Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (284) of 412 > >|
316284LIBER autem natur a ille ſtellæ conſtant, obſeruatores tamen ita cas diuiſere. Duodecim igitur ſigna duodecim menſi-
bus tribuuntur, quodlibet triginta gradus occupat, ideo annus, 360, diebus conſtat, &
eo amplius, quo mo-
tu obliquo Solpræterit in uerſatione contrarij motus, ut infra declarabo.
Itaqvelucentia cum mundo, reliquoq́; ſyderum ornatu circum terram, mareq́; peruolantia, cur
ſus perſiciunt ad cœli rotunditatem, omnia autem uiſitata, &
uiſitata temporum neceſsitudine
ſunt conſtituta, ex quibus ſex ſigna numero ſupra terram cum cœlo peruagantur:
cætera ſub terram
ſubeuntia ab eius umbra obſcurantur.
Sex autem ex his ſemper ſupra terram nituntur, quanta pars
enim nouiſsimi ſigni depreſsione coacta uerſatione ſubiens ſub terram occultatur, tantundem eius
contrariæ uerſationis neceſsitate ſuppreſſa, rotatione circumacta trans ex locis non patentibus, &
ob-
1110 ſcuris egreditur ad lucem.
Nanque uis una, & neceſsitas utrunque ſimul orientem, & occiden-
tem perſicit.
Duo ſunt cœlorum motus experimento cogniti, alter quo ab ortu in occaſum feruntur, quemadmodũ quo-
tidiana uerſatione Solem, &
Stellas oriri, ad medium conſurgere, & per occaſum rurſus ſub terra media ad or
tũ ferri uidemus, qui motus primus, et diurnus nominatur.
ſupra ipſum uero nihil est, quod ſit ſenſibus ſubiectũ,
ſpatio autem horarum uigintiquatuor uniuer ſum orbem ambit, diemq́;
natur alem conſtituit. De hoc motu ue-
lociſſimo hactenus loquutus est Vitr.
dixitq́; per eum ſex ſigna ſemper ſupra, ſex uero infra horizontem ferri,
quod &
uerum eſt, nam in quocunque horizonte ſis, ſemper dimidium ſigniferi ſupra terram habes, & dimi-
dium infra.
cumq́; ſignifer ſit unus e maioribus ſphæræ circulis, & duodecim ſignis ſit conformatus, e quibus
ſex dimidium eius circuli occupant, neceſſario ſemper ſupra terram ſex ſigna erunt, ſex uerò infra deliteſcunt,
&
quantum ex uno oritur, tantum ex altero deprimitur ſub occaſum. Alter motus eſt de quo infra ratiocia
natur Vitr.
hunc in modum.
2220
Ea autem ſigna cum ſint numero duodecim, partesq́; duodecimas ſingula poſsideant mundi, uer-
ſenturq́;
ab oriente in occidentem continenter, tunc per ea ſigna contrario curſu Luna, Stella Mer-
curij, Veneris, ipſe Sol, itemq́;
Martis, Iouis, & Saturni, ut per graduum aſcenſionem percurrentes
alius alia circuitionis magnitudine ab occidente in orientem in mundo peruagantur.
Declaranda ſunt hæc, quæ breuiſſime a Vitr. ponuntur. Ait enim ſigna eſſe duodecim, & ſingula occupa-
re duodecimam cœli partem, &
omnia ab ortuin occaſum ferri, & planetas contrario motu per ea ſigna
ſcandentes ab occaſu in ortum moueri, &
demum differentes eſſe eorum circuitiones. Primum igitur ſi-
gna duodena ſunt, quorum nomina hæc habentur, Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo, Libra, Scorpius,
Sagittarius, Caper, Aquarius, Piſces.
Numerantur ſigna ab eo ſegmento, quod ecliptica facit in equino-
ctiali, nam cum circulo neque principium ſit, neque finis ullus natura habeatur, rationi conſentaneum est,
3330 ut initium ab ea parte ſumatur, quæ communis eſt ortui, &
occaſui locorum omnium, & in qua cum ſit Sol,
arcus diei maior fieri incipit arcu noctis.
Signorum nomina ſumpta ſunt ab animali, aut re aliqua, quatenus
Sol ſub ea ſigna ſubiens, efficit in hæc inferiora affectiones ſimiles ijs animalibus, uel rebus, a quibus nomina
illis impoſita ſunt.
Aries cornibus duobus deſignantur hoc modo ♈, Taurus etiam ſimiliter duo cornua re-
fert ♉, Gemini duo iuncti tractus exprimunt ♊ Castora, &
Pollucem dicunt eſſe. Cancer oppoſitis
oculis, &
prominentibus deſcribitur ♋, Leo cauda patet ♌, Virgo ex fibula ueſtis ♍, Libra ſua for-
ma innoteſcit ♎, quemadmodum Scorpius articulo ♏, &
Sagittarius telo ♐. Caper uero genu alli-
gatum habet ♑.
Aquarius fluxu oſtenditur ♒. Piſces dorſo ſe communi uinculo tenent ♓. Hæc de
ſignis, eorumq́;
numero, nominibus, & caracteribus dicta ſint. Quod uero ſingula duodecimam cœli partem
occupent, uidetur ex eo, quod triginta dierum ſpatio Sol uni ſigno uidetur ſubijci, quaſi triginta partibus ſi-
4440 gnum conſtet, quas gradus noſtri appellant, quoniam per eas partes, tanquam per gradus aſcendit Sol, &

deſcendit, unde etiam Vitru.
dixit {vt per graduum aſcenſionem percurrentes. } Signifer ergo est partium
360.
quoniam ſi ducas 30. in I2. colliges 360. qui numerus ob maximam diuidendi commoditatem
aſſumptus est, ac parum a ſumma dierum totius anni uidetur abeſſe.
Commoditas item numeri ſexagenarij
eſfecit, ut is numerus caperetur.
nam 60. habet dimid ium, tertiam, quartam, quintam, & ſextam partem,
&
circulus omnis facile in ſex partes diuiditur, quoniam eadem diductione circini, qua circulus diuiditur,
cadem inquam in ſex partes diuiditur, ideo circinum noſtri ſextam uocare ſolent.
Cæterum tertia, & quar-
ta concluſio erat, omnes planetas per ea ſigna uagantes ab occaſu in ortum moueri, &
id facere contrario
curſu.
Hæc longo uſu, & experientia cognita ſunt, nam quemadmodum continuam uerſationem ab ortu in
occaſum experimento cognoſcimus, quæ omnibus orbibus cõmunis eſt, &
iuxta ordinem illum non ſolum cœ-
5550 leſtes orbes, ſed etiam elementa, quæ rariora ſunt, in orbem feruntur, ita &
ſecunda, aduerſaq́; motio perſpe-
cta est, dum rerum indagatores obſeruarunt ortus, &
occaſus stellarum, & Solis motiones. Nam uiderunt
Solem &
ſydera in orbe meridiano modo ſublimia, modo depreſſa, interim in una, interim in alia parte orien-
tia, &
cadentia, unde axes alios, cardinesq́; & motus excogitarunt. Videntes etiam ſtellas orbibus hæ ren-
tes, quas infixas dicunt, eodem ſemper inter ſe ſpatio diſtantes, &
unam atque alteram, quæ lucentior, & ma
ior eſſet, obſeruantes, ex ea collegerunt ſeptem err antia ſydera ſucceßione quadam in orientem ferri, &
pro-
cedente tempore eandem hæ rentem stellam quaſi comitantia cernentes, ab eaq́;
digredientia, iterum cum ea
iungi, idq;
in Luna, quæ proxima terris, & quam citiſſima eſt, præ cipue obſeruantes, ſecundum motum inue-
nere, &
etiam metiti ſunt. Inuenere inquam ex unica cbſeruatione, metiti autem ſunt ex pluribus, nam ob-
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index