Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (347) of 412 > >|
379347DECIMVS.
Columbaria ſunt foramina ſeu canales ſecundum ſingulos axis octantes, per quæ aqua in haustra concepta
effluit.
Castellum est immißarium, u@l concrptaculum aquæ a tympano immiſſæ, ex quo postea deriuari poßit
per canales, aut tubos in quæ uis loca, pilam nos appellamus.
Ex decimo ſunt hydraulicæ machinæ, quæ in-
telliguntur aquæ ui, non hominum calcatura uerſari.
Subſcudis uero ferrea accipitur, pro eò, quod molen-
dini ferrum uocant, quadratum quidem, &
alio ferro tranſuerſum, & perforatum. Infundibulum autem no-
ſtri Tramogium uocant, ex eo infunditur granum tremulo ligno excußum, ad molæ ſubministrationem.
Ex
undecimo uero habetur cochleæ conſtructio, idest machinæ, hauſtoriæ in cochleæ modum compoſitæ explica-
tio, quæ ſpiras habet, ex amerina ſalice.
Viticem Vitruuius dicit, agnum caſtum alij uocant. huius cochleæ
opportunitate in stagnis noſtris pleriq;
utuntur, ſed non adeo fœliciter, quoniam in ea fabricanda nullis utun-
1110 tur modulis, nulli tamen dubium est, quin maxime poßit, ſi recte fabricetur.
Inuentorem cochleæ Archi-
medem faciunt, Diodorus libro primo, ea machina dicit Aegyptios irrigare agros ſuos:
Hominibus (inquit)
facile uniuerſam regionem irrigantibus machina quadam, quam elaborauit Archimedes Syracuſanus.
quæ
ab ipſa figura cochleanominatur.
Decuſſes, & decuſſationes Vitruuius uocat, ( ut ait Budæus ) rectas &
exactas diuiſiones complanatorum capitum tigni, &
exaſceatorum; quæ decußio fit ductis lineis quatuor
ad centrum complanati tigini ſeſe interſecantibus, ita ut olineœ areolas octo faciant trigonas, quas uulgo fa-
cies appellamus:
ob id octantes ab eodem autore dicuntur. Hoc autem facile est intelligere, ſi quis per am-
bitum teretis materiæ, &
in duobus ſummis capitibus leuigatæ, complanatæq́; , ijſdem ſpatijs octo puncta
adnotet, &
a puncto ad punctum obuerſarium perpetuam lineam ducat, ſic enim ſit, ut omnes lineæ per cen-
trum planitiei tranſeant, &
ſimilitudinem stelle reddant.
2220
De Cteſibcamachina, quæ altißime extollit aquam. # Cap. XII.
TNseqvitvr nunc de Cteſibica machina, quæ in altitudinem aquam educit, monſtrare.
Ea fit ex ære, cuius in radicibus modioli fiunt gemelli paulum diſtantes, habentes fiſtulas
(furcillæ ſunt figura) ſimiliter cohærentes, in medium catinum concurrentes, in quo
catino fiant axes in ſuperioribus naribus ſiſtularum coagmentatione ſubtili collocati;

qui præobturantes foramina narium, non patiuntur exire id, quod ſpiritu in catinũ fuerit expreſſum.

Supra catinum penula, ut infundibulum inuerſum, eſt attemperata, quæ etiam per fibulam cum cuneo
3330 traiecto, continetur &
coagmentatur, ne uis inflationis aquæ eam cogat eleuare. Inſuper fiſtula, quæ
tuba dicitur, coagmentata in altitudine ſit erecta.
Modioli autem habent infra nares inferiores fi-
ſtularum axes interpoſitos ſupra foramina earum, quæ ſunt in fundis.
Ita de ſupernis in modiolis em-
boli maſculi torno politi, &
oleo ſubacti, concluſiq́; regulis, & uectibus conuoluuntur, qui ultro ci-
troq́;
frequenti motu prementes aerem, qui erit ibi, cum aqua axibus obturantibus foramina, cogunt,
&
extrudunt inflando opreſsionibus per fiſtularum nares aquam in catinum, è quo recipiens penula ſpi-
ritus exprimit per fiſtulam in altitudinem, &
ita ex inferiorse loco caſtello collocato ad ſaliendum aqua
ſubminiſtratur.
Nec tamen hæc ſola ratio Cteſibij fertur ex quiſita, ſed etiam plures, & uarijs gene-
ribus aliæ, quę ab eo liquore preſsionibus coacto ſpiritu effere a natura mutuatos effectus oſtendun-
tur, uti merularum, quæ a quæ motu uoces edunt, atque engibata, quæ bibentia tandem mouent ſi-
4440 gilla, cæteraq́;
quæ delectationibus oculorum & aurium ſenſus eblandiuntur: e quibus, quæ maxi-
me utilia, &
neceſſaria iudicaui, ſeligi, & in priore uolumine de horologijs, in hoc de expreſsionibus
aquæ dicendum putaui.
Reliqua, quæ non ſunt ad neceſsitatem, ſed ad deliciarum uoluptatem, qui
cupidiores erunt eius ſubtilitates, ex ipſius Cteſibi commentarijs poterunt inuenire.
Cteſibius nunquam ſatis laudatus mirabilem inuenit ad aquam in altum emittendam, machinam. hæc inter
ſpiritales meritò collocatur.
quam prius deſignat Vitr. mox Cteſibium ob multa præclara inuenta commendat.
Quod igitur ad fabricam pertinet: Præparatur æreus catinus, concham noſtri appellant, cuius cooperculum
æreum ſit, penulam Vitruuius id uocat, quæ est tanquam infundibulum inuerſum, a cuius ſummo tubus exit.

Sunt tamen omnia ferruminata, &
coagmentata, ne uis aquæ opus difringat. In catini fundo nares duæ ſunt,
nos ora dicimus, corio operaæ, aut ligno, ita ut extolli, &
deprimi poſsint, quemadmodum in ſollibus ad ec-
citandum ignem factis uidetur, hæc ligna Vitruuius axes, nos animulas uocamus, extolluntur autem uerſus
5550 penulam, &
cooperculum, cum opus fuerit, ſed cum ab aqua, quæ in catino est, premuntur, tunc nares ob-
turant.
Naribus coagmentatæ ſunt duæfiſtulæ, quas nostri cannas uocant: quæ diuiſim abſcedentes altera
dextrorſum, altera ſiniſtrorſum inſeruntur prope fundos duorum modiolorum æreorum, quos noſtri ſitulos,
ſecchiellos, ſeu modiolos uocant, in quorum medijs fundis axes lignei, uel ex corio ſunt, quemadmodum in ca-
tino.
Maſculi emboli ex torno a ſuperiori parte oleo ſubacti, & recte ineuntes, ac conuenientes immittun-
tur.
Embolis his uectes adijciuntur, ut extolli ac deprimi poſſint, & oſtenditur ex diagrammate, nam Vitru-
uius id cuiuſque arbitrios relinquit:
multis enim modis emboli immitti & extolli poſſunt. Cum igitur extol-
litur alter maſculus, altero in imo permanente, aqua per narem modioli ubi est axis in fundo ſubintrat, &

attractum aerem inſequitur, ne uacuum detur, &
quaſi abſorpta modiolum implet, donec aer per ſiſtulam
exit.
Cum uero idem maſculus deprimitur, calcat, & premit aquam, quæ cum exitum ab inferiori nare non
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index