3
ILLVSTRISS. ET REVERENDISS.
CARDINALI GRANVELLANO
DOMINO D. ANTONIO PERRENOTO
ARCHIEPISCOPO MECLINIENSI,
DANIEL BARBARVS ELECTVS
AQVILEIENSIS. S. P. D.
3[Figure 3]CARDINALI GRANVELLANO
DOMINO D. ANTONIO PERRENOTO
ARCHIEPISCOPO MECLINIENSI,
DANIEL BARBARVS ELECTVS
AQVILEIENSIS. S. P. D.
MVLTA eſſe cognitionum gener a nemo eſt, qui du-
bitet, Illuſtrißime, ac Reuerendißime Cardinalis,
ſed quæ præcipua, quæve optima ſint, non adeo fa-
cile eſt declarare, cum quiſque id præferre, & in
primis babere ſoleat, cui uel naturæ impulſu, uel
mentis propoſito, uel profectus ratione ſe dederit.
Amat planè quilibet ſenſus a natura ſibi inditos, ſed alij propenſius in
hos, quàm in illos feruntur: eos enim alij pluris habent, qui pulcherri-
marum rerum differentias nobis afferunt, uiſum ſcilicet, & auditum,
quorum alteri purißima illa uis, & iucundißima æthereæ lucis proprie-
tas, alteri eadem natura, ſed cum aeris ſubtilitate permixta, ad diſci-
plinas percipiendas inſeruit. Sunt alij, qui confuſam uaporibus, hu-
moribus, atque etiam terrenis proprietatibus, & impuram lucem il-
lam præferant, unde communes cum cæteris animantibus naturalium
formarum perceptiones perſequentes, corporis uoluptates, & oblecta-
menta ſectantur. In his itaque ſenſuum cognitionibus iam patet aliud
alio genere præſtantius haberi. Sed ulterius progrediendum eſt, & exa-
minanda eſt cognitio illa, quæ interiorem, quàm ſenſus uirtutem ad il-
luſtr andas rerum externarum figuras, mouet, quod in artibus poſitum
eſt: in quo genere quàm egregia, quàm admiranda, quàm diuerſa ſint
hominum inuenta, machinamenta, & opificia, nullus eſt, qui non ui-
deat. cæterum ſi de earum artium præſtantia quærendum ſit, magnam
profectò neceßitatis cum delectatione concertationem uidebimus. Eas
enim artes nonnulli pr æferendas cenſebunt, quæ uitæ commodis, & ne-
ceßitatibus proſpiciunt; nonnulli præponent artium lenocinia quædam,
in uoluptates, & ſenſuum illecebr as proclinantes. Itaque