Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
321
321 (289)
322
322 (290)
323
323 (291)
324
324 (292)
325
325 (293)
326
326 (294)
327
327 (295)
328
328 (296)
329
329 (297)
330
330 (298)
< >
page |< < (298) of 412 > >|
330298LIBER patet ex bominum experientia, & ſcriptorum teſtimonio. Natura enim bis prouidit: Luna frequentius eos
illuminat
:
crepuſcula maxime producuntur: Sol diutius impreſſas uires ineas regiones relinquit; montes uen-
tos
arcent;
infle xus eſt regionis ſitus, caloremq́; melius recipit: precioſiſſimæ ibi pelles; mare quoque, quod
ſalſedine
adustionis inditium aliquod præbet, bis adest innumerabili piſcium copia:
robuſti, & proceri bomi-
nes
ſunt, nec terra dedignatur uirentes berbas emittere, metalla plurima continere, &
alia multa hominibus
commoda
continenter afferre.
Sed ad rem redeam. Sol percurrit primum ſigniferi quadrantem, uernum ſci-
licet
, ſpatio dierum 94.
horarum 12. & ſui eccentrici gradus 193 minutias 9. ſecundum quadrantem per
meat
ſpatio dierum 92.
borarum 12. & ſui eccentrici gradus 91. minutias 11. & æſtiua quarta hæc nomi-
natur
, tertiam uero, autumnalis dicitur, percurrit diebus 88.
horis tribus, & ſui eccentrici gradus facit 86.
1110 minutias 41. Demum quadrantem hyemalem peragit diebus 90. horis 2. partibus horarum 55. portiunculis
duabus
, quas ſecundas uocant:
& ſui eccentrici gradus facit 88. minutijs 99. Vnde ſigniferi dimidium alterũ
peruagatur
ſpatio dierum 187.
alterum uero dierum 178. horarum 55. partium 55. particularum 12. quare
in
parte ſeptentrionali mor atur amplius quàm in parte meridiana dies 8.
bor is 18. partes 4. particulas 48.
His expeditis, quæ ad Solis curſum, & dierum creſcentium, & decreſcentium ſpatia, & ad eas imagines, quæ
in
ſigniferi latitudine ſunt, pertinent, proponit ſe dicturum de cæteris ſyderibus, ideſt ſyderum figurationibus,
quæ
ſunt dextra, ac ſiniſtra zonam ſignorum ſtellis diſpoſita.
Vocat autem ſydera multarum ſtellarum in unam
figur
ationem conſenſus.
stellam autem unicum tantum aſtrum.
22203330
Imagines, quas in cœlo aſtrorum periti obſeruauere, ſunt octo & quadraginta, nonulli plures, nonnulli
pauciores
poſuere, nam uel plures in unam, uel unam in plures diuiſere.
Ptolemæus prædicto numero con-
tentus
eſt.
Nominantur imagines aut ab animatis, aut ab inanimis rebus. ſi ab animatis, aut ratione caren-
tibus
, aut a ratione utentibus.
Gemini, Virgo, Aquarius bis inſeruiunt, quæ ratione utuntur. Ex ratione
carentibus
quædam domestica, quædam fera ſunt, ſiue maritima, ſive terrena ſint.
ut Aries, Taurus domeſti-
ca
:
Leo, Vrſus, Lupus fera, & terrestia: Delſinus, & Cetus maritima. Si ex inanimis ſumuntur uocabu-
la
, aut a figura, quemadmodum ſagitta, trigonum, &
corona, aut ab effectu, quem faciunt in mundo, ita qui
ſub
ara naſcitur ſacerdos, qui ſub Argo nauta, qui ſub Delfino natator euadet.
Sed adulatio demum, & pri-
morum
inſtitutorum appetitus ut æternam factorum memoriam redderent, uel ut principibus aſſentarentur,
ſedes
in cœlo inuenere, quibus aut res amatas, aut principum imagines ponerentur, cum ipſi ad cœlum euo-
4440 lare non poſſent.
Ita Virgilius inter articulos Scorpionis Iulium ſydus collocat, ita ita Berenicis crines ab adu-
latoribus
in cœlo poſiti ſunt.
Sed mirum eſt Græcos tantum authoritatis habuiſſe, ut cœlum impleuerint no-
minibus
flagitiorum, &
fabulæ eorum inter Canones receptæ fuerint, licet multo ante eos ſtellæ cognitæ fue-
rint
, &
nominatæ. Sed eorum ſcelerum leuitas aufugiſſet, niſi cœlo hærens infixa fuiſſet. Mentionem quoq;
faciunt eorum nominum ſacræ litteræ: Iob enim de Dei potentia loquens, inquit, qui facit Arcturum, &
Oriona
, &
hyadas & interiora Auſtri. & alibi quoque ait. Nunquid coniungere ualebis micantes ſtellas
pleiadas
, aut gyrum Arcturi poteris diſſipare, nunquid producis Luciferum in tempore ſuo, &
veſperum ſu-
per
fines terræ conſur gere facis.
Sed nos adrem. Imaginum quædam in Zona ſignorum collocantur. de ijs
dictum
eſt ſupra.
Sunt autem numero duodenario incluſæ, quædam ultra, quædam citra eam Zonam ponun-
tur
, de ijs aptè loquitur Vitr.
vtinam non haberemus locum hunc luxatum, mendoſum, & obſcuratum. nam
5550 facile imagines in noſtris deſcriptionibus deformaremus, cum Vitru.
eas ſcitè admodum diſtribuat, collocetq́;
ea figuratione conformatas, quam antiqui illi obſeruatores ſyderum poſuere, ſed huic difficultati Ioannes Sta-
bius
, Albertus Durerus, &
Vulparia Florentinus diligenter & ſubtiliter prouidentes, tabellas duas ima-
ginum
cœleſtium communi conſilio conſtruxere, ac non mediocriter in ea parte studioſos iuuare tentauerunt.

Nos
ex bis tabellis, &
aliorum authoritate doctorum Vitr. emendauimus, ut puto rectẽ, & commodè ad le-
gentium
utilitatem.
Inquit igitur Vitr. Eum Septentrionem, qui a Græcis arcton dicitur, aut helix, nos vr-
ſam
maiorem uocamus, alij Currum a figura nominant, post ſe habere custodem, quem Bootem dicunt, ſub
quo
non longe eſt Virgo, quæ Aſtrea dicitur, cuius ſupra humerum dextrum lucidiſſima ſtella nititur, quam
noftri
prouindemiam, Græci protrygeton nominant.
dicitur autem prouindemia ex eo, quod uindemiæ matu-
ritatem
, cuius ſigna ſunt acini colore mutati, pollicetur.
ſtella hæc ſimilis eſt candenti ferro, ideo Vitru. dicit,
6660 eam magis eſſe candentem, quàm coloratam, mirabili enim ſplendore præfulget.
Præterea inter genua

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index