Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
251
251 (219)
252
252 (220)
253
253 (221)
254
254 (222)
255
255 (223)
256
256 (224)
257
257 (225)
258
258 (226)
259
259 (227)
260
260 (228)
< >
page |< < (259) of 412 > >|
22204440
Cvm hæc tanta uarietas ſit diſparibus rebus natura diſtributa, quod humanum corpus eſt ex ali-
qua
parte terrenum, in eo autem multa genera ſunt humorum, uti ſanguinis, lactis, ſudoris, urinæ,
lachrymarum
:
ergo ſi in parua particula terreni, tanta diſcrepantia inuenitur ſaporum, non eſt mi-
randum
ſi in tanta magnitudine terræ, innumerabilis ſuccorum reperiantur uarietates, per quarum
uenas
aquæ uis percurrens tincta peruenit ad fontium egreſſus, &
ita ex eo diſpares, uarijq́; perfi-
ciuntur
in proprijs generibus fontes, propter locorum diſcrepantiam, &
regionum qualitates, terra-
rumq́
;
diſsimiles proprietates. Ex his autem rebus ſunt nonnulla, quæ ego per me perſpexi. Cætera
in
libris Græcis ſcripta inueni, quorum ſcriptorum hi ſunt auctores, Theophraſtus, Timæus, Poſsi-
donius
, Hegeſias, Herodotus, Ariſtides, Metrodorus, qui magna uigilantia &
infinito ſtudio loco-
rum
proprietates, aquarum uirtutes ab inclinatione cœli, regionum qualitates ita diſtributas eſſe ſcri-
5550 pris declarauerunt:
quorum ſecutus ingreſſus, in hoc libro perſcripſi, quæ ſatis eſſe putaui de aquæ
uarietatibus
, quo facilius ex his perſcriptionibus eligant homines aquæ fontes, quibus ad uſum ſalien-
tes
poſsint ad ciuitates, municipiaq́;
perducere. Nulla enim ex omnibus rebus tantas uidetur habere
ad
uſum neceſsitates, quantasaqua.
Ideo quòd omnium animalium natura, ſi frumenti fructu priua-
ta
fuerit, arbuſtis ue, aut carne, aut piſcatu, aut etiam qualibet ex his reliquis rebus eſcarum utendo
poterit
tueri uitam:
Sine aqua uero nec corpus animalium, nec ulla cibi uirtus poteſt naſci, nec tue-
ri
, nec parari.
Quare magna diligentia, induſtriaq́; quærendi ſunt, & eligendi fontes ad humanæ ui-
ſalubritatem.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index