Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (260) of 412 > >|
292260LIBER& naturas aquarum, quas tum ipſe expertus est, tum ab alijs audita, uel ſcripta cognouit, unde tanquam
gratus, &
ingenuus gratias habet auctoribus his, a quibus aliquid didicit. Concludit igitur tales eſſe aquas,
qualis terra, per quam fluunt, qualesq́;
herbarum, qu is lauant, ſucci, & mximam ad humanos uſus aquæ
neceſſitatem oſtendit, quòd ſine aqua, nec corpus animalium, nec ulla cibi uirtus poteſt naſci, nec augeri, nec
conſeruari, postea de experimentis agit.
De aquarum experimentis. Cap. V.
EXpertiones autem, & probationes eorum ſic ſunt prouidendæ. Si erunt profluentes, &
1110 aperti antequam duci incipiantur, aſpiciantur, animoq́;
aduertantur, qua membratura
ſint qui circa eos fontes habitant homines.
Et ſi erunt corporibus ualentibus, coloribus
nitidis, cruribus non uitioſis, non lippis oculis, erunt probatiſsimi.
Quia omne, quòd lædit, tempore lædit, & poſſunt nimirum grauius lædere, quætardius ſentiuntur.
Item ſi fons nouus fuerit foſſus, & in uas Corinthium, ſiue alterius generis, quòd erit ex ære bo-
no, ea aqua ſparſa maculam non fecerit, optima erit.
Itemq́; in aheno, ſi ea aqua deferuefacta, &
poſtea requieta, &
defuſa fuerit, neque in eius aheni fundo arena, aut limus inuenietur, ea aqua erit
item probata, Item ſi legumina in uas cum ea aqua coniecta ad ignem poſita, celeriter percocta fue-
rint, indicabunt eam aquam eſſe bonam, &
ſalubrem. Non etiam minus ip ſa aqua, quæ erit in fon-
2220 te, ſi fuerit limpida, &
perlucida, & quocunque peruenerit, aut profluxerit, ſi muſcusnon naſcetur,
neque iuncus, neque inquinatus ab aliquo inquinamento is locus fuerit, ſed puram habuerit ſpeciem,
innuetur his ſignis efſe tenuis, &
in ſumma ſalubritate.
Demum colore, ſapore, odoreq́; uacare debet quæ bona & ſalubris futura eſt aqua, immota uero ubique
inſalubris, ſtagnans peßima, quæ irudines alit, non incommoda uero, ubi anguillæ ſcatent.
De per ductionibus, & libr ationibus aquarum, & instrumentis
ad hunc uſum. Cap. VI.
NVne de perductionibus ad habitationes mœniaq́; uti fieri oporteat explicabo, cuius ra-
3330 tio eſt prima perlibratio.
Libratur autem dioptris, aut libris aquarijs, aut chorobate,
ſed diligentius efficitur per chorobatem, quòd dioptræ, libræq́;
fallunt. Chorobates
autem eſt regula longa circiter pedum uiginti, ea habet ancones in capitibus extremis æ-
quali modo perfectos, inq́;
regulæ capitibus ad normam coagmentatos, & inter regulam, & ancones-
a cardinibus compacta tranſuerſaria, quæ habent lineas ad perpendiculum recte deſcriptas, penden-
tiaq́;
ex regula perpendicula in ſingulis partibus ſingula, quæ cum regula fuerit collocata, eaq́; tan-
gent æquè ac pariter lineas deſcriptionis, indicabunt libratam collocationem.
Sin autem uentus in-
terpellauerit, &
motionibus lineæ non potuerint certam ſignificationem facere, tunc habeat in ſupe-
riori parte canalem longum pedes quinque, latum digitum, altum ſeſquidigitum, eoq́;
aqua infunda-
tur, &
ſi æqualiter aqua canalis ſumma libra tanget, ſcietur eſſe libratum. Ita eo chorobate, cum per
4440 libratum ita fuerit, ſcietur quantum habuerit faſtigij.
Fortaſsis qui Archimedis libros legit, dicet
non poſſe fieri ueram ex aqua librationem, quòd ei placet aquam non eſſe libratam, ſed ſphæroides
habere ſchema, &
ibi habere centrum, quo loci habet orbis terrarum. Hoc autem (ſiue plana eſt
aqua, ſiue ſphæroides) neceſſe eſt extrema capita canalis regulæ pariter ſuſtinere aquam.
Sin autem
proclinatus erit ex una parte, quæ erit altior, non habebit regulæ canalis in ſummis labris aquam.
Neceſſe enim eſt quocunque aqua ſit inſuſa in medio inflationem, curuaturamq́; habere, ſed capita
dextra, ac ſiniſtra inter ſelibrata eſſe.
Exemplar autem chorobatis erit in extremo uolumine deſcri-
ptum.
Et ſi erit faſtigium magnum facilior erit decurſus aquæ. Sin autem interualla erunt lacunoſa
ſubſtructionibus erit ſuccurrendum.
Inuenta, & electa aqua, neceſſe eſt ut perducatur ad mœnia, & ad determinatum locum: perduci uero nõ
5550 poterit, niſi deſcendat aqua, &
decurrat naturali motione ad imum. Vt igitur hoc rectè expediatur formas
inſtrumentorum deſcribit Vitr.
quibus uti poßimus ad aquarum librationem. Inter alia præcipue unum, quod
minus fallit, eligit, &
deſcribit. Librare igitur nil aliud eſt, quàm altitudinem loci ſumere, in quo aqua
est, eamq́ comparare, &
referre ad eius loci altitudinem, ad quem perducenda eſt. Cum igitur locus, quo
aqua ducenda eſt, depreßior erit loco, a quo erit caput aquæ, procul dubio commodè perducetur.
Libratur
aqua dioptris, &
libris aquarijs, & inſtrumento, quod alij chorobaten uocant. Geometræ aũt(ut Albertus
ait ) aſſirmant, quod ſi linea recta orbem terræ contigerit, &
ad mille paſſus protenſa fuerit, interuallum,
quod erit inter lineam, &
ambitum, orbemq́; terræ non plus denos excedere digitos, unde factum, ut ſi quis
ſulco aquam ducere uelit, aqua non moueatur in ſingulis millibus, niſi depreßiori libramento pedem integrum,
quam fuerit locus, unde primum ſulcus fieri cœperit, qui locus a iuris peritis incile dicitur ab inciſione prima
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index