Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Table of contents

< >
< >
page |< < (267) of 412 > >|
299267
M. VITRVVIIDE
ARCHITECTVRA

LIBER
NONVS.
1110
NObilibvs athletis, qui olympia, Pithia, Iſthmia, Nemea uiciſſent, Græ-
corum
maiores ita magnos honores conſtituerunt, uti non modo in con-
uentur
ſtantes cum palma, &
corona ferant laudes, ſed etiam cum reuer-
tanturin
ſuas ciuitates cum victoria triumphantes quadrigis in mœnia, &

in
patrias inuehantur, e req́;
publica perpetua uita conſtitutis uectigalibus
fruantur
.
Cum ergo id animaduertam, admiror, quod ita non ſcripto-
ribus
ijdem honores, etiamq́;
maiores ſint tributi, qui infinitas utilitates
2220 æuo perpetuo omnibus gentibus præſtant.
Id enim magis erat inſtitui di-
gnum
, quod athletæ ſua corpora exercitationibus efficiunt fortiora, ſcri-
ptores
non ſolum ſuos ſenſus perficiunt, ſed etiam omnium, libris ad diſcendum, &
animos exacuen-
dos
præ parantes præcepta.
Quid enim Milo Crotoniates, quod fuit inuictus, prodeſt hominibus,
aut
cæteri, qui eo genere fuerunt uictores?
niſi quod dum uixerunt, ipſi inter ſuos ciues habuerunt
nobilitatem
.
Pythagoræ uerò præcepta, Democriti, Platonis, Ariſtotelis, cæterorumq́; ſapientum
quotidiana
perpetuis induſtrijs culta, non ſolum ſuis ciuibus, ſed etiam omnibus gentibus recentes,
&
floridos reddunt fructus; e quibus qui a teneris ætatibus doctrinarum abundantia ſatiantur, opti-
mos
habent ſapientiæ ſenſus, inſtituuntq́;
ciuitatibus humanitatis mores, æqua iura, leges: quibus
abſentibus
nulla poteſt eſſe ciuitas incolumis.
Cum ergo tanta munera ab ſcriptorum prudentia pri-
3330 uatim, publicèq́;
fuerint hominibus præparata, non ſolum arbitror palmas, & coronas his tribui opor
tere
, ſed etiam decerni triumphos, &
inter Deorum ſedes eos dedicandos iudicari. Eorum autem
cogitata
utiliter hominibus ad uitam explicandam e pluribus ſingula paucorum, uti exempla ponam,
quæ
recognoſcentes neceſſario his tribui honores oportere homines confitebuntur.
Et primum Pla-
tonis
e multis ratiocinationibus utiliſsimis unam, quemadmodum ab eo explicata, ſit ponam.
Expedita iam parte illa, quæ ad ædificationem pertinet, quæ prima ex tribus erat, quibus Architectura con
ſtat
, ad alteram ueniendum est, cuius uis omnis in gnomonicis rationibus eſt collocata, ex qua lucentium cœli
corporum
effectus in mundo concipimus:
egregia, excellensq́; ſane pars, quippe non terrenas fabricas, non
materiatas
ædes, non caducas, &
ruinoſas ſtructuras, ſed cœleſtes, incorruptas, & nobiliſſima conſtantes
materia
ſedes contemplatur, ut cœlum in manibus hominum ( ut ita dicam ) ponere uideatur.
Qua re factũ
4440 est, ut Vitr.
cum id optime cognoſceret, proœmium uolumini huic nono propoſuerit, rei, qua de agitur, con-
uenientiſſimum
, cum illi uiſum ſit eos homines´, qui rerum pulcherrimarum, &
ſubtiliſſimarũ inuentiones pro-
tulerint
, diuinis honoribus dignos eſſe, quoniam non tantum proprijs commodis, ſed communi omnium gentiũ
utilitatt
conſuluerint.
neque tempore aliquo, uel ætate, uel ſæeulo, ſed continenter profuere, proſunt, ac pro-
futuri
ſunt omnibus, &
quãto animus eſt præſtãtior corpore, tanto uirtus cæteris bonis præstat. Felices igitur,
ac
beati existimandi ſunt, qui pulchris, utilibusq́;
inuentionibus eam ſibi laudem, & gloriam comparauerunt,
cuius
fructus æterno beneficio gentibus extitit, &
eo feliciores, ac beatiores inter alios reputati ſunt, quo no-
biliora
, &
præclara magis fuerint eorum inuenta. nam quemadmodum iucundius, & ſuauius est rerum, quas
amamus
, uel minimas partes aſpicere, quàm cæterorum corporum membra tractare, ita dignum magis iudica-
mus
minimam reconditarum rerum rationem cognoſcere, quam in eorum cognitionem uenire, quæ uſu quot-
tidiano
ante oculos obſeruantur.
hinc illa poetæ carmina celebratiſſima.
5550
Credibile eſt illos pariter uitijsq́; , iocisque
Altius
humanis exeruiſſe caput.
Non Venus, & uinum ſublimia pectora fregit,
Officiumq́
;
fori, militæve labor.
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index