Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Table of handwritten notes

< >
[Handwritten note 52]
[Handwritten note 40]
[Handwritten note 41]
[Handwritten note 42]
[Handwritten note 43]
[Handwritten note 44]
[Handwritten note 45]
[Handwritten note 46]
[Handwritten note 47]
[Handwritten note 48]
[Handwritten note 49]
[Handwritten note 50]
[Handwritten note 51]
[Handwritten note 52]
[Handwritten note 40]
[Handwritten note 41]
[Handwritten note 42]
[Handwritten note 43]
[Handwritten note 44]
[Handwritten note 45]
[Handwritten note 46]
[Handwritten note 47]
[Handwritten note 48]
[Handwritten note 49]
[Handwritten note 50]
[Handwritten note 51]
[Handwritten note 52]
[Handwritten note 53]
[Handwritten note 54]
[Handwritten note 55]
< >
page |< < (321) of 412 > >|
353321NONVS inueniuntur. cæterum & uiatorium appellarem, quod alij compaſſum dicunt, in quo pixis, & magnes, &
borariæ lineæ ad enclima, atque etiam ad plura deſcriptæ uiatoribus mira commoditate deſeruiunt.
Sunt &
alia horariorum genera, arena, aqua, igne, rotulis fabrefacta, de quibus alib.
Arena & aqua per tenue
foramen ad menſuram deſcendunt, &
decremento horas oſtendunt. igne elychnium, aut cæra ad tantum ſpa-
tium factum conſumitur.
Rotularum, & orbiculorum inuentum mirabili motionum diuerſitate denticulis ſe
mutuo compellentibus, &
in contrarium uerſantibus radium in tympano circumferunt, quo partitæ in orbe ho-
rarum lineæ certis ſpatijs indicantur.
Item ſunt ex aqua conquiſitæ ab eiſdem ſcriptoribus horologiorum rationes, primumq́ a Cte-
ſibio Alexandrino, qui etiam ſpiritus naturales, pneumaticasq́;
res inuenit. Sed uti fuerant ca exqui-
ſita, dignum ſtudioſis eſt agnoſcere.
Cteſibius enim fuerat Alexandriæ natus, patre tonſore: is inge-
1110 nio, &
induſtria magna præter reliquos excellens, dictus eſt artificioſis rebus ſe delectare. Nanque
cum uoluiſſet in taberna ſui patris ſpeculum ita pendere, ut cum educeretur, ſurſumq́;
reduceretur, li-
nea latens pondus deduceret, ita collocauit machinationem.
Canalem ligneum ſub tigno fixit, ibiq́
trochleas collocauit, per canalem lineam in angulum deduxit, ibiq́;
tubulos ſtruxit, in eos pilam plum
beam per lineam demittendam curauit.
ita pondus cum decurrendo in anguſtias tubulorum preme-
ret cœli crebritatem, uehementi decurſu per fauces frequentiam cœli compreſsione ſolidatam, ex-
trudens in aerem patentem, offenſione, &
tactu ſonitus expreſſerat claritatem.
In axiculo, quem noſtri rotulum uocant inuoluuntur funiculi duo, quorum capita ad eandem partem pen-
dent, alteri alligatum est ſpeculum, alteri nihil, liber enim relictus eſt, ad axiculi uerſationem:
cum igitur is
deorſum trahitur, axi culus reuoluitur, &
alterum caput funiculi, in quo pendet ſpeculum demittitur, ſed li-
2220 bero funiculo relicto axiculus utriſque funiculis inuoluitur, &
ſpeculum reducitur: ut uero axiculus relicto
funiculo inuoluatur, inter duos funiculus medius eſt alius in contrariam partem inuolutus in axiculo, cui ſa-
coma, uel pondus eſt, alligatum, quod pondere grauiori quam ſpeculum premens, efficit, ut relicto libero capi-
te axiculus reducatur, &
ſpeculum aſcendat, quoniam eius axiculus ſe inuoluendo contrahitur. Funiculus
autem, a quo pondus pendebat, per ligneum canalem latenter ductus ad tubulum in angulo tabernæ colloca-
tus est, ex quo per aeris compreſſionem ſonus emittitur.
Ergo Cteſibius cum animaduertiſſet, ex tactu cœli, & expreſsionibus, ſpiritus, uocesq́; naſci, his.
principijs uſus, hydraulicas machinas primus inſtituit. Item aquarum expreſsiones automatus, por-
recti, rotundationisq́;
machinas, multaq́; deliciarum genera, in his etiam horologiorum ex aqua
comparationes explicuit.
primumq́; conſtituit cauum ex auro perfectum, aut ex gemma terebrata:
3330 ea enim nec teruntur percuſſu aquæ, nec ſordes recipiunt, ut obturentur, nanque æqualiter per id
cauum influens aqua, ſubleuat ſcaphum inuerſum ( quod ab artiſicibus phellos, ſiue tympanũ dicitur )
in quo collocata regula, uerſatilia tympana denticulis æqualibus ſunt perfecta:
qui denticuli alius
alium impellentes, uerſationes tympana faciunt, &
motiones. Item aliæ regulæ aliaq́; tympana ad
eundem modum dentata, quæ una motione coacta, uerſando ſaciunt effectus, uarietatesq́;
motionũ,
in quibus mouentur ſigilla, uertuntur metæ, calculi, aut oua proijciuntur, buccinæ canunt, reliquaq́;
pa
rerga.
In his etiam aut in columna, aut paraſtatica horæ deſcribuntur, quas ſigillum egrediens ab imo
uirgulæ ſignificat in diem totum, quarum breuitates, aut creſcentias cuneorum adiectus, aut exem-
ptus, in ſingulis diebus, &
menſibus, perſicere cogit. Præcluſiones aquarum ad temperandum ita ſunt
conſtitutæ.
Metæ fiunt duæ, una ſolida, altera caua, ex torno ita perſectæ, ut a lia in aliam inire, con-
4440 uenireq́;
poſsit, & eadem regula laxatio earum, aut coartatio efficiat aut uehementem, aut lenem in
ea uaſa aquæ influentem curſum.
Ita his rationibus, & machinatione ex aqua componuntur, horolo-
giorum ad hybernum uſum collocationes.
ſin autem cuneorum adiectionibus, & detractionibus cor
reptiones dierum, aut creſcentiæ non probabuntur, quod cunei ſæpiſsime uitia faciunt, ſic erit expli-
candum.
In columella horæ ex analemmatis tranſuerſæ deſcribantur, menſtruæq́; lineæ in colu-
mella ſignentur, eaq́;
columella uerſatilis perſiciatur, uti ad ſigillum uirgulamq́; ( cuius uirgulæ egre-
diens ſigillum oſtendit horas) columna uerſando continenter ſuis quibusq;
menſibus breuitates, &
creſcentias faciat horarum.
Multa fuere Cteſibij inuenta pulcherrima, quæ utinam tempus non abstuliſſet. Nonnulla ex Herone eli-
cere poſſumus.
quod uero ad Vitr. pertinet hunc in modum explicamus, teſtantes experiementum a nobis fa-
5550 ctum, &
rem optime ceſſiſſe, Analemma Vitruuianum erit modulus, ex eo ſumetur lacotomus h g. pro
diametro columellæ, cuius circinatio erit, ut manachus circulus r e g.
ex centro x. columella tam lon-
ga erit, quantus eſt radius æquinoctialis f x.
diuidantur extremæ capitum circinationes in partes duodecim
æquales, &
a ſingulis ſectionum ſignis unius capitis demittantur per longum columellæ, ad ſimilia puncta al-
terius capitis lineæ, quæ columellæ longitudinem in duodenas partes diuident.
his ita perfectis, lineæ, quæ ab
extremis lacotomi, hoc eſt diametri partibus cadent, tropicis dedicabuntur.
reliquæ per ordinem menstruis
ſignis alijs.
quod ſi decanos ſignorum deſcribere uelis, uel quinarias partes, uel etiam ſingulas, ut ſingulis die-
bus inſeruiant, ducito lineas ab extremo altero ad alterum, quot uolueris, fiet autem ut ſi alia diametro per
lacotomum rectis angulis ducta, circinationes capitum in tetrantes diuiſeris, lineæ demiſſæ ab eius capitibus
æquinoctijs tribuentur.
hoc eſt ſignis Arietis, & Libræ. quemadmodum in cylindris deſcribendis, ab analem-
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index