Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
441
441 (419)
442
442 (420)
443
443 (421)
444
444 (422)
445
445 (423)
446
446 (424)
447
447 (425)
448
448 (426)
449
449 (427)
450
450 (428)
< >
page |< < (421) of 530 > >|
443421DE ARCHITEC. LIB. X.
Fivnt etiam in fluminibus rotæ eiſdem rationibus,
quibus ſuprà ſcriptum eſt.
Circa earum frontes affi-
guntur pinnæ, quæ cum percutiuntur ab impetu flu-
minis, cogunt progredientes verſari rotam:
& ita mo-
diolis aquam haurientes, &
in ſummum referentes, ſi-
ne operarum calcatura, ipſius fluminis impulſu verſa-
tæ, præſtant quod opus eſt ad vſum.
Eadem ratione etiam verſantur hy-
draulæ, in quibus eadem ſunt omnia, præterquam quod in vno capite
axis habent tympanum dentatum &
incluſum: id autem ad perpendicu-
lum collocatum in cultrum, verſatur cum rota pariter.
Secundum id
tympanum, maius item dentatum planum eſt collocatum, quo contine-
tur axis, habens in ſummo capite ſubſcudem ferream, qua mola contine-
tur.
Ita dentes eius tympani, quod eſt in axe incluſum, impellendo dentes
tympani plani, cogunt fieri molarum circinationem, in qua machina im-
pendens infundibulum, ſubminiſtrat molis frumentum, &
eadem verſa-
tione ſubigitur farina.
IN CAPVT X. ANNOTAT.
Eadem etiam ratione verſantur hydraulæ. ] Hydraul{as} vocat ma-
chin{as}, quæ vi aquæ, non hominum calcatura verſantur.
Collocatum in cultrum. ] Aliàs in cultro, vt infrà cap. XIIII. vbi
quid ſignificet, explicabo.
Habens in ſummo capite ſubſcudem ſerream. ] Intelligit, quod
vulgò ferrum molendini appellam{us}.
Impendens infundibulum. ] Infundibulum præterquam quod apud
M.
Catonem cap. X. & XI. accipitur pro eo quo in vaſa liquores infundim{us}, &
apud Plinium lib.
XXIIII. cap. XV. per quod radicis impoſitæ carbonib{us} nidor
imbibitur, eſt &
in moletrina ſiue molendino inſtrumentum, quo machinæ appenſo,
mobilis &
tremulæ ligneæ linguæ percußione, ministratur molis frumentum,
vnde farina fiat.
Molæ inferior pars meta, ſuperior catill{us} dicitur, autore Paulo Iu-
riſconſulto Pandect.
lib. XXXIII. de fund. inſtructo. Illud verò non abs re addi-
tum fuerit, mol{as} antiquis fuiſſe iumentari{as}, aut manuari{as}, qu{as} Gelli{us} truſati-
les libro tertio vocat.
Vtraſque Caſcelli{us} & Trebati{us} apud Iabolenum Pandect.
dicto capite, eſſe inſtrumenti putant, Offilio eſſe ſupellectilis non rectè existimante.
Fuerunt postea etiam aquariæ molæ, quarum hic meminit Vitruui{us}, &
Palladi{us}
lib.
I. cap. XLII. qui ſcribit pistrina, id eſt moletrin{as}, ſi aquæ copia eſt, ita debere
conſtitui, vt ibi formatis aquarijs molis, ſine animalium vel hominum labore fru-
menta frangantur.
Reticere hoc non poſſum, quod ab inſtituto alienum eſſe non vi-
deatur.
Augusta Taurinorum ſubalpina vrbs eſt. Ad eam vidi decem & octo mo-
lendinorum (liceat mihi cum alijs ita appellare) verſari pinnat{as} rot{as} Duria flu-
mine paßib{us} pl{us} min{us} triginta:
Op{us} mea ſententia vt vrbi multo vtilißimum,
ita maxima ſolertia conſtructum, erogata ſcilicet tot rotis angusto in alueo aqua.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index