Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (320) of 412 > >|
352320LIBER logium in plano finitoris mobilis ratione meridiani immobilis, illi eſt ad angulosrectos, ſed ratione finitoris im-
mobilis ad illum eſt inclinatum.
Demum horologum in plano meridiani mobilis, neque ad finitorem, neque
ad meridianum immobiles cadit ad angulos rectos, ſed ad utrunque est inclinatum.
Conueniunt in hoc omnia
inclinata, quod in utraque ſuperficie confici, &
deſcribi poſſunt. Ac primum horologia inclinata ad finitorem,
&
recta ad meridianum faciem alteram habet ad ſuperiorem, altera ad inferiorem partem ſpectantem. horo-
logia in plano uerticalis mobilis faciem unam a meridiano declinantem habent, alteram ad alteram partem
meridiani.
horologia demum in plano meridiani mobilis altera facie declinant ab ortu, altera ad occaſum.
Conueniunt quoque quod omnia ex iam deſcripto analemmate ſumuntur. & circunferentias eas ſumunt, a
quibus tum altitudo, tum latitudo Solis juper ea plana comparatur.
Inclinationes autem, & declinationes
1110 parietum, &
planorum, in quibus deſcribenda ſunt horologia, multis instrumentis excipiuntur, quæ paſſim
videre licet.
Hæc autem omnia ſi recte perpendantur, & animo uerſentur, facilem nobis aditum ad maiora
patefacient, quorum demonſtrationes (ut dixi) &
Ptolemæo, & Commandino relinquans.
De horologiorum ratione, & uſu, atque eorum inuentione
& quibus inuentoribus. # Cap. IX.
H Emicyclivm excauatum ex quadrato ad enclimaq́; ſucciſum, Beroſus Chaldæus dicitur
inueniſſe:
ſcaphem, ſiue hemiſphærium, Ariſtarchus Samius. Idem etiam diſcum in pla-
2220 nitia, arachnem Eudoxus Aſtrologus.
Nonnulli dicunt Apollonium; plinthium ſiue la-
cunar (quod etiam in Circo Flaminio eſt poſitum) Scopas Syracuſanus,:
pros ta iſto-
rumena, Parmenion.
pros pan clima, Theodoſius, & Andreas: Patrocles pelecinon: Dionyſiodo-
rus Conum.
Apollonius pharetram, aliaq́; genera, & qui ſupraſcripti ſunt, & alij plures inuenta reli-
querunt, uti Gonarchen, Engonaton, Antiboræum.
Item ex his generibus uiatoria penſilia uti ſie-
rent plures ſcripta reliquerunt:
ex quorum librjs, ſi quis uelit ſubiectiones inuenire, poterit, dummodo
ſciat analemmatum deſcriptiones.
Quæ a Vitruuio ponuntur hoc loco ſatis explicari poterunt ab his, qui analemmatum rationes, & ſpbæ-
ræ circulos proijcere in planum ſciunt, nam cuilibet experto integrum erit horologia ad quancunque formam
deducere.
Beroſus ut arbitror horologium ex quadrato ſucciſum cum parallelis ſignorum circulis, & horis
3330 ad unam cœli inclinationem inuenit.
At Aristarchus in hemiſphærio id poſuit, atque etiam in excauato uaſe,
ſed non ad perfectum hemiſphærium, quod diſcum appellauit.
omnia hæc horologia, ideſt ſucciſum ad unam
declinationem ex quadrato, &
hemiſphærium, & diſcus, habebant omnes circulos in linea lacotomo, &
circulo menstruo contentos, omnemq́;
planè Solis declinationem. nos integram ſphæram ad omnem cœli in-
clinationem perforatam, cum circulis par allelis, &
horarijs confecimus, tropicis tamen mobilibus, ut omnia
horarum genera imponeremus, confecimus, qua non ſolum pro communi horologio ad omnes cœli inclinationes
uteremur, ſed ut eo inſtrumento in omnia planorum genera ſiue ea finitoris plano, ſiue uerticali, ſiue meridia-
no, hisq́;
tam firmis quàm mobilibus præfinirentur omnibus quibus libuerit horis inſcriptis, gnomone medio,
cuius apici ſi lucerna adhibeatur in tenebris ſphæram in parietem oppoſitum, ſeu quodcunque planum proij-
ciet, ita ut ratio astrolabij illo experimento facile dignoſci poſſit.
Cæterum horologia a multis inuenta ſunt
ex naturalibus formis, &
ex artificialibus figuris, unde alij folia arborum, alij cruces, alij stellas, aut naues,
4440 nos in auium, &
animalium formas plura confecimus, quæ omnia ex Solis altitudine gnomonis ad umbram
proportione, circumferentiarum, &
angulorum ratione eliciuntur & ad propoſitas formas accommodantur,
quorum analemmata uulgus ignorat, &
effectus admiratur. Ideo araneæ forma horologium eſſe poterat, li-
neis horarijs circulos altitudinis Solis oſtendentes traijcientibus, qualia ſunt in diagram.
B. C. D. Plin-
thus erat truncus, in quo plura horologiorum genera recta, inclinata, &
declinantia deſcribi poterant. Pha-
retræ ſimiha erant horologia ad ortum, ſeu ad occaſum ſpectantia, quæ ſuperius in plano meridiani deſcripſi-
mus.
ſimiliratione ex his, quæ mercatores de diuerſarum regionum inclinationibus referebant, Parmenion
ad eas inclinationes horologia deſcribebat:
quæ in uniuerſum Theodoſius, & Andreas ad omnes cœli tractus,
&
inclinationes orbis faciebant: nam horologium quodcunque in æ quinoctiali, aut in plano axis deſcriptum,
modo ex tetrante eleuetur ad uerticem, ut ratio inclinationis poſtulat, ad omnem regionem accommodatur.
5550 Fiunt etiam horologia ad omnem inclinationem, quæ ad Solis curſum ſuſpenſa uertuntur, cuiuſmodi eſt illud
Ioannis Stabij, a quo Petrus Apianus folium populi conformauit.
quorum analemmata eadem ſunt, quæ Vi-
truuij, &
Ptolomæi nonnullis ab Orontio & Munſthero adiectis. Pelecinon a ſecuri forma dictum eſt, quale
dixerim eſſe horologium, quod hyperboles habet a circulis parallelis in plano finitoris, aut uerticalis deſcri-
ptas.
Conus est, ſi regula centri in non apparenti hemiſphærio extendatur utrinque per ſummas tropicas
declinationes.
Planum hoc dicitur conus declinationum, huius extrema ad nullam ſuperficiem obiectam ter-
minantur, quale trigonum Zodiacum eſſe dices.
quod est tanquam analemma, ſi quis recte ipſum conſiderat.
engonaton. Gonarchen, & Antiboræum puto ita fuiſſe fabricata, ut ad Aſteriſmum & ſydus aliquod, uel ad
aliquas cœli partes, etiam pro nocturno horario aſpectantia reſpiciant, ſubiectis proprijs analemmatis.
Via-
toria penſilia ſunt quadrantes, cylindri, annuli, planæ circulorum ſuperſicies, &
huiuſmodi, & quæ paſſim
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index