Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
221 189
222 190
223 191
224 192
225 193
226 194
227 195
228 196
229 197
230 198
231 199
232 200
233 201
234 202
235 203
236 204
237 205
238 206
239 207
240 208
241 209
242 210
243 211
244 212
245 213
246 214
247 215
248 216
249 217
250 218
< >
page |< < (246) of 412 > >|
278246LIBER
Chryſocolla portatur a Macedonia, foditur autem ex his locis, qui ſunt proximi ærarijs metalli. Mi-
nium, &
Indicum nominibus ipſis indicant, quibus in locis procreantur.
Explicauit cap. octauo minij inuention em, nunc eius temper aturam docet. Minij color efloridis eſt, nam
ut ait Plinius, ſunt colores auſteri, aut floridi:
utrumque natura, aut mixtura euenit. Floridi ſunt quos do-
minus fingenti præſtat, de quibus dixit Vitr.
ſupra cap. ſexto. Accedit huc chryſocolla, oſtrum, armenium.
Plinius addit Cinnabarim, Indicum, purpurißum. hæc uero cum inducuntur, & ſi non ab arte ſunt poſita, le-
gibus excipiuntur, ut ab domino non ab redemptore repræſententur.
Redemptor enim eſt, qui recipit extruen-
dam, &
inducendam domum. hi igitur floridi ſunt colores; cæteri auſteri. Minium igitur e floridis est,
magnæ olim authoritatis inter pigmenta, &
quondam apud Romanos, non ſolum maximæ, ſed etiam ſacræ
1110 religionis, ut locus ipſius ſimulachri faciem diebus festis minio illini ſolitam affirment, triumphantumq́;
, ſicq́;
Camillum triumphaſſe. Cuius rei cauſam miratur Plinius, quanquam & ſuo tempore id expeti conſtaret æthio
pum populis, totosq́;
eo tingi proceres, huncq́; ibi deorum ſimulachris colorem eſſe. Theoph. tradit inuen-
tum minium, a Callia Athenienſi initio ſperante aurum poſſe excoqui arena rubente in metallis argenti, nona-
ginta ann.
ante. Traſibulum Athenienſium magistrum, quod tempus exit in Romæ ducenteſimum quadrage-
ſimum nonum annum.
Reperiri etiam iam tum in Hyſpanijs, ſed durum, & arenoſum, optimum uero ſupra
Ephæſum Cilbianis agris arenam cocci colorem habere;
Vitr. puluerem rubrum dixit. Vena vti ferreo ma-
gis ſubruffo colore, teritur, deinde lauatur in farinam, &
quod ſubſidet, iterum lauatur; Milina Græci uocant
minium;
Romani minium a loco Hyſpaniæ, unde inuehebatur celeberrimum, ex Siſaponenſi regione in Bætica
miniario metallo uectigalibus populi Romani nullius rei diligentiori cuſtodia.
Non licebat ibi perficere, &
2220 excoqui, ſed Romam perferebatur uena ſignata ad dena millia ferè pondo annua.
Epheſium minium dere-
linquere Romani, quia curatio magni operis erat, &
virtutis acre exiſtimabatur, unde qui minium in officinis
poliebant, faciem laxis ueſicis illigabant, ne in reſpirando pernitialem puluerem traherent, &
tamen ut
per illas ſpectarent Argentum uiuum, quod in ijs glebis erat nocumenti cauſa.
Inducebatur nunium clauſis
locis, nam apertis, Sole, Luna, aereq́;
infirmabatur, cum nec æstiis, nec frigora toleraret. Adhibebatur
tum remedium quoddam.
Nam cæra punica ideſt alba liquata igni, & paulo oleo temperata ſeta, & pen-
nicillo inducebatur.
Iterumq́; admotis gallæ carbonibus adurebatur ad ſudorem uſque, pos̃tea candelis ſu-
bigebatur, ac deinde linteis puris, eadem ratione qua marmora cur antur, &
nitentia fiunt. illa autem adustio
χαũσις Græcè dicebatur ab incendio;
Illita ergo cæra illa cohibet ladi colorem a Sole, Luna, aereq́; , & ſplen-
dorem conſeruabat, eo modo quoque nos inducimus picturis eam, quam uernicem nominamus, licet, &
nouũ.
3330 inuentum ſit oleo linaceo, uel ab nuce colores induci contra omnes. aeris, & cœli iniurias, modo ſiccus, &
minime uliginoſus ſit paries ubi inducatur.
Quomodo autem adulteretur minium, & deprehendatur docet
Vitr.
calce enim adulteratur, deprehenditur laminæ candenti ſuper impoſitum, ſi in pristinum colorem refrige-
ratum non uertatur &
nigreſcat. Quomodo autem cæra candida fiat, docet Plin. libr. 21. cap. 14. itẽ
quomodo resinaurentur lib.
33. cap. 6. Chryſocolla, quia eam aurifices uendicant in agglutinando auro,
ita dicitur, quaſi auricolla, temperatur cypria ærugine, &
pueri impubis urina, addito nitro, teritur cyprio
ære in cyprijs mortarijs, ſacernam uocant nostri, ita ferruminatur aurum.
Chryſocolla humor est in puteis
per uenam auri defluens craſſeſcente limo rigoribus hybernis uſque in duritiem pumicis:
laudatiorem eandẽ
in ærarijs metallis, &
proximam in argentarijs fieri compertum eſt, laudatiſſima in Armenia, ſecunda in Ma-
cedonia, largiſſima in Hiſpania.
ſumma commendationis est, ut colorem herbæ ſegetis lætæuirentis quam
ſimillimè reddat;
Viſumq́; eſt iam Neronis principis. ſpectaculis arenã circi chryſocolla sterni, cum ipſe con-
4440 colori panno aurigaturus eſſt, inducta opificum turba.
Indicum nostri endegum uocant. Cæuleus es̃t illi
color, &
quia ex India apportatur, Indicum uocatur, ſicuti minium a fluuio Hiſpaniæ ſic dicto.
De coloribus, qui arte fiunt. Cap. X.
INgrediar nunc ad ea, quæ ex alijs gencribus tractationum temperaturis commutata reſpi-
ciunt colorum proprietates:
& primum exponam de atramento, cuius uſus in operibus
magnas habet neceſsitates, ut ſint notæ, quemadmodum præparentur certis nationibus
artificiorum ad id temperaturæ.
Namque ædificatur locus uti Laconicum, & expolitur
5550 marmore ſubtiliter, &
læuigatur. Ante id fit fornacula habens in laconicum nares, & eius præfurniũ
magna diligentia comprimitur, ne flamma extra diſsipetur:
in fornace reſina collocatur. Hanc autem
ignis poteſtas urendo cogit emittere per nares intra laconicum fuliginem, quæ circa parietem, &
ca-
meræ curuaturam adhæreſcit, inde collecta paſsim componitur ex gummi ſubacto ad uſum atramenti
librarij, reliqua tectores glutinum admiſcentes in parietibus utuntur.
Sin autem eæ copiæ non fuerint
paratæ, ita neceſsitatibus erit adminiſtrandum, ne expectatione moræ res retineantur.
Sarmenta aut
tedæ ſchidiæ comburantur, cum erunt carbones, extinguantur.
Deinde in mortario cum glutino
tereantur, ita erit atramentum tectoribus non inuenuſtum.
Non minus ſi fæx uini arefacta, & cocta
in fornace fuerit, &
ea contrita cum glutino in opere inducetur, per quam atramenti ſuauem efficiet
colorem, &
quo magis ex meliore uino pa rabitur, non modo atramenti, ſed etiam Indici colorem
6660dabitimitari.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index