Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
221 189
222 190
223 191
224 192
225 193
226 194
227 195
228 196
229 197
230 198
231 199
232 200
233 201
234 202
235 203
236 204
237 205
238 206
239 207
240 208
241 209
242 210
243 211
244 212
245 213
246 214
247 215
248 216
249 217
250 218
< >
page |< < (263) of 412 > >|
295263OCTAVVS. niter fluunt, maſtis ideft mammis teguntur, ſed ſi cum libet obtur antur & laxantur, id fit epiſtomijs, quorum
manubria dum torquentur patefaciunt nares, atque ita manat aqua, contraria uerſatione eaſdem obturat.
hæc igitur a medio utilitas. Ex altero uero in balneas, uel ad fullonum, coriariorum, aliorumq́; neceſsita-
tes profluebat, quemadmodum ex tertio in priuatas domos ad hortos irrigandos.
Cæterum animaduerten-
dum eſt, quod Frontinus dicit apud antiquos omnem aquam in publicos uſus erogari ſolitam eſſe, legeq́;
cau-
tum, ne priuati aliam ducerent, quàm quæ ex receptaculo publico in humum decidiſſet, quam caducam uo-
cabant, &
hanc ipſam non in alium uſum, quàm balnearum, fullonicorum, uectigalisq́; statutam merce-
dem, quæ in publicum penderetur aliquid, &
in domos principum daretur. Galenus ait ne in ciuitatibus
quidem aquam mole, ac pondere æqualem locis omnibus eſſe diſpartitam, balneo enim publico, aut deorum
1110 luco partem aquæ maiorem tribuit, fontibus uero biuiorum, &
priuatis balneis minorem. Publicanorum
cara erat, ideſt eorum qui quid a fiſco conducunt, ut publicum uectigal.
Publica autem uectigalia intel-
ligere debemus, ex quibus uectigal fiſcus capit, quale eſt uectigal portus, uel uenalium rerum, item ſalina-
rum, &
metallornm, & piſcinarum. Erat autem Senatus conſultum, quod aquam non niſi ex caſtello duci
permittebat, ne aut riui, aut fiſtulæ publicè lacerarentur.
unde Vitr. {non enim poterunt auertere, cum ha-
buerint a capitibus proprias ductiones.
} Vocabula uero, quæ aquæ ductibus ſeruiunt, a iuriſconſulto, ſic fi-
niuntur.
Riuus locus est per longitudinem depreſſus: ſepta ſunt, quæ ad incile apponuntur aquæ deriuandæ
gratia:
incile ut ab inciſione dicitur locus ubi primum inciditur ad deriuãdas aquas: caſtella receptacula ſunt,
quæ aquam publicam ſuſcipiunt:
ſpecus ſublimis eſt ripis locus, ex quo aqua deſpicitur; calix extrema eſt du-
cti pars, quo aqua funditur, eſt erum modulus æneus erogatorius, cuifiſtula applicabatur eius luminis, uel ca-
pacitatis, quæ impetrata fuerat, &
longitudinis non minus digitorum duodecim. Is eſt modus acceptorius.
2220 Ita & nos̃tri ſolent aquæ unciam a publico emere, uel amplius; diameter enim fistulæ menſura eſt aquæ.
Omnes partes iam enumeratæ ſolidiſſima structura, ſiue parietis, ſiue fundi, ſiue cameræ ſint, ſtruendæ ſunt, ut
dixi;
ne rimæ fiant, ne Soles adurant, ne læſio ulla fiat. Primum uero ad fauces ſepti, ubi ſcilicet incile
eſt, porta opponitur, qua obductis ualuis turbidum fluentum excludas, &
damna operis reficere poſſis, ſi quid
acciderit, aquæ curſu ſemoto ad ualuas craticula ferrea apponitur, ut frondes, ligna, &
ſi quid est huiuſmo-
di intercipiatur ne cum aqua decurrat.
Aſepto in centenos cubitos, caſtellum facies, a caſtello item eodem
interuallo aliud castellum strues latum pedes 20, longum 30, profundum ſub riuo ductus ad pedes 15.
ut
mixtiones terreni, quæ cum aqua defluunt, habeant ubi conſidant, &
quieſcant, puriorq́; , & nitidior aqua
in riuum influat.
Calix modum aquæ fundendæ ex fluentis appulſu, ut ait Alb. atque ex fiſtulæ, qua uomat
habitu uariati.
Nam quo erit aqua ex largo, & celeri fluento excepta, quoue eadem erit uia ducta expedi-
3330 tiore, &
preſſura accumulatiore augebit modum. Fistula ad libram, atque in directis collata modum ſer-
uabit;
fistulamq́; ipſam, qua mittas aquam compertum habent aquæ defluxu, & proiectione abſumi, & quaſi
delimari, &
nullum metalli genus denſius reſiſtere, quàm aurum. Adiunxere etiam Architecti ornatus cau-
ſa multa per frontibus immiſſariorum, quæ ad uſus ciuiles horarum &
temporis facerent ſumma ſigillorum ſe
ſe mouentium ſeſtiuitate, ludosq́;
& triumphos, efficientia ſimulachra ex ære fingebant ab ijs deducta rationi-
bus, quæ nos decimo, uel ſequenti libro explicabimus.
Sin autem medij montes erunt inter mœnia, & caput fontis, ſic erit faciendum, uti ſpecus fodian
tur ſub terra, librenturq́;
ad faſtigium, quod ſupra ſcriptum eſt: & ſi tophus erit, aut ſaxum, in ſuo ſi-
bi canalis excidatur;
ſin autem terrenum, aut arenoſum erit ſolum, parietes cum camera in ſpecu ſtruã-
tur, &
ita perducatur, puteiq́; ita ſint facti, ut inter duos ſint actus.
4440
Aut per planum expeditum ducenda est aqua, aut montes ſunt medij inter incile, & immiſſarium, de pri-
mo dictum est, nunc ſecundnm exequemur.
In bis omnibus, ubi lapis est, aut tophus, aut etiam denſior
creta, aut huiuſmodi quod aquam minimè abſorbeat, s̃tructura opus non erit, ſed ſatis eſt fodere, &
ſubter-
raneum meatum facere, per quem aqua ducatur, libreturq́;
ea ratione ad fastigium, quod ſupra dictum eſt,
ſcilicet quod ſolum riui libramenta habeat faſtigata ne minus in centenos pedes ſeſquipede, Vbi uero ſolum
latera non ſolida fuerint, uel propterea, quòd terrenum ſit arenoſum, uel creta non ſolida, uel aliud huiuſ-
modi per quod effluat aqua, tunc parietes cum camera in ſpecu ſtruantur, &
ita perducatur. Cæterum id ob-
ſeruandum est, ut puteos, ideſt æſtuaria, quibus reſpirare.
poſſit perfluens aqua, & uis ſpiritus relaxetur, ne
concluſus aer curſum aquæ moretur, faciamus eo ſpatio inter ſe diſtantes, quo actus eſt, ideſt ſpatio cen-
tum uiginti pedes.
5550
Sin autem fiſtulis plumbeis ducetur, primum caſtellum ad caput ſtruatur, deinde ad copiá aquæ
lamnæ fiſtularum conſtituantur, eæq́;
fiſtulæ ab eo caſtello collocentur, quod erit in manibus, fiſtu-
læ ne minus longę pedum denum, quæ ſi centenariæ erunt, pondus habeant in ſingulas pondo mille
ducentum, ſi octogenariæ pondo 940.
ſi quinquagenariæ pondo 600. quadragenariæ pondo 480.
tricenariæ pondo 360. uicenariæ pondo 211. Quintum denum pondo 180. denum pondo 120.
Octonum, pondo 96.
quinariæ pondo 60.
Fiſtulas denum pedum longitudinis eſſe legitimum eſt, inquit Plin. latitudine uero diuerſa conſtant: &
ideo etiam diuerſas ſortiuntur appellationes.
nam ſi lamina antequam in rotundum ducatur, lata erit digitos
centum, centenaria dicitur.
Si octuaginta octogenaria, & ſic de alijs intelligendum. diuerſi quoque ponderis
erunt, nam centenariæ decem pedum mille ducentas libras habeat;
octogenaria noningentas ſexaginta; quin-
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index