Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
281 249
282 250
283 251
284 252
285 253
286 254
287 255
288 256
289 257
290 258
291 259
292 260
293 261
294 262
295 263
296 264
297 265
298 266
299 267
300 268
301 269
302 270
303 271
304 272
305 273
306 274
307 275
308 276
309 277
310 278
< >
page |< < (240) of 412 > >|
272240LIBER aſperior eò arenationes denſius continebit. Vnde Albertus inquit, Siinter astruendum, & dum uiret opus
primam quamuis tenuem arenationem induxeris, captus præſtabit ſuperinducendis tenaces, &
indelibiles.
De tempore aũt incruſtandorum parietum ſic monet. post auſtros autem commodißimè omne cruſtationis opus
inducetur, per boream, &
frigora, & æſtum aeris inducta præſertim cutis ultima inſcabreſcet. Crustationum
uero aliæ inducuntur, aliæ adiguntur.
inducere eſt tectorium addere; inducuntur calx, gypſum, arenatum.
marmoratum;
& hæc omnia inducuntur inſtrumento, quod trullam uocant. Colores uero, & cera penicil-
lo inducuntur.
Gypſum non niſi ſicciſſimo est in loco utile. Adiguntur lapides, marmora, uitrum, & ſimilia.
Inductarum hæ ſum ſpecies Albaria, pura, inſignita, pictoria, ad quæmaceranda, &
præparanda calx est ut
Vitr.
monuit. In iam inductas cutes, uel crustas ſubareſcentes aliæ inducendæ ſunt, & curandum est, ut om-
1110 nes uno tenore ſimul inareſcant, leuibus autem explanationibus &
bacillis uerberatæ cruſtationes denſantur.
Vltima uero cutis in puro albario diligenter perfricata ſplendorem dabit ſpeculi, læuigabitur quidem bona, ſi
ſapone albo tepenti, aqua ſoluto modice inter læuigandum ſuperaſperſeris.
nam multa inunctura expalleſcet,
Signorum duo ſunt genera, alterum prominens, alterum caſtigatum, illud nos omnino releuatum, hoc ex de-
preſſo appellamus, ubi paries erectus est, ibi prominentia ſigilla commodius apponuntur.
Cœlo autem teſtudi-
num retuſa magis conuenient, ne onere ſuo pendentia cadant.
Pictoriæ crus̃tationes aliæ in udo, aliæ in ſicco
fient, udis color omnis natiuus ex lapide, terra, mineris, &
huiuſmodi ſumptus conueniet. Factitius autem co-
lor ex igne qui mutatur, ſicca deſiderat:
calci, lunæ, auſtro inimicus; ſed hæc ſuo loco, quemadmodum & de
adactis cruſtis dicemus.
Maximè curandum eſt autem (ut optimè Vitru. monet) ut altitudines ſint ad perpen-
diculum, longitudines ad lineam, anguli ad normam fiant, quemadmodum antiquorum parietes facti inueniun
2220 tur, tam æquales ut linea ubiq;
contingat; tam ſolidi, ut pro abacis utamur eis, tam expolitis, ut ſi panno de-
tergantur, tanquam ſpecula ſplendorem emittant, quemadmodum Vitru.
dicit: commendatq́; tectorum Græ-
corum diligentiam.
Post hæc craticiorum expolitiones oſtendit quomodo faciendæ ſunt, ut perdurent, quæ
omnia facilia ſunt.
Vocat autem ibi clauos muſcarios umbellatos, & capite latiore, ut ait Phil. & ex paſſo
in orbem cacumine, niſi fortè clauos quoſdam intelligas, quibus pro umbella erat expreſſa, &
extans muſca,
qualis repertos audiuimus in grandi marmorea arca, quæ Mariæ Honorij Imperatoris coniugis credita eſtſe-
pulchrum fuiſſe, quod ab ijs, qui aderant, ſtatim receptum fuiſſe tradit Phil.
ſcilicet ut ij Vitruuiani muſca-
rij claui eſſent.
Cæterum ſi quis uſum, & effectum eorum clauorum in Vitruuianis cannis aſſigendis conſide-
ret, non aſſentietur muſcam eorum capitibus expreſſam fuiſſe, neque enim eos ferreos, aut ex metallo aliquo
fuiſſe puto.
3330
De politionibus in humidis locis. Cap. IIII.
QVibvs rationibus ſiccis locis tectoria oporteat ſieri, dixi; nunc quemadmodum humidis
locis politiones expediantur, ut permanere poſsint ſine uitijs, exponam;
& primum con
clauibus, quæ plano pede fuerint ab imo pauimento alte circiter pedibus tribus pro are-
nato teſta trulliſſetur, &
dirigarur, uti eæ partes tectoriorum ab humore ne uitientur, ſin
autem aliquis paries perpetuos habuerit humores, paulum ab eo recedatur, &
ſtruatur alter tenuis di-
ftans ab eo, quantum res patietur, &
inter duos parietes canalis ducatur inferior quàm libramentum
conclauis fuerit, habens nares ad locum patentem.
Item cum in altitudinem perſtructus fuerit, relin-
4440 quantur ſpiramenta:
ſi enim non per nares humor & in imo, & in ſummo habuerit exitus, non minus
in noua ſtructura ſe diſsipabit.
His perfectis paries teſta trulliſſetur, & dirigatur, & tunc tectorio
poliatur.
Siautem locus non patietur ſtructuram fieri, canales fiant, & nares exeant ad locum paten-
tem.
Deinde tegulæ bipedales ex una parte ſupra marginem canalis imponantur, ex altera parte beſſa-
libus laterculis pilæ ſubſtruantur, in quibus duarum tegularum anguli ſedere poſsint, &
ita a pariete
eæ diſtent, ut ne plus pateant palmum:
deinde inſuper erectæ hamatæ tegulæ ab imo ad ſummum pa-
rietem figantur, quarum interiores partes curioſius picentur, ut ab ſe reſpuant liquorem.
Item in imo,
&
in ſummo ſupra cameram habeant ſpiramenta, tum autem calce ex aqua liquida dealbentur, uti trul-
liſſationem teſtaceam non reſpuant.
Namque propter ieiunitatem, quæ eſt a fornacibus excocta,
trulliſſationem non poſſunt recipere, nec ſuſtinere, niſi calx ſubiecta, utraſque res inter ſe congluti-
5550 net, &
cogat coire. Trulliſſatione inducta pro arenato teſta dirigatur. Et cætera omnia, (uti ſu-
pra ſcripta ſunt in tectoriorum rationibus) perficiantur, ipſi autem politionis eorum ornatus pro-
prias debent habere decoris rationes, uti &
ex locis aptas, & ex generum diſcriminibus non alienas
habeant dignitates.
Triclinijs hybernis non eſt utilis hæc compoſitio, nec megalographia, nec came-
rarum coronario opere ſubtilis ornatus;
quòd ea, & ab ignis fumo, & ab luminum crebris fuliginibus
corrumpuntur.
In his uero ſupra podia abaci ex atramento ſunt ſubigendi, & poliendi cuneis ſilaceis,
ſeu miniaceis interpoſitis.
Cum explicatæ fuerint cameræ puræ, & politæ, etiam pauimentorum non
erit diſplicens,(ſi quis animaduertere uoluerit) Græcorum hybernacu lorum uſus, qui minimè ſum-
ptuoſus eſt, ſed utilis apparatus.
Foditur enim intra libramentum triclinij altitudo circiter pedum
binum, &
ſolo fiſtucato inducitur, aut rudus, aut teſtaceum pauimentum, ita faſtigiatum, ut in cana-
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index