Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
51 19
52 20
53 21
54 22
55 23
56 24
57 25
58 26
59 27
60 28
61 29
62 30
63 31
64 32
65 33
66 34
67 35
68 36
69 37
70 38
71 39
72 40
73 41
74 42
75 43
76 44
77 45
78 46
79 47
80 48
< >
page |< < (4) of 412 > >|
364LIEER multorum artes ornatæ ſunt pluribus diſciplinis, & uarijs eruditionib. Quemadmodum conſtat apud Tub-
lium
;
& Galenum, & alios authores. Quare adduntur, & illa uerba. # Cuius iudicio probantur om-
nia
, quæ cæteris artibus perficiuntur opera.
# Preſſius enim & propius rem oftendunt: nam iudicare ar
tificum
operaſoli conuenit Architcturæ.
Artibus enim plurimis, atque laudatiſſimis, & præſtantiſſimis orna
tur
Orator, Medicus item uarijs eruditionibus, &
diſciplinis præſtat. # Sed uterque alio fine, atque alio. Ille
enim
ad perſuaſionem, opinionemq́;
inducendam affectibus, & argumentis ſe acconmmodat. hic ad ſanitatem
uel
inducendam, uel conſeruandam.
Architctus autem ad iudicium, approbationemq́; artificiorum noti-
tiam
rerum refert.
Quoniam uerò niſinotas res, & confectas iudicare poſſumus: ideò iudicium Architectu
in his rebus eſt;
quæ a cæteris artibus proficiſcuntur. unde ſumma ueri Architecti diffinitio binc habetur.
1110 Architectus est, qui certa, ac admiranda quadam ratione ac uia, tum mente, animoq́; statuere, tum opere,
perficere
nouerit eas res, quæ ad bumanæ uitæ uſum pertinere poterunt, onera ingentia mouendo, corpora
multiplicia
partiendo, opera diuerſaſtruendo.
# Architectura igitur eſt ſcientia pluribus diſciplinis,& ua
rijs
eruditionibus ornata.
# Doctrina, & diſciplina re ipſa idem ſunt, terminis differunt. doctrina eſt, quam
magiſter
docet:
Diſciplina, quam diſcipulus addiſcit: nihil autem addiſcitur, niſi quod docetur. Oratio do-
centis
, auditus addiſcentis, doctrina a docentis animo in orationem:
diſciplina ab addiſcentis aure in animum
deſinit
:
aſcenſus, & deſcenſus idem ſunt re ipſa: ratione, habituq́; differunt. # Sed utile, pulchrumq́; eſt ratio
ne
ſtatuere, &
uſu oſtendere, in eo doctrina, in hoc eruditio eſt. Cuiusiudicio probantur. Iudicare de re
bus
excellentiſſimum eſt, non alijs datum, quam ſapientibus, &
prudentibus, iudicium enim eſt de rebus notis:
& ipſo probantur res ideſt fertur ſententia, oſtenditurq́; qua ratione aguntur, uel perficiuntur. approbat ue-
2220 Architectura omnia, quæ ab cæteris artibus perficiuntur opera.
Opus eſt res illa, quæconfecta uidetur,
ubi
qui conficit a conficiendo ceſſauerit:
operatio eſtmotus conſicientis, dum conficit. actio eſt ciuile nego-
tium
, &
officium; quo præſtito nullum opus inde reſtat: opera igitur probantur Architecturæ iudicio: opera
inquam
artium, quarum rationes ad ipſam principem referuntur.
atque buiuſmodi eſt Architecturæ diffinitio,
in
qua uis eſt rerum omnium, &
uirtus eorum, quæ in hac tractatione continentur. quod ut clarius expedia-
tur
, nam mirum eſt, &
ſecrctum quod dicturus ſum. dico in omni ſcientia diffinitionem rei, qua de agitur: ad
quam
ſcilicet, quicquid in ea ſcientia tractatur, referri ſolet.
uirtute continere quicquid ad dubiorum ſolutio-
nem
, rerum inuentionem, &
ſecretorum illius explicationem ſpectat. Virtute continere intelligo poße effice
re
, &
quaſi producere, quemadmodum ſemen nirtute continet ftores,folia, & fructus. Cum igitur res re-
ctè
eſt diffinita:
tunc ea diffinitione obſcuræ quæſtiones explicantur: ordo rerum expeditur, inuentio, & pro-
3330 batio proficiſcitur;
huius ratio eſt, quoniàm rei diffinitio principium eſt; quod tanquàm artis præceptum, ue-
rum
, utile, &
accommodatum eſſe debet, ( ut inquit Galenus, ) uerum, quia nil niſi uerum comprehenditur:
utile, quia ad finem tendit. Vtilitas enim aliud eſt nihil, niſi rerum comparatio adfinem: qui rationem bo-
ni
habet;
uerè itaque ars nulla, quæutilis non eſt, ars merito uocaridebet: Accommodatum, & applicabile,
( ſic dicunt, ) quia niſi referatur ad id, cuius eſt principium, nihil inde ſequitur.
conſentanea igitur præce-
pta
, &
principia eſſe debent: multa enim uera ſunt, quæ conſentanea non ſunt. Oportet igitur ut uera ſint,
&
utilia, et conſentanea: a ueritate babent quod ſub notitiam cadunt, ab utilitate, quod uerè conſtituunt,a
conformitate
, quod probant, concludunt, &
lumen rebus afferunt: qualia ea ſunt, de quibus dixi: quorum
nocabula
cum primum intelliguntur, cogitur mensipſis conſentire.
quæ poſtea rebus alijs accommodantur:
nam
illud, &
alia eius generis: ſiab æqualibus æqualia auferantur, reliqua quæſunt, æqualiaſunt, non mo
4440 do uerum eſt;
ſed uirtutis maximæ: a Phyſicis enim ad motiones, tempora, & interualla: a Geometris, ad
menſuras
, &
magnitudines: ab Arihmeticis ad numeros, a Muſicis ad ſonos, & interualla, a Medicis ad
uirtutes
rerum, &
qualitates transfertur, cum ergo rei ſubiectæ diffinitio, & explicatio naturæ principium
efficiatur
, &
præceptum, nulli dubium, quin principij, & præcepti conditionibus & notis affecta, lumen re
bus
in ea arte, autſcientia, de qua tractatur, afferat, &
inducat. Quod ex prædicta Architecturædiffini-
tione
facilè uidetur ex his, quæſequuntur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index