Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
441
441 (419)
442
442 (420)
443
443 (421)
444
444 (422)
445
445 (423)
446
446 (424)
447
447 (425)
448
448 (426)
449
449 (427)
450
450 (428)
< >
page |< < (428) of 530 > >|
450428M. VITRVVII POLL. li perficiantur æqualiter diuiſi, numero quadringenti, conuenientes den-
ticulo tympani inferioris.
Præterea ſuperiori tympano ad latus figatur
alter denticulus prominens extra dentes.
Super autem tertium tympa-
num planum, eadem ratione dentatum incluſum in alterum loculamen-
tum collocetur, conuenientibus dentibus denticulo, qui in ſecundi tym-
pani latere fuerit fixus:
in eoq́; tympano foramina fiant, quantum diurni
itineris miliariorum numero cum rheda poſsit exiri, minus plu´ue rem
nihil impedit:
& in his foraminibus omnibus calculi rotundi collocen-
tur, inq́;
eius tympani theca (ſiue id loculamentum eſt) fiat foramen,
vnum habens canaliculum, qua calculi qui in eo tympano impoſiti fue-
rint, cum ad eum locum venerint, in rhedæ capſum &
vas æneum, quod
erit ſuppoſitum, ſinguli cadere poſsint.
Ita cum rota progrediens ſecum
agat tympanum imum, &
denticulum eius ſingulis verſationibus tym-
pani ſuperioris denticulos impulſu cogat præterire, efficiet, vt cum qua-
tercenties imum verſatum fuerit, ſuperius tympanum ſemel circumaga-
tur, &
denticulus, qui eſt ad latus eius fixus, vnum denticulum tympani
plani producat, Cum ergo quadringentenis verſationibus imi tympani,
ſemel ſuperius verſabitur, progreſſus efficiet ſpatia pedum milia quinq;
,
id eſt paſſus mille.
Ex eo quod calculi deciderint ſonando ſingula milia
exiſſe monebunt.
Numerus verò calculorum eximo collectus, ſumma
diurni miliariorum itineris numerum indicabit.
Nauigationibus verò,
ſimiliter paucis rebus commutatis, eadem ratione efficiuntur.
Nanque
traiicitur per latera parietum axis, habens extra nauem prominentia ca-
pita, in quæ includuntur rotæ diametro pedum quaternum &
ſextantis,
habentes circa frontes affixas pinnas aquam tangentes.
Item medius axis
in media naui habet tympanum, cum vno denticulo extanti extra ſuam
rotunditatem.
Ad eum locum collocatur loculamentum, habens inclu-
ſum in ſe tympanum, peræquatis dentibus quadringentis conuenienti-
bus denticulo tympani, quod eſt in axe incluſum:
præterea ad latus affi-
xum extantem extra rotunditatem alterum dentem.
Vnum inſuper in
altero loculamento cum eo confixo, incluſum tympanum planum ad
eundem modum dentatum, quibus dentibus denticulus, qui eſt ad latus
fixus tympano, quod eſt in cultro collocatum, in eos dentes qui ſunt pla-
ni tympani, ſingulis verſationibus ſingulos dentes impellendo in orbem,
planum tympanum verſet.
In plano autem tympano foramina fiant, in
quibus foraminibus collocabuntur calculi rotundi.
In theca eius tympa-
ni (ſiue loculamentum eſt) vnum foramen excauetur, habens canalicu-
lum, qua calculus liberatus ab obſtantia, cum ceciderit in vas æreum ſoni-
tum ſignificet.
Ita nauis cum habuerit impetum, aut remorum, aut ven-
torum flatu, pinnæ, quæ erunt in rotis tangentes aquam aduerſam vehe-
menti retrorſus impulſu coactæ, verſabunt rotas.
Eæ autem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index