Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
171 139
172 140
173 141
174 142
175 143
176 144
177 145
178 146
179 147
180 148
181 149
182 150
183 151
184 152
185 153
186 154
187 155
188 156
189 157
190 158
191 159
192 160
193 161
194 162
195 163
196 164
197 165
198 166
199 167
200 168
< >
page |< < (259) of 412 > >|
291259OCTAVVS.
Item eſt in inſula Chio fons, e quo qui imprudenter biberint, fiunt inſipientes, & ibi eſt Epi-
gramma inſculptum ea ſententia;
iucundam eſſe potionem fontis eius, ſed qui biberint ſaxeos habitu-
rum ſenſus.
Sunt autem uerſus hi.
Giſcaferius uertit.
Sunt gelidifontis latices, dulcesq́; bibenti;
Saxeus attamen hic illico ſenſus erit.
Svsis autem, in qua ciuitate eſt regnum Perſarum, fonticulus eſt, ex quo qui biberint, amittunt
dentes.
Item in eo eſt ſeriptum Epigramma, quòd ſignificat hanc ſententiam. Egregiam eſſe aquam
ad lauandum, ſed eam ſi bibatur, excutere e radicibus dentes.
Et huius Epigrammatos ſunt uerſus
1110 Græce.
Moretus uertit.
Hoſpes aquam cernis metuendam, innoxia membris
Sumere mortales, unde lauacra queant:
Sin imum in uentrem nitidam deieceris undam,
Admoris tantum labra ſuprema licet,
Protinns in terram labentur ab ore molares,
Et ſedes linquent mandibulæ uacuas.
2220
De proprietate item nonnullorum locorum, & fon-
tium. Cap. IIII.
SVnt etiam nonnullis locis fontium proprietates, quæ procreant, qui ibi naſcuntur egre-
gijs uocibus ad cantandum, uti Tharſo, Magneſiæ, alijsq́;
huiuſmodi regionibus.
Etiamq́; Zama eſt ciuitas Afrorum, cuius mœnia rex Iuba duplici muro ſepſit, ibiq́; regiã
ſibi domum conſtituit.
Ab ea millia paſſuum uiginti eſt oppidum Iſmuc, cuius agrorum
regiones incredibili finitæ ſunt terminatione.
Cum eſſet enim Aphrica parens, & nutrix ferarum
beſtiarum, maximè ſerpentium, in eius agris oppidi nulla naſcitur, &
ſi quando allata ibi ponatur,
ſtatim moritur, neque id ſolum ibi, ſed etiam terra ex his locis, ſi alio translata fuerit, ſimiliter effi-
cit.
Id genus terræ etiam Balearibus dicitur eſſe. ſed aliam mirabiliorem uirtutem ea habet terra, quá
ego ſicaccepi.
C. Iulius Maſiniſſæ filius, cuius erant totius oppidi agrorum poſſeſsiones, cum pa-
3330 tre Cæſare militauit.
Is hoſpitio meo uſus eſt, ita quotidiano conuictu neceſſe fuerat dephilologia
diſputare.
Interim cum eſſet inter nos de aquæ poteſtate, & eius uirtutibus ſermo, expoſuit eſſe in
ea terra eiuſmodi fontes, ut qui ibi procrearentur, uoces ad cantandum egregias haberent.
Ideoq́;
ſemper tranſmarinos cataſtos emere formoſos, & puellas maturas, cosq́; coniungere, ut qui naſceren-
tur ex his, non ſolum egregia uoce, ſed etiam forma eſſent non inuenuſta.
Zamenſes, & Iſmuc oppidi ciues, cum uiderent natos in ea terra, ideſt qui eorum in terra procrearentur,
uoces habere ad cantandum egregias, emebant ſeruos ideſt cataſtas, uerbum ſignificat a catastacompede,
formoſos tranſmarinos, &
puellas maturas uiro, ut in eorum terra ſimul coniungerentur ad ſobolem procreã-
dam, quoniam qui ex illis naſcebantur ex natura fontium, e quibus bibebant, egregia erant uoce;
& quo-
niam parentes formoſi erant, etiam nati non inuenusta forma naſcebantur.
4440
Cvm hæc tanta uarietas ſit diſparibus rebus natura diſtributa, quod humanum corpus eſt ex ali-
qua parte terrenum, in eo autem multa genera ſunt humorum, uti ſanguinis, lactis, ſudoris, urinæ,
lachrymarum:
ergo ſi in parua particula terreni, tanta diſcrepantia inuenitur ſaporum, non eſt mi-
randum ſi in tanta magnitudine terræ, innumerabilis ſuccorum reperiantur uarietates, per quarum
uenas aquæ uis percurrens tincta peruenit ad fontium egreſſus, &
ita ex eo diſpares, uarijq́; perfi-
ciuntur in proprijs generibus fontes, propter locorum diſcrepantiam, &
regionum qualitates, terra-
rumq́;
diſsimiles proprietates. Ex his autem rebus ſunt nonnulla, quæ ego per me perſpexi. Cætera
in libris Græcis ſcripta inueni, quorum ſcriptorum hi ſunt auctores, Theophraſtus, Timæus, Poſsi-
donius, Hegeſias, Herodotus, Ariſtides, Metrodorus, qui magna uigilantia &
infinito ſtudio loco-
rum proprietates, aquarum uirtutes ab inclinatione cœli, regionum qualitates ita diſtributas eſſe ſcri-
5550 pris declarauerunt:
quorum ſecutus ingreſſus, in hoc libro perſcripſi, quæ ſatis eſſe putaui de aquæ
uarietatibus, quo facilius ex his perſcriptionibus eligant homines aquæ fontes, quibus ad uſum ſalien-
tes poſsint ad ciuitates, municipiaq́;
perducere. Nulla enim ex omnibus rebus tantas uidetur habere
ad uſum neceſsitates, quantasaqua.
Ideo quòd omnium animalium natura, ſi frumenti fructu priua-
ta fuerit, arbuſtis ue, aut carne, aut piſcatu, aut etiam qualibet ex his reliquis rebus eſcarum utendo
poterit tueri uitam:
Sine aqua uero nec corpus animalium, nec ulla cibi uirtus poteſt naſci, nec tue-
ri, nec parari.
Quare magna diligentia, induſtriaq́; quærendi ſunt, & eligendi fontes ad humanæ ui-
tæ ſalubritatem.
Postquam in uentæ aquæ fuerint, neceſſe eſt eas probare, & eligere. quoniam uero electio fit multis pro-
poſitis rebus, ut ex omnibus melior accipiatur ideo Vitr.
poſt inuentionem aquarum multas attulit qualitates,
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index