Vitruvius, L. Victrvvii Pollionis ad Cesarem Avgvstvm De architectvra, 1490
page |< < (186) of 194 > >|
193186 ſpecus agebantur. Eam ex puteis & ex portu impleuerunt. Ita
cú ſpecus eſſet repente naribus apertis uehemés aquæ uis immiſſa
ſupplantauit fulcturas:
quique intra fuerunt & ab aquæ multitu
dine &
ab ruina ſpecus omnes ſunt oppreſſi. etiam cum agger ad
murum cótra eos compararetur:
& arboribus exciſis eo collocai
tis locus operibus exaggeraret̃ baliſtis uectes ferreos candentes in
id mittendo totam munitionem coegerunt conflagrare.
T eſtudo
autem arietaria cum ad mu℞ pulſandum acceſſiſſet permiſerunt la
queum:
& eo ariete conſtricto per timpani ergata circumagétes ſu
ſpenſo capite eius non ſunt paſſi tangi murum:
Deni totam ma
chinam malleolis candétibus &
baliſta℞ plagis diſſipauerunt. ita
hæ uictoria ciuitates non machinis:
ſed contra machina℞ rationé
architecto℞ ſolertia ſút liberate:
Quas potui de machinis expediŕ
rationes pacis belli temporibus:
& utiliſſimas putaui in hoc uo
lumine perſeci.
In prioribus uero nouem de ſinguliſ generibus &
partibus cóparaui uti cotum corpus omnia architecture membra
in dccem uoluminibus haberet explicata.
.L. VICTRVVII POLLIONIS DE
ARCHITECTVRA FINIS.
10.Sulpitius lectori ſalutem.
Lector habes tandem ueneranda uolumina docti
Victruuii:
quorum copia rara ſuit.
Hæc lege: nam diſces: noua: magna: recondita: pulchra:
Et quæ ſint in reſæpe futura tua.
Emendata uides: ſed peccat littera ſiqua
Corrige.
nemo ſatis lynceus eſſe poteſt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index