Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
201
201 (169)
202
202 (170)
203
203 (171)
204
204 (173)
205
205 (173)
206
206 (174)
207
207 (175)
208
208 (176)
209
209 (177)
210
210 (178)
< >
page |< < (170) of 412 > >|
202170LIBER circum ſæpe aqua ad naumachias ducebatur. Amphitheatrum tanquam ex duobus theatris frontibus und
poſitis compoſitum erat.
omnia hæc ex uſu ita constituebantur. De theatro uero dicamus, ex fine ipſum con-
ſtitui, ea forma, quam ponit Vitr.
ut igitur omittamus ea, quœ omni œdificio conueniunt, ideſt ſalubritas loci,
fundamentorum ſoliditas, areaq́;
, de quibus copioſe ſuperius eſt diſputatum, conſiderare debemus perſonxs,
quæ ad ſpectacula ſe conferunt, &
ſpectacula ipſa: , quæ fiunt. Si perſonas reſpicimus, inueniemus multitudi-
nem nobilium, &
plebis, quæ ſimul eunt, una manent, & forte ſimul diſcedunt, ideo aditus multi requiruntur,
exitusq́;
, & aſcenſus ſine impedimento, & ambulationes, tectaq́; adimbres euitandos. & quoniam diu, &
longo tempore in ſpectatione ludorum morantur, neceſſaria eſt ſedendi commoditas, &
alibi ut nobiles, &
patritij, alibi ut uulgus &
populus ſedeat. Nobiles inferiores ſedes occupabunt, populus altiores, nam fator,
&
turpis odor in altum euehitur. ne igtur nobiles offendãtur, inferius ſedere debent. Omnes tamen ita commo-
1110 de ſedebunt, ut audire, &
ſpectare poßint. Actores, histrionesq́; loca habeant, in quibus ſe commode parent,
&
unde egrediantur; atque hæc ad perſonas pertinent. Quæ uero ad ſpectacula ſpectant ſunt hæc. primum
uniuerſa loci ſpecies, nam in theatris poemata recitantur, muſici inducuntur:
ideo neceſſe est eam formam
theatro dare, ut audire poſſint poemata, &
ſonos. Deinde neceſſe eſt uocis motus, & loci qualitatem conſidc-
rare, &
quæ ſit uocis aſcenſus ratio, & quomodo unà ad aures perueniat, unde de harmonia, uaſisq́; ſonum
mittentibus eſt dicendum.
Quæ omnia diligentiſſime abſoluit Vitr. De ſalubritate loci primo agit, rationemq́;
rei reddit, nosq́; ad primum uolumen remittit, in quo ea diligenter eſt perſequutus, quæ ad locorum electionem
pertinent, &
hoc loco facilia ſunt. mox de fundamentis loquitur dicens.
Fvndamentorvm autem ſi in montibus fuerit, facilior erit ratio, ſed ſi neceſsitas coegerit in pla
no, uel in paluſtri loco ea conſtitui, ſolidationes, ſubſtructionesq́;
ita erunt faciendæ, quemadmodum
2220 de fundationibus ædium ſacrarum in tertio libro eſt ſcriptum.
Minor ſumptus, commoditas amplior, ſoliditas firmior erat, ubi theatrorum fundamenta in montibus
iacienda erant.
Mons enim gradationibus faciendis commodior, firmiſſimis tanquam humeris pondus ſuftine-
bat, ita ut animaduertere nt antiqui in theatris constituendis ad loca eminentia, quœ uel montes eſſent, uel mon
tibus ſimilia:
ſed cum neceßitas cogebat in plano, uel palustri loco ea conſtitui, tum ſolidum erat quærendum,
uel ſubstructiones, &
ſolidationes faciendœ, quemadmodum ſupra dictum est. Recte antem dixit { Sineceſ-
ſitas coegerit loco palustri} nam ſupra euitanda loca paluſtria eſſe monuit, niſi paludes eæſint, quales erant
Altini, &
Aquileiæ & quales Venetœ hodie ſunt.
Insvper. fundamenta lapideis, & marmoreis copijs gradationes ab ſubſtructione fieri debent.
Statim a fundamento gradationes faciendæ, aut marmoreæ, ſi adeſt copia; aut lapideæ, ſi ſumptui parcen-
3330 dum.
Ecce poſt ſalubritatem loci, commoditatem quœrit Vitr. & magnificentiam operis, qualis non erat an-
tiquitus, cum dicat Ouidius.
Primus ſollicitos feciſti Romule ludos, # Illic quas tulerant nemo roſa palatia frondes
# Cum uidit uiduos rapta Sabina uiros.
# Simpliciter poſitæ ſcena ſine arte fuit.
Tum neq; marmoreo pendebant uela Theatro, # In gradibus ſedit populus de ceſpite factis, & c.
# Nec fuerant liquido pulpita rubra croco.
Solebant feſtis diebus rustici conuenire ſimul, & ſacra diuerſa, ludosq́; facere, qui mos uſque adeò placuit
Athenienſibus, ut primi in ciuitaiem eum induxerint;
Locumq́; ludorum theatrum nominauerunt. Romani
poſtea ijſdem moribus delectati, theatra &
ipſi in vrbe uoluere. Sed ab initio lignea, non lapidea, neque mar-
morea conſtituere, &
ad tempus. inde maiori ſumptu lignea, & ad tempus etiam fecere, quemadmodum Legitur
4440 de theatro M.
Scauri ædilis ad menſem octuaginta millium hominum capaci. Tertiam epiſcenum habens, ter-
centum, &
ſexaginta columnis marmoreis ornatam, nam primi ordinis colunœ erant pedum 37, inferior
autem ſcenæ pars marmorea.
Media uitrea, ſumma inaurata erat. inter columnas ad tria millia ſigna ex metal-
lo poſita erant.
Theatrum huiuſmodi cœteris maius cum eſſet, nec facile eius imitari magnificentiam cum
Curio non poſſet, cum funus patris, ludosq́;
inſtituiſſet, induſtriœ ſe dedit. itaque duo theatra lignea axibus in-
nixa conſtituit, ita ut ſpectante, &
ſedente populo circumuolui poſſent, modoq́; bina theatra partita, modo in
unum amphitheatrum cohærentia cernerentur.
Resmira, periculoſæq́; plena aleæ, ingenioſa, & multis indiga
ergatis, rotulisq́;
, quibus facile conuolui poſſet. nos hic quomodo id ſieri poſſet dicemus. Semidiameter theatri
in partes I8, a circumferentia partiatur, &
in ſeptima centrum axis figatur, in quo theatrum ſubiectis ro-
tulis, tanquam cilindris æneis circumuoluatur, eorum axibus ad axes theatrorum reſpondentibus.
Axes
5550 utriuſque theatri in eadem linea constituantur.
horum interualla duorum erunt ſemidiametrorum, & decima
octaua ſemidiametri parte, uoluiq́;
debent unus poſt alterum, quemadmodum ingenioſus Franciſcus Marco-
linus recte conſiderauit.
Poſt hæc Gn. Pompeius ad œternitatem reſpiciens theatrum lapideum fecit magnifice
ornatum, unde celebre factum fuit.
prœter id Lugduni Marcellus Octauiæ Auguſti ſororis filius theatrum
octuaginta millium hominum capax ædificauit, &
Cornelius Balbus aliud Augusti ſuaſu theatrum Romæ con
ſtituit;
multaq́; etiam in reliquis Italiæ urbibus tam lignea, quàm lapidea thea@ra ædificauerunt antiqui, quo-
rum una ratio, &
ſinis, diuerſa licet magnitudo. # Plinius libro trigeſimo ſexto ita inquit, Theatra duo ita
fecit ampliſſima e ligno cardinum ſingulorum uerſatili ſuſpenſa libramento, in quibus utriſque antemeridiano
ludorum ſpectaculo edito, inter ſe ſe auerſis, ne inuicem obſtreperent ſcenœ, &
repente circumactis ut contra
starent, postremo iam die deſcendentibus tabulis, &
cornibus inter ſe coeuntibus, faciebat amphitehatrum,
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index