Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
191 159
192 160
193 161
194 162
195 163
196 164
197 165
198 166
199 167
200 168
201 169
202 170
203 171
204 173
205 173
206 174
207 175
208 176
209 177
210 178
211 179
212 180
213 181
214 182
215 183
216 184
217 185
218 186
219 187
220 188
< >
page |< < (197) of 412 > >|
229197QVINTVS. hypætrhisq́; collocari oporteat in ciuitatibus ambulationes. autem uti ſint ſemper ſiccæ, & non
lutoſæ
ſic erit faciendum.
Fodiantur, & exinaniantur quám altiſsime, & dextra, atque ſiniſtra ſtru-
ctiles
cloacæ ſiant, inq́;
earum parictibus, qui ad ambulationem ſpectauerint, tubuli inſtruantur in-
clinati
ſaſtigio in cloacis.
His perfectis, compleanturea loca carbonibus, deinde inſuper ſabulone
ambulationes ſternantur, &
exæquentur, ita propter carbonum naturalem ratitatem,& tubulorum
in
cloacas inſtructionem, excipientur aquarum abundantiæ, &
ita ſiccę & ſine humore perfectæ ſue-
rint
ambulationes.
præterea in his operibus theſauri ſunt ciuitatibus in neceſſarijs rebus a maioribus
conſtituti
.
In concluſionibus enim, reliqui omnes faciliores ſunt apparatus, quàm lignorum. Sal
enim
facile ante importatur, frumenta publicè, priuatimq́;
expeditius congeruntur, & ſi deſint, ole-
1110 ribus, carne, ſeu leguminibus defenditur.
Aquæ ſoſſuris puteorum, & de cœlo repentinis tempeſta-
tibus
ex tegulis excipiuntur.
De lignatione, quæ maxime neceſſaria eſt ad cibum excoquendum, diſſi-
cilis
, &
moleſta eſt apparatio, quod & tardè comportatur, & plus conſumitur. In eiuſmodi tempo-
ribus
tunc ambulationes aperiuntur, &
menſuræ tributim ſingulis capitibus deſignantur. Ita duas
res
egregias hypætrhæ ambulationes præſtant, unam in pace ſalubritatis, alteram in bello ſalutis.
Er-
go
his rationibus ambulationum explicationes, non ſolum poſt ſcenam theatri, ſed etiam omnium
Deorum
templis effectæ, magnas ciuitatibus præſtare poterunt utilitates.
Quoniam hæca nobis ſa-
tis
uidentur eſſe expoſita, nunc inſequentur balnearum diſpoſitionum demonſtrationes.
3330

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index