Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
371
371 (339)
372
372 (340)
373
373 (341)
374
374 (342)
375
375 (343)
376
376 (344)
377
377 (345)
378
378 (346)
379
379 (347)
380
380 (348)
< >
page |< < (343) of 412 > >|
375343DECIMVS. @ur, & non propellitur. huius rei deſcriptio inferius erit manifesta.
Igitur ſi plus lingula uectis ſupra hypomochlium poſita ſub onus ſubierit, & caput eius proprius
centrum preſsiones habuerit, non poterit onus eleuare, niſi (quemadmodum ſupra ſcriptum eſt,) exa-
minatio uectis longius per caput, neque iuxta onus fuerit facta.
In uecte caput eſt (ut dixi) quod calcatur manibus, eſt & lingula, ſcilicet, alterum caput, quod oneriſubij-
citur.
Vectis in duos partitur radios, ſeu ſcapos, alter eſt ab hypomochlio ad caput, alter ab hypomochlio ad
lingulam.
Si igitur ab hypomochlio ad lingulam ſcapus erit maior, quam ab hypomochlio ad caput, non
ſubleuabit, onus:
ratio eſt, quoniam ſcapus maior lineam maiorem referens, plus a centro diſtat, & maio-
rem uim minori ſcapo obijcit.
1110
Id autem ex trutinis, quæ ſtateræ dicuntur, licet conſiderare, cum enim anſa propius caput, un-
de lancula pendet, ubi ut centrum eſt collocata, &
æquipondium in alteram partem, ſcapi per puncta
uagando, quo longius, aut etiam ad extremum perducitur paulo etiam pari pondere, ampliſsimam
preſsionem parem perficit, per ſcapi librationem, &
examinationem longius a centro recedentem,
ita imbecillior æquipondij breuitas, maiorem uim ponderis momento deducens, ſine uehementia,
molliter ab imo ſurſum uerſum egredi cogit.
Hoc etiam ex ijs, quæ ſupra dicta ſunt intelligitur, cum de statera, ſeu trutina, quid ſit, quasq́; partes ha-
beat, &
quid prœſtet, loquebamur, Ariſtorteles in uigeſima quœſtione, quærit, cur trutina paruo æquipondio
peringentia onera librant, quanquam omnibus ſua ipſarum forma ſit ad instar libræ dimidiatæ ſiquidem qua
parte pondus applicatur ſola duntaxat lancula dependet, altrinſecusq́;
tantum nudus prominet ſcapus? ſol-
2220 uit autem ſic.
quoniam uſu uenit ſtateræ ut libra ſit pariter, & uectis libra certe quatenus ſingula libra-
menta fiunt ſingula centra.
Itaque parte altera lancem habet, altera auero lancis loco pilan ciuſmodi, quæ
ſolet libræ idgenus aptari, nec aliter, quàm ſiquis alterum quoque adijciat ſemilibrile, trutinamq́;
in eo ex-
tremo præpendentem affingat.
nulli nanque dubium eſt, quin onus in altera liberalis parte poſitum trahat hanc
ſublimem, cœterum quo libra una eſſe poſſit perinde ac plures:
libramenta, æquamentaq́; addita ſunt huiu-
ſcemodi libræ complura, de quorum ſingulis, quod æquipondij golobum uerſus eminet, ueliuti ſtater æ dimidium
eſt, dimindiumq́;
trutina dependens, quoniam quæ partes utrinque prominent ab anſis, & aginis, æquabiliter,
ac unà ſe ſe inuicem mouent.
Ita ut ne fugiat commenſus rationem, quod pondo ſint, quæ in lancula ponde-
rantur, quo ſanè poſſit de cuiuſque libramenti qualitate ac ordine cognoſci, quoties recta fuerit statera, quan-
tum oneris ſicut diximus, lanx habeat, atque ſuſtentet.
Sic enim (ut dixit Vitruuius) ab iniquitate iustis
3330 moribus uita uindicatur.
Denique ut conferam in pauca, hæc libra eſt, quæ quidem habet alteram e lancibus,
in qua re uera pondus libratur, alteram uero quandam in ſcapo uicariam illius, cui ſolet æquipondium inijci.
iccirco ſtateræ caput hoc eſt ipſa phalanx altriſecus erit in pilam. Quoniam autem huiuſmodi formam ob-
tinet, instar eſt multarum librarum, totq́;
quot habet examina. Cæterum examen illud maius ſemper onus
educit, quod lanci propius eſt, ponderiq́;
librando, propterea quod tota statera fit quaſi uec tis reſupinatus, nã
de libramentis unumquodq;
deſuper imminens, uice ſungitur preſſionis: pondus uero, quod ineſt lanculæ tru-
tinandum.
Sed quanto longior eſt ea pars uectis, quæ cis fulchrum extenditur, tanto facilius, & illic mouet.
&
hic efficit æquilibrium, examinatq́; id oneris, quod pilæ obijcitur, loco certi ponderis in ſtatera collocatæ.
Centri autem mutationes plures uectes fiunt.
At non plures duabus trutinis ſtateris appendi ſolent, ideſt non
mutatur centrum niſi in duobus locis, cumq́;
ea trutina utimur, quæ eſt lanci proxima, dicimus examen fieri
4440 craſſiori modo, quoniam ſigna, &
puncta, quæ ſunt in ſcapo, & decuſſationes amplioribus fiunt interuallis.
Sed quando remotiori centro utimur, dicimus examen fieri ſubtiliori ratione, puncta ſunt uiciniora a in ſcapo.
Dicitur autem statera, quoniam loco alterius lancis stat æquipondium, quod ſphæroma dicitur ab Aristotele.
Qvemadmodvm etiam nauis onerariæ maximæ gubernator anſam gubernaculi tenens quod ӧιξ
a Græcis appellatur, una manu momento per centri rationem preſsionibus artis agitans, uerſat eam
ampliſsimis, &
immanibus mercis, & penus ponderibus oneratam.
Quærit Ariſtoteles quæſtione quinta. Cur gubernaculum & ſi paruum eſt, at que in poſtremo nauigio po-
fitum tantis uiribus pollet, ut puſillo de clauo, ac unius tantum hominis niſu, eoq́;
ſenſim facto, moueantur
nauigiorum immenſæ moles?
ſoluit. Quoniam temo ille uectis eſt, mareq́; pondus, ac magister qui mouet.
Cæterum gubernaculum non perinde, ac remus, qua in latitudine patet mare apprehendit, neque enim naui-
gium prorſum impellit, uerum apprehenſo mari eſſicit, ut mouendo in latus declinet, quatenus enim mare pon-
5550 dus eſt e diuer ſo obnixum nauigium detorquet:
nam & uectis fulcrum in contrarium uertitur, mare quidem
introrſum, armamentum uero temonis extror ſum:
at id quoque nauigium ſequitur, eo quod ſit ipſi alligatum.
Remus igitur, qui per latitudinem æquoris pondus oppellit, ac item ab eo repellitur, promouet in rectum, gu-
bernatulum autem pro ut demiſſitium est, &
oblique ſedet, obliquum huc illuc efficit motum. Enimuero in
extremo non in medio poſitum eſt, propterea quod facillimum ſit mouneti, mouendum aliquid in poſtremum mo-
uere.
Prima nanque pars, quàm ocißime fertur, quo circa ſicut in ijs, quæ ui feruntur, motus in fine deficit,
ita &
cuiuſcunq; continui, planeq́; perpetui corporis motus in extrema parte debiliß imus est: ſed imbecil-
lisfimm quiſque motus loco facillime depelli potest, ergo uel ob hanc cauſam puppigubernaculum aptari con-
ſueuit.
Ad hæc: uel minima illie fasta motione longe maius ſpatium, & in extremo intercipitur, propterea
quod par angulus multo mariori lineæ directus occurrit, ac tãto magis, quanto maiores ſunt lineæ, quæ angulum
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index