Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
281 249
282 250
283 251
284 252
285 253
286 254
287 255
288 256
289 257
290 258
291 259
292 260
293 261
294 262
295 263
296 264
297 265
298 266
299 267
300 268
301 269
302 270
303 271
304 272
305 273
306 274
307 275
308 276
309 277
310 278
< >
page |< < (252) of 412 > >|
284252LIBER1110
Ita quoque eadem ratione cœleſtis aer cum ab Sole percipit calorem ex omnibus locis haurien-
do
, tollit humores, &
congregat ad nubes. Ita enim terra feruore tacta eijcit humores, ut corpus
hominis
ex calore emittit ſudores.
Indices autem ſunt eius rei uenti, ex quibus qui a frigidiſsimis par
tibus
ueniunt procreati Septentrio, &
A quilo extenuatos ſiccitatibus in aere flatus ſpirant, Auſter ue-
ro
, &
reliqui, qui a Solis curſu impetum ſaciunt, ſunt humidiſsimi & ſemper apportant imbres, quod
2220 percaleſacti ab regionibus feruidis adueniunt, &
ex omnibus terris labentes eripiunt humores, &
ita
eos proſundunt ad ſeptentrionales regiones.
Hæc autem ſic fieri teſtimonio poſſunt eſſe capita
fluminum
, quæ orbe terrarum chorographijs picta, itemq́;
ſcripta plurima, maximaq́; inueniuntur
egreſſa
ab Septentrione.
Primumq́; in India Ganges, & Indus a Caucaſo monte oriuntur: Syria Ti-
gris
, &
Euphrates; Aſia, item Ponto, Boriſthenes, Hypanis, Tanais: Colchis, Phaſis; : Gallia Rhoda-
nus
:
Belgica, Rhenus: citra Alpes, Timauus, & Padus: Italia Tybris: Mauriſia, (quam noſtri Mau-
ritaniam
appellant) ex monte Atlante Diris, qui ortus ex ſeptentrionali regione progreditur per
occidentem
ad lacum Heptabolum, &
mutato nomine dicitur Nigir, deinde ex lacu Heptabolo ſub
montes
deſertos ſubterfluens per meridiana loca manat, &
influit in paludem Coloe, quæ circumcin-
git
Meroem, quæ eſt Aethiopum meridianorum regnum.
Ab hisq́; paludibus ſe circumagens per
flumina
Aſtaſobum, &
Aſtaborum, & alia plura peruenit ad montes ad cataractam, ad eaq́; ſe pręci-
3330 pitans per ſeptentrionalem peruenit inter Elephantida, &
Syenem, Thebaycosq́; in Aegyptum cam-
pos
, &
ibi Nilus appellatur. Ex Mauritania autem caput Nili profluere, ex eo maximè cognoſcitur,
quod
ex altera parte montis Atlantis ſunt alia capita item profluentia ad occidentis oceanum, ibique
naſcuntur
Ichneumones, Crocodilli &
aliæ ſimiles beſtiarum, piſciumq́; naturæ, præter Hyppopota-
mos
.
Ergo cum omnia maxima flumina in orbis terrarum deſcriptionibus a ſeptentrione uideantur
profluere
, A phriq́;
campi, qui ſunt in meridianis partibus ſubiectis Soli curſui, latentes penitus ha-
beant
humores, nec fontes crebros, amnesq́;
raros: relin quitur uti multo meliora inueniantur capi-
ta
fontium, quæ ad Septentrionem, Aquilonem ve ſpectant, niſi ſi inciderint in ſulphoroſum locum
aut
aluminoſum, ſeu bituminoſum:
tunc enim permutantur, & aut calidæ aquæ aut frigidæ odore
malo
, &
ſapore profundunt ſontes. Neque enim calidæ aquæ eſt ulla proprietas, ſed frigida aqua cum
4440 incidit percurrensin ardentem locum efferueſcit, &
percalefacta egreditur per uenas extra terram,
ideo
diutius non poteſt permanere, ſed breui ſpatio fit frigida.
Namque ſi naturaliter eſſet calida,
reſrigeraretur
calor eius.
Sapor autem, & odor, & calor eius non reſtituitur, quòd intinctus, & com-
mixtus
eſt propter naturæ raritatem.
Videtur hoc loco Vitr. non ignarus Coſmographiæ, immo Corographiæ, particularium locorum
ſubtiliſſimæ
deſcriptionis, cum minute flexus fluuiorum, meatusq́;
, & origines deſcribat. Dixerat uapores,
nebulas
, &
humores e terra oriri, & Sole in altum trahi. Probauerat id exemplis a camerarum caldarijs
ſumptis
, &
pro indice huius rei uentorum natur am ſumpſerat. Nam qui uenti afrigidiſſimis partibus ueniunt
quemadmodum
Septentrio, &
Aquilo, hi extenuatos ſiccitatibus in aere flatus ſpirant. Qui uero a meridie
perflant
, quoniam in his partibus calor trahit humores continuos, humidi ſunt, &
imbres afferunt, & hu-
5550 mores attractos ad ſeptentrionales plagas profundunt, quorum copia, &
abundamtia capita fluminum ori-
untur
.
quod apparet manifeſtè in ortu maximorum fluuiorum, quorum nomina ortus, progreſſus, & flexus
nominat
.
Lybiæ mons eſt Atlans. Duplicem Atlantem noſtri eſſe dicunt, minorem, & maiorem. Maiorem
Hiſpani
ſerram leoninam uocant.
Nigir fluuius quem hodie flumen Seneghæ uocant, in occidentem Oceanum
per
longum Lybiæ decurrit, putaturq́;
idem eſſe cum Nilo, eo argumento quod creſcat, decreſcatq́; quemad-
modum
Nilus, Crocodilosq́;
habeat, & Icneumones. As̃tabora uero, & Aſtaſoba diuerſa a Nilo flu-
mina
nostri cognoſcunt:
eorum gradus Ptolomæus in Geographia ponit. Cataractam uero Strabo uult eſſe
ad
medium flumen petroſum ſupercilium in ſuperiori parte, planum ut flumen recipiat, deſinit uero in præci-
pitium
.
A montibus Lunæ Nilum oriri noſtrorum plerique autumant. In eo ſunt Crocodilli, Hyppopotani id-
est
fluuiatiles equi iubam habentes equinam, ungulam bouinam, roſtrum reſimum, talus etiam inest biſul-
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index