Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
351 319
352 320
353 321
354 322
355 323
356 324
357 325
358 326
359 327
360 328
361 329
362 330
363 331
364 332
365 333
366 334
367 335
368 336
369 337
370 338
371 339
372 340
373 341
374 342
375 343
376 344
377 345
378 346
379 347
380 348
< >
page |< < (321) of 412 > >|
Ergo Cteſibius cum animaduertiſſet, ex tactu cœli, & expreſsionibus, ſpiritus, uocesq́; naſci, his.
principijs uſus, hydraulicas machinas primus inſtituit. Item aquarum expreſsiones automatus, por-
recti
, rotundationisq́;
machinas, multaq́; deliciarum genera, in his etiam horologiorum ex aqua
comparationes
explicuit.
primumq́; conſtituit cauum ex auro perfectum, aut ex gemma terebrata:
3330 ea enim nec teruntur percuſſu aquæ, nec ſordes recipiunt, ut obturentur, nanque æqualiter per id
cauum
influens aqua, ſubleuat ſcaphum inuerſum ( quod ab artiſicibus phellos, ſiue tympanũ dicitur )
in
quo collocata regula, uerſatilia tympana denticulis æqualibus ſunt perfecta:
qui denticuli alius
alium
impellentes, uerſationes tympana faciunt, &
motiones. Item aliæ regulæ aliaq́; tympana ad
eundem
modum dentata, quæ una motione coacta, uerſando ſaciunt effectus, uarietatesq́;
motionũ,
in
quibus mouentur ſigilla, uertuntur metæ, calculi, aut oua proijciuntur, buccinæ canunt, reliquaq́;
pa
rerga
.
In his etiam aut in columna, aut paraſtatica horæ deſcribuntur, quas ſigillum egrediens ab imo
uirgulæ
ſignificat in diem totum, quarum breuitates, aut creſcentias cuneorum adiectus, aut exem-
ptus
, in ſingulis diebus, &
menſibus, perſicere cogit. Præcluſiones aquarum ad temperandum ita ſunt
conſtitutæ
.
Metæ fiunt duæ, una ſolida, altera caua, ex torno ita perſectæ, ut a lia in aliam inire, con-
4440 uenireq́;
poſsit, & eadem regula laxatio earum, aut coartatio efficiat aut uehementem, aut lenem in
ea
uaſa aquæ influentem curſum.
Ita his rationibus, & machinatione ex aqua componuntur, horolo-
giorum
ad hybernum uſum collocationes.
ſin autem cuneorum adiectionibus, & detractionibus cor
reptiones
dierum, aut creſcentiæ non probabuntur, quod cunei ſæpiſsime uitia faciunt, ſic erit expli-
candum
.
In columella horæ ex analemmatis tranſuerſæ deſcribantur, menſtruæq́; lineæ in colu-
mella
ſignentur, eaq́;
columella uerſatilis perſiciatur, uti ad ſigillum uirgulamq́; ( cuius uirgulæ egre-
diens
ſigillum oſtendit horas) columna uerſando continenter ſuis quibusq;
menſibus breuitates, &
creſcentias
faciat horarum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index