Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
221 189
222 190
223 191
224 192
225 193
226 194
227 195
228 196
229 197
230 198
231 199
232 200
233 201
234 202
235 203
236 204
237 205
238 206
239 207
240 208
241 209
242 210
243 211
244 212
245 213
246 214
247 215
248 216
249 217
250 218
< >
page |< < (208) of 412 > >|
240208LIBER ex hac figuratione F. H. E. Rurſus imaginetur cardo in ſigno G. a quo ad horizonta cadat perpendicularis
linea G.
i. item & tranſuer ſa ad centrum, & ſit G. E. hoc quoque modo alium habemus triangulum G.
i. E. Aio eos, quibus ſublimis est cardo in puncto F. acutiorem uocem habere ijs, quibus est idem cardo
in puncto G.
Traducatur igitur linea F. H. intra triangeulum maiorem G. I. E. & ibi uocet ur M. N.
certum eſt lineam G.
i. maiorem eſſe linea M. N. ſi ergo linea G. i. organi neruus eſſet, depreſſiorem,
&
grauiorem ſonum redderet, quàm linea M. N. quæ angulo cum proxima ſit, & rdeo breuior, acutiorem
quo que ſonum facit.
Non minus ſi quis eſſet, cui cardo infra punctum F. in meridiano A. B. C. D.
collocaretur acutius ſonaret, quàm cui, qui eſſet in puncto F.
Atque hæc ſumma est Vitruuianæ mentis.
Vocat autem Vitr.
imum cardinem, polum oppoſitum ſeptentrionali, is, enim depreſſus, ille ſublinis est,
1110 ideo ſummus uocatur, a cardine autem ad cardinem traiecta linea dicitur axis, cuius extremum unum ſep-
tentrionalem, alerum meridianam partem oſtendit.
obliquam autem lineam intelligit tranſuerſam. Cardo
uero ſeptentrionalis non eſt omnino ubi ſtella, quam tramontanam uocat, ſed aliquantum cardo ab ea distat,
ideo Vitr.
dicit {Ad ſummum cardinem, qui eſt post ſtellas ſeptentrionum. } Labrum autem uocat orbem,
&
circuli extremi marginem. unde lbarum ſeptentrionale, & labrum meridianum, & labrum orientis, &
labrum occidentis pro partibus illis intelligere poſſemus, quæ eas cœli piagas in horizonte regerunt.
Itaqve quod eſt ſpatium proximum imo cardini ab axis linea in meridianis finibus, ſub eo loco,
quæ ſunt nationes, propter breuitatem altitudinis ad mundum, ſonitum uocis faciunt tenuem, &
acu-
tiſsimum, uti in organo chorada, quæ eſt proxima angulo.
Chorda angulo proxima breuior est, ideo intenta magis cum fit, facit acutiſſimum ſonum, & est ex ijs,
quæ netes uocantur, ut ex quinto libro facile dignoſci potest.
2220
Secvndvm eam autem, reliquæ ad mediam Græciam tremiſsiores eſſiciunt in nationibus ſono-
rum ſcanſiones.
Græce ſublimior cum fiat cardo, nationes eius remißiores habent uocis ſonos, & quo magis quis ſcandit,
eo grauior eius uocis ſonitus efficitur, ita ut paulatim ad chordarum ſimilitudinem uoces quoque augeantur,
&
decreſcant. atque hoc eſt, quod dicit Vitr.
Item a medio in ordinẽ creſcendo ad extremos ſeptentriones ſub altitudine cœli nationum ſpiri.
tus ſonitibus grauioribus ab natura rerum exprimuntur. Ita uidetur mundi conceptio tota, propter
inclinationem, conſonantiſsime per Solis temperaturam ad harmoniam eſſe compoſita.
Igitur quæ
nationes ſunt inter axis meridiani cardinem, &
ſeptentrionalis medio poſitæ, uti in diagrammate mu-
fico, medianæ uocis ſonitum habent in ſermone;
quæq́; progredientibus ad ſeptentriones ſunt natio-
3330 nes, quod altiores habent diſtantias ad mundum, ſpiritus uocis habentes humore repletos, ad hypa-
tas, &
proslambanomenona natura rerum ſonitu grauiore coguntur, uti cadem ratione medio pro-
gredientibus ad meridiem gentes, paranetarum acutiſsimam ſonitu uocis perſiciunt tenuitatem .
Humiditas ſonum grauem facit. ij quibus cardo ſeptentrionalis magis extollitur, ob Solis distantiam, ma
gis humida ſunt temperatura, quam qui ſub meridiano axe habitant, ergo grauiorem uocem illisreddere a
natura rerum coguntur.
Ordine autem ratio hæc procedit, ut in organo a nete ad proſlambanomenon per
medias temperate proceditur, &
e conuerſo, ita in mundo a meridie ad ſeptentr ionem progredientibus gra-
uior, a ſeptentrione ad meridiem acutior redditur ſonus.
Quod uero humida grauiorem ſonum reddant, quàm
ſicca, probat Vitr.
ut nihil dubitari poßimus, quin uera ſint ea, quæ dixit.
Hoc autem uerum eſſe ex humidis naturæ locis grauiora fieri, & ex ſeruidis acutiora, licet ita expe-
4440 riendo animaduertere.
Calices duo in una fornace æque cocti, æquoq́; pondere, ad crepitumq́; uno
ſonitu ſumantur, ex his unus in aquam demittatur, poſtea ex aqua eximatur, tunc utrique tangantur.
Cum enim ita factum fuerit, largiter inter eos ſonitus diſcrepabit, æquoq́; pondere non poterunt eſ-
ſe.
Ita & hominum Corpora uno generc ſigurationis, & una mundi cõiunctione concepta, alia propter
regionis ardorem acutum ſpiritum aeris exprimunt tactu, alia propter humoris a bundantiam grauif-
fimas effundunt ſonorum qualitates.
Probauit iam ſatis ex humore ſonum uo cis immuitari. quoniam uerò ad mundi conſtitutionem, alia quo que
permixtione humoris, alijs conditionibus immutantur, non contentus his, quæ dixit, ad alios effectus, &

rationes tranſit, ut Romanis ſuis blandiatur, ut uidebitur.
Quæ omnm facillima funt, & aliàs a Ptolemæo re-
petita in ſuæ compoſitionis libro ſecundo.
5550
Item propter tenuitatem cœli, meridianæ nationes ex acuto feruore mentc expeditius, celeriusq́;
mouentur ad conſiliorum cogitationes. Septentrional es autem gentes infuſæ craſsitudine cœli, pro-
pter obſtantiam aeris humore reſrigeratæ ſtupentes habent mentes.
Hoc autem ita eſſe a ſerpenti-
bus licet aſpicere, quæ per calorem, cum exhauſtam habent humoris refrigerationem, tunc acerrime
mouentur, per brumalia autem, &
hyberna tempora mutatione cæli reſrigeratæ, immotæ ſunt ſtupo
re:
ita non eſt mirand um ſiacutiores efficit calidus aer hominum mentes, refrigeratus autem contra
tardiores.
Cum ſint autem meridianæ nationes animis acutiſsimis, infinitaq́; ſolertia conſiliorum,
ſimul ad fortitudinem ingrediuntur, ibi ſuccumbunt, quod habent exuctas ab Sole animorum uirtu-
tes.
Qui uerò reſrigeratis naſcuntur regionibus; ad armorum uehementiã paratiores ſunt, magnisq́;
uiribus ruunt ſine timore, ſed tarditate animi ſine conſiderantia irruentes, ſine ſolertia, ſuis conſilijs
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index