Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
281 249
282 250
283 251
284 252
285 253
286 254
287 255
288 256
289 257
290 258
291 259
292 260
293 261
294 262
295 263
296 264
297 265
298 266
299 267
300 268
301 269
302 270
303 271
304 272
305 273
306 274
307 275
308 276
309 277
310 278
< >
page |< < (266) of 412 > >|
298266LIBEROCTAVVS. tantur autem ac primum uaporum pericula, aut ſi locum mutauerimus, & aliunde aquam quæſierimus, aut
ſi utrinque ad dextram &
ſiniſtram ad latera putei foderimus æſtuaria, quibus uſque ad aquæ libramentum,
&
ab his foramina hinc inde patefacta, uelut nares intus agemus, qua nocens ſpiritus euaporet, quo fa-
cto latera puteorum ſtructura ſuſcipiat, ita tamen ut uenæ obturentur.
Post uitamus laterum ruinam ſtru-
ctura ſolidißima penes puteum facta, quæſit tantæ amplitudinis, quantum puteum habere in circuitione uo-
luerimus, quæ ſit tanquam baſis futuri parietis.
hanc in foßionem deprimes, iterumq́; ſuperſtruito, & foßione
profundiori facta deprimetur, atque ita fodiendo, &
ſuperstruendo deprimetur structura uſque ad fundum
ſine periculo corruentium laterum.
Si cuniculum facies uaporibus malis eo modo prouidebis, quo dictum eſt.
Ruinam uero fulcris, armamentis, & testudinibus uitabis, æſtuariaq́; & ad perpendiculum, & obliqua in
1110 linea facies plurima.
Quærentibus aquas inter fodiendum ne aßiduo humentiores glebæ reſpondeant, & fer-
ramenta facilius deſcenderint frustrabitur ſpes aquæ inueniendæ, quare ad cisternas confugiendum, interim
animaduertere debemus, non ante fodientibus aquam ſe præbere, quàm ad fluminis libramentum deſcenderit.
Vnde apud Volſinium montanum oppidum Etruriæ ad ducentos, & uigintipedes puteos foderunt, antequam
uenas ullas attingerent:
quoniam aqua non prius reperta eſt, quàm ad fontium libramentum uentum ſit, ut
ait, Albertus:
quæ ſuis locis de montis latere ſcaturiat. Cæterum maxime intereſt quo fodias loco, ut idem
ait, nam cum habeat quidem tellus cutes diuerſas, fit ut interdum imbrium aqua ſub congeſtitia tellure illico
in prima denſiore cute inuenta contineatur.
Eandem quòd impura ſit, aſpernabimur. Contraq́; interdum eue-
niet, ut aqua inuenta ubi adhuc profundius fodere proſequaris, euaneſcat:
quod ideo fit, quia uaſis, quo ea
aqua continebatur, fundum perfoderis.
Quare ad hæc omnia animaduertito diligenter, & optima, aptaq́; ma-
2220 xime structura putei prouideto.
Nunc de ciſternis danda ſunt præcepta, in quibus ex tectis areare aquæ plu-
uiæ colliguntur, &
tunc faciendæ ſunt, cum aut loca ad puteorum effoßionem dura erunt, aut in imum uenæ
penitus non fuerint.
Cisterna fundo, & lateribus bene ſtructa, & ſolida, & conſtans eße debet: curandumq́;
eſt ut in ea aqua recte immittatur, aſſeruetur, recte miniſtretur ad uſus. Ciſternarum uitia ſunt, uel quod aqua
effluat per interuenia rimoſæ, &
non firmæ structuræ, uel quod aqua fœditate miſceatur. Prioriuitio mede-
bimur ſtructura firmißima parietum, &
opere ſicciſſimo antequam aqua immittatur: nam grauis aqua cum
ſit, premit &
inuentis vel minimis meatibus humectando, & stillando eos amplos reddit, & liberius effluit.
Albertus ait maiores huic incommodo prouidentes in angulis parietum multiplici arenationum illinimento
curaſſe, cutimq́;
operi obduxiſſe ſumma diligentia marmorato. Sed nullare commodius aquæ proruptiones
uitabuntur, quàm creta inter cisternæ parietem, &
foſſuræ latus ingeſta, & denſata ualde uectibus ferratis.
3330 Alteri uitio prouidendum est, ut uitioſam aquam ſale corrigamus, extenuat enim ſal.
mittunt etiam anguillas,
piſcesq́;
fluuiales, ut horum natatu aqua ſtans agilitatem currentis imitetur, alij addunt, & Lauri folia, quæ
aquam iam corruptam emendare dicunt innoxiumq́;
, ac bene olentem reddere, & aduerſus uenena præſenti
auxilio eſſe.
Structuram uero ſatis aperte Vitruuius ponit, & priori loco mortarium intelligit locum, ubi
arenatum rutro ſubigitur, ſecundo pro arenato.
Librarium uero lapidem intelligit pondere unius libræ. Ge-
minas autem uel ternas cisternas eſſe oportet, ut in priori uitia aquæ conſidant, at que percolationiibus in pro-
ximam, tranſeat aqua maxime pura, &
ſalubrior efficiatur.
Finis Libri Octaui.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index