Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Table of contents

< >
< >
page |< < (320) of 412 > >|
Quæ a Vitruuio ponuntur hoc loco ſatis explicari poterunt ab his, qui analemmatum rationes, & ſpbæ-
circulos proijcere in planum ſciunt, nam cuilibet experto integrum erit horologia ad quancunque formam
deducere
.
Beroſus ut arbitror horologium ex quadrato ſucciſum cum parallelis ſignorum circulis, & horis
3330 ad unam cœli inclinationem inuenit.
At Aristarchus in hemiſphærio id poſuit, atque etiam in excauato uaſe,
ſed
non ad perfectum hemiſphærium, quod diſcum appellauit.
omnia hæc horologia, ideſt ſucciſum ad unam
declinationem
ex quadrato, &
hemiſphærium, & diſcus, habebant omnes circulos in linea lacotomo, &
circulo
menstruo contentos, omnemq́;
planè Solis declinationem. nos integram ſphæram ad omnem cœli in-
clinationem
perforatam, cum circulis par allelis, &
horarijs confecimus, tropicis tamen mobilibus, ut omnia
horarum
genera imponeremus, confecimus, qua non ſolum pro communi horologio ad omnes cœli inclinationes
uteremur
, ſed ut eo inſtrumento in omnia planorum genera ſiue ea finitoris plano, ſiue uerticali, ſiue meridia-
no
, hisq́;
tam firmis quàm mobilibus præfinirentur omnibus quibus libuerit horis inſcriptis, gnomone medio,
cuius
apici ſi lucerna adhibeatur in tenebris ſphæram in parietem oppoſitum, ſeu quodcunque planum proij-
ciet
, ita ut ratio astrolabij illo experimento facile dignoſci poſſit.
Cæterum horologia a multis inuenta ſunt
ex
naturalibus formis, &
ex artificialibus figuris, unde alij folia arborum, alij cruces, alij stellas, aut naues,
4440 nos in auium, &
animalium formas plura confecimus, quæ omnia ex Solis altitudine gnomonis ad umbram
proportione
, circumferentiarum, &
angulorum ratione eliciuntur & ad propoſitas formas accommodantur,
quorum
analemmata uulgus ignorat, &
effectus admiratur. Ideo araneæ forma horologium eſſe poterat, li-
neis
horarijs circulos altitudinis Solis oſtendentes traijcientibus, qualia ſunt in diagram.
B. C. D. Plin-
thus
erat truncus, in quo plura horologiorum genera recta, inclinata, &
declinantia deſcribi poterant. Pha-
retræ
ſimiha erant horologia ad ortum, ſeu ad occaſum ſpectantia, quæ ſuperius in plano meridiani deſcripſi-
mus
.
ſimiliratione ex his, quæ mercatores de diuerſarum regionum inclinationibus referebant, Parmenion
ad
eas inclinationes horologia deſcribebat:
quæ in uniuerſum Theodoſius, & Andreas ad omnes cœli tractus,
&
inclinationes orbis faciebant: nam horologium quodcunque in æ quinoctiali, aut in plano axis deſcriptum,
modo
ex tetrante eleuetur ad uerticem, ut ratio inclinationis poſtulat, ad omnem regionem accommodatur.
5550 Fiunt etiam horologia ad omnem inclinationem, quæ ad Solis curſum ſuſpenſa uertuntur, cuiuſmodi eſt illud
Ioannis
Stabij, a quo Petrus Apianus folium populi conformauit.
quorum analemmata eadem ſunt, quæ Vi-
truuij
, &
Ptolomæi nonnullis ab Orontio & Munſthero adiectis. Pelecinon a ſecuri forma dictum eſt, quale
dixerim
eſſe horologium, quod hyperboles habet a circulis parallelis in plano finitoris, aut uerticalis deſcri-
ptas
.
Conus est, ſi regula centri in non apparenti hemiſphærio extendatur utrinque per ſummas tropicas
declinationes
.
Planum hoc dicitur conus declinationum, huius extrema ad nullam ſuperficiem obiectam ter-
minantur
, quale trigonum Zodiacum eſſe dices.
quod est tanquam analemma, ſi quis recte ipſum conſiderat.
engonaton. Gonarchen, & Antiboræum puto ita fuiſſe fabricata, ut ad Aſteriſmum & ſydus aliquod, uel ad
aliquas
cœli partes, etiam pro nocturno horario aſpectantia reſpiciant, ſubiectis proprijs analemmatis.
Via-
toria
penſilia ſunt quadrantes, cylindri, annuli, planæ circulorum ſuperſicies, &
huiuſmodi, & quæ paſſim
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index