Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
61 29
62 30
63 31
64 32
65 33
66 34
67 35
68 36
69 37
70 38
71 39
72 40
73 41
74 42
75 43
76 44
77 45
78 46
79 47
80 48
81 49
82 50
83 51
84 52
85 53
86 54
87 55
88 56
89 57
90 58
< >
page |< < (47) of 412 > >|
7947SECVNDVS. apud Ariſt. (ſi eius ille est liber qui de mirabilibus inſcribitur;) Carthaginenſium mercatores olim extra
Gades dierum quadraginta (ſi recte memini) inſulam in Oceano reperiße feris tantum habitatam,
cæterum cœli temperte, agrorum fertilitate, arborum proceritate, &
fluuiorum magnitudine præclaram,
quam cum incolere cœpiſſent, multi in patriam redeuntes alios eò migrare hortabantur.
Quamobrem edi-
cto cauere Carthaginenſes, ne quis ulterius eò transfretaret, ne deſerta omnino Carthago relinqueretur, tan-
tum ualet ſoli, cæliq́;
benignitas. Quare ad hæc animaduertens Vitr. proœmio uſus eſt, in quo Alexandri,
&
Dinocratis uteretur exemplo, quo nos commoneſaceret, quibus in locis urbes condi deberent.
Dinocrates Architectus. # Licet Staſichratem Plutarchus legat, & alij non Dinocratem,ſed uel Chino-
cratem, uel Chiromocratem, cum Plinio tamen, Solino, &
Xenophonte Dinocratem legerem, niſi Democra-
1110 tem ex Græca inſcriptione, ( ut Philandro placet,) legendum putarem.
Cogitationibus, & Solertia.
Non oblitus eorum, quæ ſecundo primi libri capite Vitru. dixit. Diſpoſitionis Ideas naſci, ex cogitatione,
&
inuentione, hoc loco uſus eſt his uerbis, cogitationibus, & ſolertia, quibus Dinocratem fuiſſe Architectũ
ostendit, quare &
infra paulopost, {At ille, (inquit) Dinocrates Architectus Macedo, qui ad te cogitatio-
nes, &
formas affero dignas tua claritate. } nam quid aliud innuunt uerba illa {cogitationes, & formas}
niſi fabricam, &
ratiocinationem? quod ſignificatur, & quod ſignificat? opus, & operis rationem? ex qui-
bus orta Architectura est, ut priori uolumine ostendimus.
# {Ad primos ordines, & purpuratos. } Qui
penes prineipes digniate reliquos anteibant, purpurea ueſte utebantur, hos purpuratos &
primi ordinis Vi-
truuius appellat.
{Namq́; Athon montem. } Mons est inter Thraciam, & Macedoniam nunc Sanctus
mons dicitur, lat.
gr. 41. 10. long. 51. Pulchrum ſanè, & ſubtile Dinocratis inuentum, modo proui-
2220 ſum conſilio ſuo eſſet, qua ratione multitudo municipiorum, &
incolarum tanta, quantam in urbe illa ſua
concludere uolebat, ali poſſet, nam ad decemmil.
hominum ſummam aſcendebat. Ceterũ de potu optime actu-
rierant, cum tot aquas unum in alueum corriuare uellet.
Sed nec uicini agri, nec portus, nec nauigabiles
fluuij erant, unde ſuppeditari copia ulla poſſet.
Quare ne idem nobis accidat Vitr. monet, Additq́; rationem
pulcherrima ſimilitudine confirmatam, quam Dinocrati Alexander attulit, de nutrice, &
infanti. # {Iuſſit
cum ſuo nomine Alexandriam conſtituere.
} Legitur apud Iustinum Cleomenem Alexandriam ædificaſſe,
ſed hæc alijs.
Alexandria vrbs eſt Aegypti, de qua idem multa dicit libro ſecundo.
Mihi autem Imperator ſtaturam non tribuit natura, faciem deformauit ætas, ualetudo detraxit
uires, itaque quoniam ab ijs præſidijs ſum deſertus, per auxilia ſcientiæ, ſcriptaq́;
(ut ſpero) perue-
niam ad commendationem.
Et ſi forma corporis commendabiles fiunt homines, ducimur enim ad id, quod pulchrum eſt, niſi tamen
3330 interiori pulchritudine, id est uirtute, aut doctrina præditi ſint, quod primo intuitu ſibi gratiam ob inſignem
ſpeciem comparauerat, mox conſuetudine fit odioſum, nam quanto præſtantior corpore est animus, tanto ſpe-
cioſum magis, amabilius, &
optabilius eſt animi ornamentum, quam corporis pulchritudo. commendat igi-
tur ſe ipſum Vitr.
ab animi dotibus, cum natura illi bona corporis denegauerit.
Cvmautem primo uolumine deoſſicio Architecturæ, terminationibusq́; artis perſcripſerim: item
de mœnibus &
intra mœnia arearum diuiſionibus,inſequaturq́; ordo de ædibus ſacris, & publicis ædi-
ficijs, itemq́;
priuatis, quibus proportionibus, & ſymmetrijs debeant eſſe, uti explicentur: non puta-
ui anteponendum,niſi prius de materiæ copijs, equibus collatis ædificia ſtructuris, &
materiæ ratio-
nibus perficiuntur, quas habeant in uſu uirtutes, expoſuiſſem.
quibusq́; rerum natura principijs, eſſet
temperata dixiſſem.
ſed antequam naturales res incipiam explicare, de ædificiorum rationibus unde
4440 initia cœperint,&
uti creuerint eorum inuentiones, anteponam,& inſequar ingreſſus antiquitates re-
rum naturæ, &
eorum, qui initia humanitatis, & inuentiones perquiſitas, ſcripſerant præceptis dedi-
cauerunt.
Itaque quemadmodum ab his ſum inſtitutus,exponam.
Terminationes artis illæ ſunt, de quibus ſecundo primi uoluminis capite diſſeruit, cum diceret.
Architectura autem conſtat ex ordinatione, quæ Græce τάεις dicitur, & reliqua.
Terminatur enim, & præfinitur Architectura illis ſex rebus, quibuſdam quaſi formis, unde & infra in-
quit eadem loco.
# {Hæſunt terminationes diſpoſitionum. } # Concludit autem his uerbis ordinem, quem ſe-
cundus liber habet ad reliquos, quaſi dicat ubi de forma in uniuerſum dixerim, ut pote de re illa, quæ &
no-
men, &
uim rebus tribuat, conſequens eſt, ut de materia quoque agam,priuſquam pergam ad reliqua: ſed de
materia expeditius agetur, ſirerum initia, ex quibus tanquam elementis res conſtant, primum tractauero, uis
5550 enim elementi, &
qualitas est pernoſcenda, ut uſus effectusq́; lignorum, lapidum, cæterarumq́; rerum,quibus
nobis eſt opus in ædificatione, dignoſcamus.
quare inquit.
Niſi prius de materie copijs e quibus collatis ædificia, ſtructuris, & reliqua.
Vt autem originem ponat unde profecta ſit ratio illa, qua uaria indigere materia homines cœperint, prius
de priſcorum hominum vita,&
de initijs humanitatis ediſſerit.
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index