Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
61 29
62 30
63 31
64 32
65 33
66 34
67 35
68 36
69 37
70 38
71 39
72 40
73 41
74 42
75 43
76 44
77 45
78 46
79 47
80 48
81 49
82 50
83 51
84 52
85 53
86 54
87 55
88 56
89 57
90 58
< >
page |< < of 412 > >|
4 illis agricultura ſcilicet, nauigatione, ædificatione, lanificio, & huiuſ-
modi alijs prætermißis, ludorum ſpectaculis, muſicis certaminibus, mi-
mis, &
hiſtrionibus operam dabunt. Sed nec inter eas quidem artes,
quæ ad uitæ uſus neceſſarios pertinent, iudicum ſententiæ conſpirabunt:
eam enim quiſque facile anteponet, in qua plurimum ſe profeciſſe co-
gnouerit.
Quod experimento per dies fieri cernimus. Porrò alij ſunt,
qui ſi huiuſmodi artes proſequerentur, tanquam ſerui glebæ addicti ſe
longe ab ingenuitate abeſſe putarent:
propterea quod uiderent rudiores,
&
communes quoſdam homines, ex uehementi phantaſia (ea enim
principium eſt artefactorum omnium ) admir anda opera continenter
machinari.
Quare cum ſublimiori uirtute ualeant, intelligibiles ueri-
tates, &
naturas rerum abditas, atque latentes cauſas perſcrutan-
tur:
in ijs{q́ue} alij ſermonum, alij morum, alij rerum ueritates inquirunt:
unde innumer abiles penè ſapientium ſcholæ apertæ ſunt, atque hæreſes
excitatæ, ac diſceptationes ortæ, ut eorum de principatu controuerſiæ
ſcientiarum constantiam, &
firmitatem ſuſpectam fecerint. H æc au-
tem non dico, ut de artium, &
ſcientiarum, & aliarum cognitionum
amplitudine, ac dignitate ſententiam meam proferam, ſed ut tecum
præſtantißime uir, qui ad omnes artes, &
ſcientias natus es, Dei beni-
gnitatem admirer, prædicem, colam:
cuius munere factum eſt, ut in una-
quaque cognitione a diuinæ lucis fonte riuuli quidam dedũcti ſint, per
quos adipſum recurrere poßimus.
Ac ut de ijs taceam, quæ diuina
aſpiratione pijs hominibus innotuere, ac ſacris literis commendata ſunt
( ea enim fontem ipſum, ac caput perennium aquarum, et inexhauſtam
lucis originem oſtendunt ) ueniam ad eam partem, quæ a reliquis duo-
bus cognitionum luminibus ſeiuncta, artefactorum uires, &
facultates
conſider at:
nam de ea mihi propoſitum eſt dicere, cum amplitudini tuæ
magnos labores meos in artium principem Architecturam olim in-
ſumptos dedicare decreuerim, quod tu ad generis ſplendorem, &
adre-
liqua uitæ ornamenta, &
ſublimiorum ſtudiorum inſignia, præclar as
etiam artes, mente, ac manibus uerſans, &
tractans, otij ( ſi quod un-
quam nanciſci licet ) honeſtatem, &
dignitatem addere ſoles. Cum igi-
tur ex ea mentis illuſtratione, quæ artificiorum habitus format in ani-
mis noſtris, tria uidere liceat, artis ſcilicet egreſſum, &
opus perfe-
ctum, &
fructum perceptum, mirabilis quædam abdit arum rerum ſpe-
culatio excitatur.
Quod excellens ingeny tui uis iam potuit animad-
uertere.
Quid enim aliud egreſſum artis eſſe dixerim, quàm ſpeciem il-
lam, quæ in mente artificis ex multorum præceptorum perceptione,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index