Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (245) of 412 > >|
277245SEPTIMVS.
aut quod alij Viridem azurrum dicunt. hæc autem creta optima Smyrnæ naſcitur, quæ quoniam in Theodo-
tij fundo inuenta eſt Theodotium Græcè nominatur.
Ea ueteres ad nauium picturas utebantur. pro hac facti-
cia utimur ex plumbo, &
aceto. Auripigmentum, quod Græce arſenicum dicitur, quid ſit & quo colore, &
quomodo eo utantur pictores iam notũ est.
In Syria fodi Plin. dicit in ſumma tellure auri colore, ſed fragili, la-
pidum ſpecularium modo.
Sandaraca, & natiua, & arte facta eſt optima, Ponto naſcitur, & proxime flumen
Hypanim fodinam habet, ea eſt arancij pomi colore;
factitia eſt ex ceruſa aduſta; quæ & ita a noſtris di-
citur minium.
1110
De Minij rationibus. Cap. VIII.
INgrediar nunc Minij rationes explicare. id autem agris Epheſiorum Cilbianis primum me
moratur eſſe inuentum, cuius &
res, & ratio ſatis magnas habet admirationes. Foditur
enim gleba, quæ Anthrax dicitur, antequam tractationibus ad minium perueniat, uena
uti ferreo magis ſubrufo colore, habens circa ſe rubrum puluerem.
Cum id foditur, &
plagis ferramentorum crebras emitti lachrymas argenti uiui, quæ a foſſoribus ſtatim colliguntur.
Hæ glebæ cum collectę ſunt in officinam, propter humoris plenitatem conijciuntur in fornacem
ut inareſcant, &
is qui ex his ab ignis uapore fumus ſuſcitatur, cum reſedit in ſolum fumi, inuenitur
eſſe argentum uiuum.
Exemptis glebis guttæ eæ, quæ reſidebunt, propter breuitates non poſſunt col-
2220 ligi, ſed in uas aquæ conuerruntur, &
ibi inter ſe congruunt, & unà confunduntur. Eæ autem cum
ſint quatuor ſextariorum menſuræ, cum expenduntur, inueniuntur eſſe pondo centum.
Cum in ali-
quo uaſe eſt confuſum, ſi ſupra id lapidis centenarij pondus imponatur, natat in ſummo, neque cum
liquore poteſt onere ſuo premere, nec elidere, nec diſsipare;
centenario ſublato, ſi ibi auri ſcrupu-
lum imponatur, non natabit, ſed ad imum per ſe deprimetur.
Ita non amplitudine ponderis, ſed ge-
nere ſingularum rerum grauitatem eſſe non eſt negandum.
Id autem multis rebus eſt ad uſum expe-
ditum.
Neque enim argentum, neque æs ſine eo poteſt rectè inaurari. Cumq́; in ueſte intextum
eſt aurum, eaq́;
ueſtis contrita propter uetuſtatem uſum non habeat honeſtum; panni in fictilibus
uaſis impoſiti ſupra ignem comburuntur.
Is cinis conijcitur in aquam, & additur ei argentum uiuum,
id autem omnes micas auri corripit in ſe, &
cogit ſecum coire. Aqua defuſa cum id in pannum infun-
3330 ditur, &
ibi manibus premitur argentum per panni raritates propter liquorem extra labitur, aurum
compreſsione coactu intrà purum inuenitur.
Non indiget Vitr. hoc loco, & multis alijs aliorum auctoritate fulciri, cum ipſe pro ſe ſatis ſit explicatus,
&
alios docuerit. quare ad reliqua.
De minij cemper atura. Cap. IX.
REuertar nunc ad minij temperaturam. Ipſæ enim glebæ cum ſunt aridæ, pilis ferreis con-
tunduntur, &
moluntur, & lotionibus, & cocturis crebris efficitur ut adueniant colores.
4440 Cum ergo hæc emiſſa erunt, tunc minium propter argenti uiui relictionem, quas in ſe
naturales habuerat uirtutes relinquit, &
efficitur tenera natura, & uiribus imbecilla.
Itaque cum eſt in expolitionibus conclauium tectorijs inductum, permanet ſine uitijs ſuo colore.
A pertis uero, Ideſt periſtylijs, aut exedris, aut cæteris eiuſmodi locis, quo Sol, &
Luna poſsit ſplen-
dores, &
radios immittere, cum ab ijs locus tangitur, uitiatur, & amiſſa uirtuæ coloris denigratur.
Itaque cum &
alij mnlti, tum etiam Faberius ſcriba, cum in Auentino uoluiſſet habere domum ele-
ganter expolitam, periſtylijs parietes omnes induxit minio, qui poſt dies triginta facti ſunt inuenu-
ſto, uarioq́;
colore. Itaque primo locauit inducendos alios colores. At ſi quis ſubtilior fuerit, &
uoluerit expolitionem miniaceam ſuum colorem retinere, cum paries expolitus, &
aridus fuerit, tũc
cæram punicam igni liquefactam paulo oleo temperatam ſeta inducat.
Deinde poſtea carbonibus
5550 in ferreo uaſe compoſitis, eam cæram apprime cum pariete calefaciendo, ſudare cogat, fiatq́;
ut peræ-
quetur, poſtea cum candela linteisq́;
puris ſubigat, uti ſigna marmorea nuda curantur. Hæc autem
χαṽσις Græce dicitur, ita obſtans cæræ punicæ lorica non patitur, nec Lunæ ſplendorem, nec Solis ra-
dios lambendo eripere ex his politionibus colorem.
Quæ autem in Epheſiorum metallis fuerunt of-
ficinæ, nunc traiectæ ſunt ideò Romam, quòd id genus uenæ poſtea eſt inuentum in Hiſpaniæ regio-
nibus, ex quarum metallis glebæ portantur, &
per publicanos Romæ curantur. Eæ autem officinæ
ſunt inter ædem Floræ &
Quirini. Vitiatur minium admixta calce. Itaque ſi quis uelit experiri id ſi-
ne uitio eſſe, ſic erit faciendum.
Ferrea lamna ſumatur, in ea minium imponatur, ad ignem collo-
cetur, donec lamna candeſcat, cum e candore color immutatus fuerit, eritq́;
ater, tollatur lamna ab
igne, &
ſi refrigeratum reſtituatur in priſtinum colorem, ſine uitio ſe eſſe probabit, ſin autem per-
manſerit nigro colore, ſignificabit ſe eſſe uitiatum.
Quæ ſuccurrere potuerunt mihi de minio dixì.
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index