Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
171 139
172 140
173 141
174 142
175 143
176 144
177 145
178 146
179 147
180 148
181 149
182 150
183 151
184 152
185 153
186 154
187 155
188 156
189 157
190 158
191 159
192 160
193 161
194 162
195 163
196 164
197 165
198 166
199 167
200 168
< >
page |< < of 412 > >|
5 rerum obſeruatione ante concepta, exemplar fit eius formæ, quæ exte-
riorem materiem, quàm ſimillime poteſt, effingit?
Quod ſi artifex
tam excellens opus parare poſſet, ut id eum cognoſceret, &
amaret, pla-
nè hoc faceret, opus autem nulla alia ratione opifcem ſuum agnoſceret,
niſi ex èa ſimilitudine, quam prius ab exemplari habuiſſet.
Quod ſi adeo
hebeti, &
obtuſa eſſet intelligentia, ut ſe ſe efferre, atque euehere ad co-
gnoſcendum opificem minime poſſet, neceſſarium eſſet, ut exemplar ip-
ſum eò ſe demitteret, ut ab opere percipi, &
cognoſci poßet. Hinc quam
reconditi cognitionis theſauri recludantur, ex te uidere potes.
Cum
æterna mens, æternam artem concipiens, in rebus a ſe conditis, ueſti-
gium, uelimaginem ſuam impreſſerit, &
ut melius perciperetur, &
amaretur, uiſibilem, atque aſpectabilem ſe præbuit.
Ecce quò nos
egreſſus artis euexit.
Quod ſi perfectum opus ſpeculari uoluerimus, ad-
mir andum ſane uiuendi or dinem intuebimur.
Sentio iam, & quaſi
oculis cerno acumen ingenij tui uſque ad cœlos penetrare, ac diuinæ cu-
iuſdam rei notionem concipere.
Omnis enim artifex, quantum ani-
mo, &
labore niti poteſt, pulchrum, utile, ac firmum opus ſuum efficere
conatur, &
cum hæc in opere ineſſe ſenſerit, mirum eſt quàm carum,
quàm gratum, quàm iucundum illud habet, nam ex pulchritudine
ſcientiam, ex utilitate probitatem, ex firmitate uirtutem ſuam cogno-
ſci poſſe ſper at.
quæ omnia in recta uiuendi ratione requiruntur, & in
diuinitatis cognitionem nos ducunt.
Demum ſi fructum artis atten-
damus, profectò conſider abimus artificem quemlibet opus aliquod fa-
cere, uel ut ex eo laudem ferat, uel ut ſibi aliquid emolumenti paret,
uelut in eo oblectetur, unde tria illa rerum appetendarum genera ha-
bentur, honeſtas, utilitas, &
uoluptas: quæ cum ita eſſe ex diuini lumi-
nis illuſtratione ſentiamus, nos qui pr æſtantiſsimum Dei opus ſumus, co-
gitabimus nos à Deo proptere a factos eſſe, ut ipſum laudemus, illi ſer-
uiamus, in eo conquieſcamus.
Hac ſpeculatione fit, ut ſagax, & no-
bilis natur a hominum artium cognitione ornata, uberiores in dies fru-
ctus fer at, &
ingentem ( artificum tamen uulgo ignotam mercedem ) la-
borum ſuorum percipiat, &
eos longe à uero aberrare cognoſcat, qui
nobiles, &
in dignitate conſtitutos uiros ab artium oblectatione arcere
uolunt, Illuſtrium animarum pr æſtantiam ing eniorum ſuorum imbecil-
litate metientes.
Quos ut ualere ſinamus, age doctiſsime, & ornatiſ-
ſime Præſul ueteris meæ in te obſeruantiæ monimentum accipe, &
com-
ment arios meos in M.
V itruuij Architectur am editos, & tutelæ tuæ
commendatos amplectere.
In quibus ſi quid erit, quod alijs prodeſſe

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index