Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
201
201 (169)
202
202 (170)
203
203 (171)
204
204 (173)
205
205 (173)
206
206 (174)
207
207 (175)
208
208 (176)
209
209 (177)
210
210 (178)
< >
page |< < (174) of 412 > >|
206174LIBER atque aſcenſione abundat proximis, & minimis interuallis, ita dictum quaſi adaptatum, & conſertum. Diato-
nicum uero appellatur, quoniam plurimum eſt in ſpatijs, quæ tono distant, quaſi per tonos progrediens.
Chro-
maticum uero ita dicitur, quaſi coloratum, chroma enim color eſt.
& quoniam genus hoc coloris modo mu-
tatur a prima intentione, ideo color nominatur, &
hemitonijs abundat. Ex ijs tribus generibus. naturæma-
gis proximum eſt diatonicum, ſua enim ſponte cuique inter canendum natura ſuccedit.
Artificioſum magis eſt
chromaticum quàm diatonicum, a peritis tantum exercetur, ideo antiquitus maior pars muſicorum in eo ge-
nere laborabat, quod mulcere animos, &
in effectus uarios traducere instituebant. Efficacius uero eſt Har-
monicum, &
præſtantius & excellentius in muſica ſingulare opus, ideo a nonnullis uel neglectum, uel non ad-
ſcitum inter melorum genera, tanquam id, quod difficillime in uſum ueniat.
Seuerum, firmum, & constans est
1110 diatonicum, mores, &
habitus uiriles ostendens. Molle, & querulum chromaticum. authoritate plenum
harmonicum.
cum igitur modulationem quandam mens ſit ordinare, quàm primum ad genus, reſpiciendum
eſt, ſecundum quod modulari intendimus.
ita enim uoces, aut organa moderabimur, nam flexibilibus, & que-
rulis moribus chromaticum dabimus;
magnis, & heroicis diatonicum. alijs alio utemur uel ſimplici, uel per-
mixto genere.
permiſcentur enim genera, & unumquodque multis modis partiri, ac ordinari poteſt unde ſin-
gulares cuiuſque generis partitiones, quoſdam quaſi aſpectus rerum præferunt, molles, temperatos, graues,
mutabiles, conſtantes, medios, quatenus fertrerum natura.
Vnum quodque igitur genus. plures ideas habere
ſolet, quibus diuerſas rerum facies ostendat, in qua re pulcherrimus quiſque harmoniæ effectus ponitur, &

collocatur.
quod ut conſider atione dignum est, ita noſtris diebus a paucis conſideratur, & multi putant ſolo
diatonico genere omnium rerum naturas exprimi poſſe.
obstinati, & durirationem fugiunt, aut quia, quod
didicere, amittere putant, aut quia fieri non poſſe credunt, ut tot regulæ obſeruentur, aut quia re uera igno-
2220 rantes cum ſint, contemnunt ea, quæ neſciunt.
Vellem ut hic locus requireret colorum, & formarum cu-
iuſque generis tractationem, nam certa experientia efficere ſperarem, ut auresiudicium darent eorum, quæ
multis, &
certis argumentis ita eſſe ostenderem, & comprobarem, ſed nos alia uocant, modo Vitruuium, quæ
diximus approbantem, audiamus.
In his tribus generibus diſsimiles ſunt tetrachordorum diſpoſitiones, quod harmonia tetrachordo-
rum &
tonos, & dieſes habet binas. Dieſis autem eſt toni pars quarta, ita in hemitonio duæ dieſes
ſunt collocatæ.
Chromati duo hemitonia in ordine ſunt compoſita, tertium trium hemitoniorum
eſt interuallum.
Diatoni duo ſunt continuati toni, tertium hemitonium finit tetracordi magnitudi-
nem.
Ita in tribus generibus tetrachorda ex duobus tonis, & hemitonio ſunt peræquata.
333068[Figure 68]HARMONICVM.dieſis
dieſis
ditonus.
69[Figure 69]CHROMATICVM.bemiton.
bemiton.
trihemit.
70[Figure 70]DIATONICVM.hemiton.
tonus
tonus.
4440
Vt ea intelligantur, quæ a Vitr. dicuntur, exponam quid ſit tetrachordum, quid interuallum, quid tonus,
quid denique ſit unusquiſque terminorum, qui a Vitru.
ponuntur. Ex ordinatis igitur uocum aſcenſionibus,
quæ (ut dixi) ſystemata dicuntur a Græcis, ſcalæ a noſtris, perfecta, &
abſoluta illa eſt, quæ inter imum, &
ſummum gradum eum concentum, quem ſymphoniam Græci, conſonantiam latini appellant, continet, qui reli-
quos omnes concentus &
ſymphonias amplectitur. Ordinariautem huiuſmodi gradus ad perfectam conſo-
5550 nantiam non poſſunt, niſi quatuordecim numero ſint interualla, inter quindecim uocis gradus collocata.
Gra-
dum intelligo uocis locum ſiue depreſſus, ſiue altior ſit.
Cæterum quia a initio ſtatim non undequaque perfe-
ctæ, &
abſolutæ artes fuere, ſed artes, & ſcientiæ additamento, & tempore creuerunt, ideo non ſtatim ab ini-
tio integra illa, &
abſoluta uocum ordinatio inuenta est, ſed poſtea omnes gradus additione prioribus facta
conformati, &
coaptati ſunt, unde in formandis muſicis organis, & experiundis conſonantijs neruis, & fidi-
bus in abaco diſtentis utebantur, interim unica, interim pluribus chordis tentantes, quod animo concepiſſent,
ſonitibus exprimere.
Cum unica chorda, neruoq́; experirentur quod uoluiſſent, monochordum inſtrumentum
ab unica, &
ſola chorda nominauere. Sed cum uellent pluribus fidibus exerceri, ab earum numero inſtrumen-
ta uocabaut.
Ideo tetrachordum ex quatuor, pentachordum ex quinque, & ita alia uſque ad pentedecachor-
dum ex quindecim neruis, &
chordis appellauere. nerui autem, & chordæ illæ gradus, & uocis aſcenſiones ſi-
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index