Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
441
441 (419)
442
442 (420)
443
443 (421)
444
444 (422)
445
445 (423)
446
446 (424)
447
447 (425)
448
448 (426)
449
449 (427)
450
450 (428)
< >
page |< < (415) of 530 > >|
437415DE ARCHITEC. LIB. X. mali ſummo collocantur diſcedentia longius à centro, non acriore, ſed eo-
dem flatu preſsione cacuminis, vehementius cogunt progredi nauem.
Etiam remi circa ſcalmos ſtrophis religati, cum manibus impelluntur &
reducuntur, extremis progredientibus à centro palmis in maris vndis,
ſummam impulſu vehementi protrudunt porrectam nauẽ, ſecante prora
liquoris raritatem.
Onerum verò maxima pondera, cum feruntur à pha-
langariis hexaphoris, &
tetraphoris, examinantur per ipſa media centra
phalangarum, vti indiuiſi oneris ſolido pondere, certa quadam diuiſionis
ratione æquas partes collis ſinguli ferant operarii.
Mediæ enim partes
phalangarum, quibus lora tetraphororum inuehuntur, clauis ſunt finitæ,
ne labantur in vnam vel alteram partem.
Cum enim extra finem centri
promouentur, premunt eius collum, ad quem propius acceſſerunt:
quem-
admodum in ſtatera æquipondium cum examine progreditur ad fines
ponderationum.
Eadem ratione iumenta, cum iuga eorum ſubiugiorum
loris per medium temperantur, æqualiter trahunt onera:
cum autem im-
pares ſunt eorum virtutes, &
vnum plus valendo premit alterum, loro
traiecto fit vna pars iugi longior, quæ imbecilliori auxiliatur iumento.

Ita in phalangis vt in iugis, cum in medio lora non ſunt collocata, ſed eam
partem, qua progreditur lorum à medio centro, breuiorem efficit, &
alte-
ram longiorem, ea ratione, ſi per id centrum, quo loci perductum eſt lo-
rum, vtraque capita circumagentur, longior pars ampliorem, breuior mi-
norem aget circinationem.
Et quemadmodum minores rotæ duriores &
difficiliores habent motus:
ſic phalangæ, & iuga, in quibus partibus ha-
bent minora ab cẽtro ad capita interualla, premunt duriter colla:
quæ au-
tem longiora habent ab eodem centro ſpatia, leuant oneribus extrahen-
tes &
ferentes. Cum hæc ita ad centrum porrectionibus & circinationi-
bus receperint motus, tum verò etiam ploſtra, rhedæ, tympana, rotæ, co-
chleæ, ſcorpiones, baliſtæ, prela, cæteræq́;
machinæ iiſdem rationibus
per porrectum centrum &
rotationem circini verſatæ, faciunt ad propo-
ſitum effectus.
IN CAPVT VIII. ANNOTAT.
Quorum motus & virtutes. ] Scribendum quarum, id eſt rationum,
nullo prorſ{us}, vt existimo, reclamaturo.
Quem Græci ἐιθίαν vocitant. ] Scribendum {ἐυ}θ{\~ει}αν quiuis vel medio-
eriter Græc{as} liter{as} edoct{us} agnoſcat, ita enim appellat rectum ſiue porrectum mo-
tum Poterant iſtud &
alia eiuſmodi negligi, quæ lector ipſe nullo duce castigaret:
ſæpe tamen vni{us} literæ commutatio magn{as} offudit tenebras, & ocioſum lecto-
rem decepit.
Quòd Græci {ὑπομόχλιον appellant. ] Vectib{us}, id eſt lingulatis ſeu ro-
ſtratis palis ferreis, aut ligneis vtimur mouendis onerib{us}:
eos Græci μοχλία

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index