Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (263) of 412 > >|
295263OCTAVVS. niter fluunt, maſtis ideft mammis teguntur, ſed ſi cum libet obtur antur & laxantur, id fit epiſtomijs, quorum
manubria
dum torquentur patefaciunt nares, atque ita manat aqua, contraria uerſatione eaſdem obturat.
hæc igitur a medio utilitas. Ex altero uero in balneas, uel ad fullonum, coriariorum, aliorumq́; neceſsita-
tes
profluebat, quemadmodum ex tertio in priuatas domos ad hortos irrigandos.
Cæterum animaduerten-
dum
eſt, quod Frontinus dicit apud antiquos omnem aquam in publicos uſus erogari ſolitam eſſe, legeq́;
cau-
tum
, ne priuati aliam ducerent, quàm quæ ex receptaculo publico in humum decidiſſet, quam caducam uo-
cabant
, &
hanc ipſam non in alium uſum, quàm balnearum, fullonicorum, uectigalisq́; statutam merce-
dem
, quæ in publicum penderetur aliquid, &
in domos principum daretur. Galenus ait ne in ciuitatibus
quidem
aquam mole, ac pondere æqualem locis omnibus eſſe diſpartitam, balneo enim publico, aut deorum
1110 luco partem aquæ maiorem tribuit, fontibus uero biuiorum, &
priuatis balneis minorem. Publicanorum
cara
erat, ideſt eorum qui quid a fiſco conducunt, ut publicum uectigal.
Publica autem uectigalia intel-
ligere
debemus, ex quibus uectigal fiſcus capit, quale eſt uectigal portus, uel uenalium rerum, item ſalina-
rum
, &
metallornm, & piſcinarum. Erat autem Senatus conſultum, quod aquam non niſi ex caſtello duci
permittebat
, ne aut riui, aut fiſtulæ publicè lacerarentur.
unde Vitr. {non enim poterunt auertere, cum ha-
buerint
a capitibus proprias ductiones.
} Vocabula uero, quæ aquæ ductibus ſeruiunt, a iuriſconſulto, ſic fi-
niuntur
.
Riuus locus est per longitudinem depreſſus: ſepta ſunt, quæ ad incile apponuntur aquæ deriuandæ
gratia
:
incile ut ab inciſione dicitur locus ubi primum inciditur ad deriuãdas aquas: caſtella receptacula ſunt,
quæ
aquam publicam ſuſcipiunt:
ſpecus ſublimis eſt ripis locus, ex quo aqua deſpicitur; calix extrema eſt du-
cti
pars, quo aqua funditur, eſt erum modulus æneus erogatorius, cuifiſtula applicabatur eius luminis, uel ca-
pacitatis
, quæ impetrata fuerat, &
longitudinis non minus digitorum duodecim. Is eſt modus acceptorius.
2220 Ita & nos̃tri ſolent aquæ unciam a publico emere, uel amplius; diameter enim fistulæ menſura eſt aquæ.
Omnes partes iam enumeratæ ſolidiſſima structura, ſiue parietis, ſiue fundi, ſiue cameræ ſint, ſtruendæ ſunt, ut
dixi
;
ne rimæ fiant, ne Soles adurant, ne læſio ulla fiat. Primum uero ad fauces ſepti, ubi ſcilicet incile
eſt
, porta opponitur, qua obductis ualuis turbidum fluentum excludas, &
damna operis reficere poſſis, ſi quid
acciderit
, aquæ curſu ſemoto ad ualuas craticula ferrea apponitur, ut frondes, ligna, &
ſi quid est huiuſmo-
di
intercipiatur ne cum aqua decurrat.
Aſepto in centenos cubitos, caſtellum facies, a caſtello item eodem
interuallo
aliud castellum strues latum pedes 20, longum 30, profundum ſub riuo ductus ad pedes 15.
ut
mixtiones
terreni, quæ cum aqua defluunt, habeant ubi conſidant, &
quieſcant, puriorq́; , & nitidior aqua
in
riuum influat.
Calix modum aquæ fundendæ ex fluentis appulſu, ut ait Alb. atque ex fiſtulæ, qua uomat
habitu
uariati.
Nam quo erit aqua ex largo, & celeri fluento excepta, quoue eadem erit uia ducta expedi-
3330 tiore, &
preſſura accumulatiore augebit modum. Fistula ad libram, atque in directis collata modum ſer-
uabit
;
fistulamq́; ipſam, qua mittas aquam compertum habent aquæ defluxu, & proiectione abſumi, & quaſi
delimari
, &
nullum metalli genus denſius reſiſtere, quàm aurum. Adiunxere etiam Architecti ornatus cau-
ſa
multa per frontibus immiſſariorum, quæ ad uſus ciuiles horarum &
temporis facerent ſumma ſigillorum ſe
ſe
mouentium ſeſtiuitate, ludosq́;
& triumphos, efficientia ſimulachra ex ære fingebant ab ijs deducta rationi-
bus
, quæ nos decimo, uel ſequenti libro explicabimus.
44405550

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index