur, quod ad minus trium menſium ſpatio perficitur: tempore enim
&
diuturna maceratione fiet ut glebæ, in quas ignis calcarij, ideſt loci, in quo excoquitur calx, minus potue-
1110 rit, dißoluantur, deferuentes enim in maceratione diuturna ob liquorem concoquentur uno tenore cum reliquis
glebis bene excoctis.
Si uero hoc non fuerit factum, fiet ut calculi latentes, & non macerati, cum fuerit calx
parietibus inducta, puſtulas quaſdam facient, &
prominentes partes oſtendent, quæpuſtulæ, ſeu calculi, cum
tempore permacerantur, diſſoluunt polituras parietum, nam puſtulæillæ tanquam bullæ inflatæ diſrumpuntur.
Macerandæ igitur diutius glebæ ſunt illæ, poſtea aſcia, & inſtrumento illo dolabræ ſimili aſcientur in lacu
diligenter, &
curiosè, ita enim fiet, ut uno tenore calx diſſoluta ad albarium præparetur. Signa autem benè
præparatæ calcis, &
optimæſunt. Primum ſi ad aſciam non offenderint calculi, duri enim quando ſunt, of-
fendunt, &
ſentiuntur, nec ſunt temperati, poſtea ſi ferrum aſciæ poſt aſciationem educatur ſiccum, & purũ,
cuiq;
nihil adbæſerit, ſignum erit calcem eſſe raram, inanem, uanidam, & ſiticuloſam, cum oporteat pin-
guem, lentam, uiſcoſam, uel glutionoſam eſſe.
Bene macerata, & temperata calce, ſtatim machinæ compa-
2220 rari debent, nos armaturas appellamus, ut ad cameras aſcendamus, &
commodè tectoria inducamus, Ca-
meræ ſunt quæ curuantur, aliæ in teſtudines, quædam in hemiſphæria, quædam ad circinum delumbantur, di-
uerſicq́;
arcuatis operibus, uel ſimplicibus, uel compoſitis flectuntur, quæ omnia opere albario, & tectorio
ornantur lacunaria uero, trabeationesq́;
propriæ contignationum ſunt.
De camerarum diſpoſitione, Trulliſſatione, & tectorio
opere. Cap. III.
Vm autem camerarum poſtulabitur ratio, ſic erunt faciendæ. Aſſeres directi diſponantur
inter ſe, ne plus ſpatium habentes pedes bions, &
hi maximè cupreſsini, quod abiegni
ab carie, &
a uetuſtate celeriter uitiantur: hiq́; aſſeres cum ad formam circinationis ſue-
rint diſtributi catenis diſpoſitis ad contignationes, ſiue tecta erunt, crebriter clauis ſer-
reis fixi religentur, eæq́;
catenæ ex ea materia comparentur, cui nec caries, nec uetuſtas, nec humor
poſsit nocere, ideſt buxo, iunipero, olea, robore, cupreſſo, cæterisq́;
ſimilibus præter quercum, quod
ea ſe torquendo rimas facit, quibus ineſt operibus.
Aſſeribus diſpoſitis, tum tomice ex ſparto Hiſpa-
nico, arundines Græcæ tuſæ ad eos (uti forma poſtulat) religentur.
Item ſupra Cameram materies
ex calce, &
arena mixta ſubinde inducatur, ſi quæ ſtillæ ex contignationibus, aut tectis ceciderint ſu
ſtineantur, ſin autem arundinis Græcæ copia non erit, de paludibus tenues colligantur, &
mataxæ,
&
tomicæ ad iuſtam longitudinem, una craſsitudine alligationibus temperentur: Dum ne plus inter
duos nodos alligationibus binos perdes diſtent, &
hæ ad aſſeres, uti ſupra ſcriptum eſt, tomicæ reli-
3340 gentur, cultelliq́;
lignei in eas configantur. Cætera omnia, ( uti ſupra ſcriptum eſt ) expediantur.
Cameris diſpoſitis, & intextis, imum cœlum earum trulliſſetur, deinde arena dirigatur, poſtea aut
creta, aut marmore poliatur.
Cum cameræ politæ fuerint, ſub eas coronæ ſunt ſubijciendæ, eæq́;
quàm maxime tenues, &
ſubtiles oportere fieri uidentur. Cum enim grandes ſunt pondere deducun
tur, nec poſſunt ſe ſuſtinere, in hisq́;
minimè gypſum debet admiſceri, ſed excreto marmore uno
tenore perduci, uti ne pręcipiendo non patiatur uno tenore opus inareſcere.
Etiamq́; cauendæ
ſunt in cameris priſcorum diſpoſitiones, quòd earum planitiæ coronarum graui põdere impendentes
ſunt periculoſę.
Coronarum autem aliæ ſunt puræ, aliæ celatæ, conclauibus, aut ubi ignis, aut plura
lumina ſunt ponenda, puræ fieri debent, ut eæ facilius extergantur.
In æſtiuis, & exedris, ubi mini-
mè fumus eſt, nec fuligo poteſt nocere, ibi celatæ ſunt faciendæ.
Semper enim album opus propter
ſnoperbiam candoris, non modo ex proptijs, ſed etiam ex alienis ædificijs concipit fumum.
Coronis
explicatis parietes quàm aſperrimè trulliſſentur, poſtea autem ſupra tulliſſatione ſubareſcente defor-
mentur dirctiones arenati, ut longitudines ad regulam, &
lineam, altitudines ad perpendiculum,
anguli ad normam reſpondentes exigantur.
Namque ſic emendata tectoriorum in picturis erit ſpe-
cies, ſubareſcente iterum, ac tertio inducatur.
Ita quo fundatior erit ex arento directura, eo firmior
erit ad uetuſtatem ſoliditas tectorij.
Cum ab arena præter trulliſſationem, non minus tribus corijc
fuerit deformatum, tunc e marmoreo grano directiones ſunt ſubigendæ, dum ita materies tempere-
tur, uti cum ſubigitur, non hæreat ad rutrum, ſed purum ferrum è mortario liberetur.
Grano indu-
cto, &
inareſcente, alterum corium mediocris dirigatur. Id cum ſubactum ſuerit, & bene fricatum,
ſubtilius indu catur.
Ita cum tribus corijs, arenæ, & item marmoris ſolidati, parietes fuerint, neque
4460

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index