Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Table of contents

< >
< >
page |< < (332) of 412 > >|
364332LIBER
De machina quid ſit, & eius ab organo differentia, origine, &
neceßitate. # Cap. I.
MAchina eſcontinens ex materia conlunctio, maximas ad onerum motus habens uirtutes.
Diffinit hoc capite Vitruuius, & declarat quid machina ſit, quo modo moueatur, quot, & quæ
machinarum genera inueniantur:
quæ ſit machinæ ab orgando differentia, & unde machinatio ori-
ginem duxit.
Quod igitur ſpectat ad machinæ diffinitionem: Vitr. ait machinam eſſe continen-
tem, &
perpetuam coniunctionem ex materia, ideſt ligno, uel ſerro, quæ maximas habet ad onerum motus.
uirtutes. idest, maximas uires habet ad onera mouenda: utitur autemmotus nomine communiori notione, qua
1110 tenus tractionem, impulſionem, ſubleuationem, &
alia generα complectitur. Ratio autem machmarum con-
ſtruendarum mechanica dicitur, uel machinalis ſcientia.
ubi non tam materiæ ratio, quäm manus, atq; in-
genij ducitur, nam qui machinam conſtructurus, eſt, mente diu uerſat, &
machinatur quid, & quomodo agen-
dum ſit ut onera ſubleuet, alte conſcendat, uehementer quatiat, longe iaculetur, facile uerſet, &
demum ea
ſaciat, quæ ad humanos uſus (alioquin repugnante natura) pertinere poſſunt.
Cura igitur, & ſollicitudo
quæ urget nos, ut naturam aduſus nostros deducamus, machinari no s facit, hoc eſt maginando inuenire,
unde imaginatio lumen a mente capiens mathematicis rationibus exercita, resinueniendo quodam ſucceſſionis
ordine materiam ſimul adnectit, (alioquin nibil efficeret, quoniam res diſparatæ ad unum ſinem tendere ne-
queunt.)
ut motus eos efficiat, qui admiratione maxima a uulgo ſuſpiciuntur. Ideoinquit Vitr.
Ea moueturex arte circulorum rotundationibus, quam Græci ηυηλιηιω ηινηίυ appellant.
2220
Ideſt principium, ac forma omnium machinationum est motus circularis. Quærendum uero eſt quomodo ſer
netur hoc, ut in ommi machinatione ſit motus circularis.
Nam Vitru. inferius dicit. Scanſorium genus non
arte, ſed audacia gloriari, &
in ijs machinis, quæ ſpiritales dicuntur nullus eſt circularis, motus, niſi in pau-
ciſſimis.
Præterea machinæ diffinitio non uidetur conuenire omnibus machinar um generibus, non enim omnis
machinatio ad hoc paratur, ut onera moueat, nec omnis machin atio ligno constat, ſi uelimus affirmare Vi-
truuium diffinire eas machinas, quæ circulari motu reguntur, quomodo intelligemus eum machinas in tria
genera diuifiſſe, idest trastorium, ſcanſoriium, &
ſpiritable? Ergo ſi intelligimus machinam eſſe continuam ma-
teriæ coniumctionem, &
materiæ nomine, non ligna ſolum, ſed cæera ex quibus machinæ conſtruuntur, hoc for-
te stabit.
Sed quomodo conueniet machinas omnes maximas ad oncrum motus habere uirtutes, ſi machi-
nas illas appellaueris, quæ ſpiritu, atque aere impulſu conſiciuntur?
quod onus quimotus in illis eſt? Reſpon-
3330 deo oneris nomine non modo intelligi grauitatem, quam res magnæ, &
ponderoſæ habent, ſed & impetum,
&
momentum illud, quod habet quælibet res a natura ut ad ſua quæque loca ſeratur. cum ergo arte fit, ut
res grauis ſaliat, &
natura permittit ut elementa præter naturalem inclinationem aut aſcendant, aut deſcen-
dant:
certe hæc maxima uis eſt ad onerum motiones, & neceſſitas illa, quæ elementis imponitur, ſumma ſo-
lertia ab arte proſiciſcitur.
Ergo etiam ſpiritalibus machinis diffinitio conuenit. Scanſoriæ quoque machi-
næ ea uirtute non cavent.
quando contra momentum, & impetum, quam Græciropim uocant, a natura in-
ſitum, terrena, aut humida hoc eſt grauia corpora ſubleuentur, &
funibus, rotisq́; , ac tympanis ad ſumma
ædium culmina aſcendatur.
Quod ſi hoc genus audacia potius, quäm arte nitatur, non tamen artiſicio caret,
cum non modo ut aſcedamus, ſed ut tutò aſcendamus, &
hoſtes offendamus ſcalæ fieri ſoleant. Noſtris etiã
igniuomis machinis, quas bombardas uocant, diffinitio machinæ congruit, &
eas nos ab arte, artigliarias uo-
4440 camus, ſiunt enim ex perpetua materiæ coniunctione, habentq́;
ad onera uirtutes maximas iuxta ordinem uni
uerſi, &
omnino & circulares, & porrectos motus habent, ut conſiderantibus eſt manifeſtum. Demum nitlla
eſt machina, quæ non directa, &
rotunda motione perficiatur quod longa inductione a Vitr. probabitur. In-
terim machinarum genera explicentur.
Est autem unum genus ſcanſorium, quod Græcè acrouaticon dicitur: Alterum ſpiritale, quod
apud eos pneumaticon dappellatur.
Tertium tractorium, id autem Græci uanauſon uocant. Scanſoriũ
autem eſt, cum machinæ ita ſuerint collocatæ, ut ad altitudinem tignis ſtatutis, &
tranſuerſarijs col-
ligatis ſine periculo ſcandatur ad apparatus ſpectationem.
Spiritale eſt cum ſpiritus expreſsionibus
impulſus, &
plagæ, uocesq́; organicos exprimuntur. Tractorium uerò cum onera machinis pertra-
huntur, aut ad altitudinem ſublata collocantur.
5550
Machinarum tria genera eſſe dicit. Scanſorium, ſpiritale, tractorium. Græcas quoque corum appellatio-
nes apponit, &
ſcanſorium, acrouaticon: ſpiritale pneumaticon: Tractorium uanauſon Græce appellari mo-
net.
Sunt quinon acrouaticon. Sed aerouaticon legant, ſed non animaduerterunt quid Vitr. uelit, quia enim
in proœmio dixerat.
& ea omnia, quæ ſcenicis moribus per machinationem ad ſpectationes populo compa-
rantur} &
hic dicit { ſcanſorium eſſe cum machinæ ita fuerint collocatæ, ut ad altitudinem tignis ſtatutis,
&
tranſuerſarijs colligatis ſine periculo ſcandatur ad apparatus ſpectationem } putant Vitruuium intelligere
de ſcalis, quibus aſcendebatur ad ſcenæ apparatus faciendos, ſed non uident de quibus ſcalis intelligat in hoc
libro.
Sunt enim bellicæ machinæ ad ſcandendum inſtructæ, e quarum ſummitate tanquam e ſpecula obſi-
dentes explorant, quid in urbe ofſeſſi aduerſus ſe parent, quod genus mox dicet non arte, ſed audacia gloriari.
de ijs Valturius agit. Spiritale autem multo plura complectitur, quàmquæ Vitr. enumerat. Solas enimhy-
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index