Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
51 19
52 20
53 21
54 22
55 23
56 24
57 25
58 26
59 27
60 28
61 29
62 30
63 31
64 32
65 33
66 34
67 35
68 36
69 37
70 38
71 39
72 40
73 41
74 42
75 43
76 44
77 45
78 46
79 47
80 48
< >
page |< < (10) of 412 > >|
4210LIBER debeat, dignoſcet. philoſophia igitur perficit Architectum, ideſt oſtendit quomodo uirtutem morum indipiſca
tur:
poſtea declarat quibus rebus huiuſmodi vitæ norma adhibeatur, & inquit, { animo magno, } tum in
magnis rebus aggrediendis, tùm in iniurijs contemnendis:
quoniam uerò animi magnitudo contemptum quen-
dam aliorum, &
ſeueritatem quandam, & arrogantiam imitari uidetur: ideò ſit Architectus animo magno
ſine arrogantia:
quæ uitium eſt ueritati aduerſum: quando quis ſibi plus debito attribuit; ſit facilis ad au-
diendum;
& ad reſpondendum quæſtionibus imperitorum cum lenitate: & in tolerandis eorum defectib. quo-
5[Figure 5]PERS AE CAPTIVI.1110222033304440 niam verò in facilitate periculum eſt, ne in res iniuſtas labatur, { ideò ſit œquus } tanquam proportionis ma-
giſter, &
in æquitate etiam fidem in conſulendo oſtendat. non ſit auarus in accipiendis muneribus, & cupi-
dus in optandis.
hæc cum habuerit Architectus, cum grauitate ſuam tuebitur dignitatem; famam conſeque-
tur, &
indepta uirtute ab omnibus honorificè ſuſcipietur. Quare cùm Vitr. in ſe uiderit, quàm pulchrum ſit
harum rerum decus, &
deformis uitiorum macula, pluribus in locis oſtendit, ſe pluris facere ueritatem, quàm
diuitias, gloriam quàm commoda, deteſtaturq́;
arrogantes, auaros, & aſſentatores Architectos. Quod igitur
ſpectat ad uirtutem morum bactenus abſolutum eſt.
quod uerò ad rerũ ſpeculationem pertinet ibi abſoluitur.
5550
Praeterea de natura rerum, quæ Græce Phyſiologia dicitur. Pars altera naturalis Philoſo-
phiæ hiſtoria, altera ſcientia eſt.
Hiſtoria eſt ſimplex rerum narratio, quœ à natura in mundo fiunt, uel admi-
ratione, uel iudicio quodam, &
œſtimatione adhibita. exemplum ex Plinio ſumitur. qui ab ipſo mundo inci-
piens cœlum, elementa, quicquid ex elementis conficitur, regiones, metalla, lapides, plantas, animalia, homi-
nes, hominumq́;
inuenta ſumma proprietate ac breuitate percurrit. Scientia eſt cognitio cauſarum, & princi-
piorum, rerum omnium, quœ natura conſtant.
hanc mirabili ordine, & doctrina conſcriptam reliquit Ariſto-
teles:
tam hiſtoriam, quàm ſcientiam utilem eſſe Architecto Vitr. dicit, & utramque ſe habuiſſe profitetur
( ut conſtat cap.
4. primi: ubi agitur de rerum principijs, & in ſecundo ſecundi, & in octauo libro, multisq́ue
alijs locis, vbi de aquarum librationibus tractatur, de natura item animalium, lapidum, arborum, uocis,
auditus, uiſus, &
aliorum naturæ operum.) quid uerò ſint ſpiritus naturales, expreſſiones, librationes, circui-
tiones, &
huiuſmodi conſtabit octauo libro, & de Atchimede, & Cteſibio alibi.
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index