Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
191 159
192 160
193 161
194 162
195 163
196 164
197 165
198 166
199 167
200 168
201 169
202 170
203 171
204 173
205 173
206 174
207 175
208 176
209 177
210 178
211 179
212 180
213 181
214 182
215 183
216 184
217 185
218 186
219 187
220 188
< >
page |< < (161) of 412 > >|
193161QVINTVS.
Cum foro baſilicæ, ærarium, carcer, curia coniunguntur, ideo mihi peropportunum uiſum eſt unico uesti-
gio
omnia huiuſmodi membra deſcribere, ut ea quæ forum constituunt, ſuis locis diſponantur.
nam Vitru. ca-
pite
huius uoluminis tertio inquit.
{ Cum forum constitutum fuerit } tractauerat enim de ærario, curia, car-
cere
, &
baſilica. unde cum uellet ad theatrorum deſignationem peruenire, dixit ea uerba. { Cum igitur
forum
conſtitutum fuerit, } Baſilicæ nomen ( ſi uelimus interpretari ) regiam ſigniſicat, in ea ius dicebatur
ſub
tecto, magnaq́;
in ea rerum negotia tractabantur. legitur apud Plutarchum Paulum Aemilium magnifi-
centiſſimam
baſilicam construxiſſe, ac nonaginta ex noſtris millia aureorum in ea expendiſſe.
putant hodie
nonnulli
eam fuiſſe inter ſancti Adriani, &
Faustinæ templa. iubet ergo Vitr. Baſilicarum loca diſponi apud
forum
, immo eſſe foris coniuncta, locis quàm calidiſſimis, redditq́;
rationem, ut per hyemem ſine moleſtia
2220 tempeſtatum ſe conferre in eas negotiatores poſſint.
Intelligit autem calida loca a ſeptentrione, & Aquilone
auerſa
, quemadmodum ipſe decimo huius uoluminis capite declarat.
Conſtituta area, in qua baſilica ſit
collocanda
, ad ſymmetrias peruenit.
Baſilica neſcio quid cum æde ſacra commune habere debet, non tamen
æquali
dignitate construenda.
Litigantium, notariorum, ſcriptorumq́; copijs inſeruiendum eſt, ideo ampla,
libera
, luminoſa, porticibus, tribunalibus abundare oportet.
Latitudo non minus quàm ex tertia, nec ma-
gis
quàm ex dimidia longitudinis constet, idest non ſint minores baſilicæ in latitudine ſeſquialtera, nec maiores
dupla
proportione cum longitudine, ea tamen conditione, ut libera area ſit, nec ulla alia ratione impedita.
tunc
enim
loci natura coget ſymmetriam commutari, quod quando euenerit, obſeruabimus maiorem proportionem
quàm
fieri poteſt, dandam eſſe.
nam ſi ſeſquiquartam, & ſeſquitertiam dare poſſumus, eligemus ſeſquitertiam,
&
it a de alijs. Cum uero libera erit area, obſeruabimus eas proportiones, quas Vitr. dixit, unde uidetur error
3330 eorum, qui tripla proportione constare baſilicarum longitudines ad latitudinem dixere.
nam cum Vitr. dixit
non
minus quàm ex tertia, ſi triplam intelligeremus, eſſet contra illud quod dixit, ne plus quàm ex dimidia.
nam
plus
est tripla, quàm dimidia.
Si uero adhuc amplior, ut dupla proportione, ædiſicare baſilicã poßimus, tunc in
extremis
chalcidica constituantur.
Albertus non Chalcidica, ſed cauſidica legit, & putat fuiſſe ambulationes
ſecundũ
tribunal tranſuerſas, ubi rhetores, &
cauſidici uerſarentur, quæ formam T literæ efficerent. hoc non
placet
.
Alij legunt chalcidica. unde apud ſextũ Pompeium Philander ait ſe legiſſe chalcidicum genus eſſe ædiſi-
, ab urbe Chalcide dictum.
Arnobius lib. 4. contra gentes. Scribuntur ueſtri in triclinijs cæleſtibus,
atque
in chalcidicis aureis cœnitare, potare, &
ad ultimum fidibus, & uocum modulatione mulceri. hæc ſatis
placent
, quando non liceat nobis uerbum mutare, &
ita, ut a Lacedæmonijs Laconicum, ita a Chalcidenſibus,
chalcidicum
dici.
Alij legunt chalcidica ſimiliter, & interpretantur officinam, ubi pecunia cuditur, quam
4440 nos cæcam dicimus.
Erant enim apud antiquos triumuiri pecuniæ cudendæ, quos in æreis nummis ita ſcriptos
obſeruabimus
A.
A. A. F. F. ideſt auro, argento, ære, flando, feriundo. cumq́; coniuncta foris ea mem-
bra
eſſe debeant, ſcilicet ærarium, curia, carcer, &
baſilica, ut ſequenti capite ostendetur, non abſurdum ui-
detur
officinam eam, ſi locus patitur, prope baſilicam constituendam.
legunt alij Chalciæca, & eandem offici-
nam
intelligunt, quam dixi, &
nullam ponunt differentiam inter Chalcidica, & Chalciæca. Nulli dubium eſt,
quin
reperiatur hoc nomen Chalciæca.
Primo enim uolumine Thucyd. inquit. Petebant etiam Athenienſes
a
Lacedæmonijs, ut aliam quoque offenſionem illatam templo Mineruæ Chalciæcæ diluerent.
Minerua enim
a
templo ære facto, aut a ſtatua ærea ita uocabatur.
Sed quis ex ære templa dixerit extructa ? Aio Romæ fuiſ-
ſe
locum hoſpitio datum legationibus, qui Græcoſtaſis dicebatur, a Græcis, tanquam a digniori gente denomi-
natum
, quo loco Plin.
Flaminium uouiſſe templum dicit æreum Concordiæ, ſi forte populum tum diſſi-
dentem
conciliare poſſet.
Sed cum pecuniam non poſſet a populo exigere, ut ædem conſtrueret, ex fœneratori-
5550 bus mulcta ædiculam eam fecit.
Quare non eſt dubitandum, quin hoc nomen reperiatur. Sed quid ad rem ?
puto ego de baſilica ea Vitr. loquutũ fuiſſe, quæ in foro Iulio, ubi Cæſar ſteterat ædiſicata erat, ibi enim ther-
marum
ueſtigia reſtant, &
quædam Aquilij memoria, Aquilius enim iudex erat, de cuius domo, apud Cicer-
leges
.
& nos inſcriptionem uidimus, in qua mentio fasta eſt Aquilij in foro Iulio, ideo codicibus illis aſſenti-
mur
in quibus legitur in uilla Aquilianæ, &
non in Iulia. Hæc nos coniecturari poſſumus, ſed cum authoritate
repertum
ſit calcidica eſſe magna, &
ampla quædam ædificia, credere poſſumus non male eſſe legendum { Cal-
cidica
} id est loca ampla, in qua magiſtratus conueniebant more Calcidenſium ædificata.
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index