Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
211
211 (179)
212
212 (180)
213
213 (181)
214
214 (182)
215
215 (183)
216
216 (184)
217
217 (185)
218
218 (186)
219
219 (187)
220
220 (188)
< >
page |< < (178) of 412 > >|
210178LIBER ratum, & equale diatonicum nominatur. Quartus color hoc genus deſignat, incipiens a ſeſquidecima quinta,
inde ſeſquioctauam colorando, in ſeſquinonã terminatur.
is color eſt conſtans, & firmus, maſculum habitum,
&
uirilem format, & ideo ſintonus nominatur. Quintus demum quia tonis abundat, diatonus nominatur
duobus tonis, &
dieſi tetrachordum ſuum conficiens. & hoc robuſtius, & firmius cæteris habetur. Hactenus
cuiusq́;
generis colores collegimus iuxta componentium intentione, & in omni colore tetrachordi forma dia-
teſſaron concentum amplectitur, id est quartam duobus tonis, &
dieſi constantẽ, & hoc illud est, quod Vitru
uius dixit.
Ita in tribus generibus tetrachorda ex duobus tonis, & hemitonio ſunt peræquata.
SED ipſa cum ſeparatim uniuſcuiuſque generis ſinibus conſiderantur, diſsimilem habent interual-
lorum deſignationem.
Summa tetrachordorum in ſingulis generibus peræquatur. omnia enim tetrachorda cuiuſque generis dia-
1110 teſſaron concludunt, ſed ſeorſum conſiderata, id eſt ſecundum cuiuſque generis proprios colores, &
fines in-
teruallornm diſſimilem habent deſignationem, alijs enim interuallis chromaticum, alijs diatonicum, alijs har-
monia ad diateſſaron ſcandit, &
colores quoque diuerſi, diuerſitate interuallorum tetrachorda deſignant.
Quare cum hoc ita ſit concludit Vitruuius.
Igitvr interualla tonorum, & hemitoniorum, & tetrachordorum in uoce diuiſit natura, finiuitq́;
terminationes eorum menſuris, interuallorum quantitate, modisq́; certis diſtantibus conſtituit qua-
litates;
quibus etiam artiſices, qui organa fabricant, ex natura conſtitutis utendo comparant ad con-
centus conuenientes eorum perfectiones.
Ars naturam obſeruando concentus inuenit: natura enim interualla tonorum, & hemitoniorum & tetra-
2220 chordorum diuiſit, finiuitq́;
terminationes eorum menſuris, non quia natura ipſaſciat diuidere, & ſinire, ſed
quia natura comparatum eſt, ut non prius tonus, aut hemitonium, aut aliud interuallum reſpondeat, quàm ad
certum gradum peruenerit uox humana, a qua artifices accepere organorum ſuorum temperamenta, dedit
igitur natura uim toni, &
hemitonij, & alterius interualli conſtituendi, ſed ars inuenit qua proportione ſin-
gula constent.
Natura ſecundum affectus ſponte homines, uocesq́; monet, ſed ars ratione, & uia collegit
quantitatem, &
qualitatem ſonituum, & generum permixtionem, colorumq́; & figurarum diuiſionem, idea-
rum inuentionem, formarum applicationem, ac primum de ſonituum numero muſici diſſeruere.
Vnde Vi-
tru.
dicit,
Sonitvs, qui Græce phtongi dicuntur, in unoquoque genere ſunt decem, & octo, e quibus octo
ſunt in tribus generibus perpetui, &
ſtantes, reliqui decem cum communiter modulantur, ſunt
uagantes.
3330
Certum eſt conſtitutionem, ordinationemq́; muſicam ſonitibus conſtare. Sonitus eſt caſus, aut qualitas indi-
uidu a uocis, cuius quantitas, aut magnitudo certa est, &
præfinita, & principium modulationis, in quod tan
quam elementum concentus omnis diſſoluitur, ex ſonitibus extremi alij ſunt, alij uero medij in ordinationi-
bus, &
ſcalis; extremorum quidam grauiſſimi ſunt, ſub quibus nullus eſt ſonus; alij acutiſſimi ſupra quos non
eſt aſcenſus in perfectis ordinationibus.
medij & graues & acuti inxta comparationes diuerſas eſſe ſolent;
graues, ſi altioribus, acuti ſi grauioribus comparentur, quemadmodum inter naturæ elementa grauißima eſt
terra, leuiſſimus ignis, aqua &
aer graues, & leues, nam aqua terræ collata leuis, aeri comparata grauis di-
citur, item &
aer igni grauis, aquæ leuis eſſe uidetur. unde ex elementorum comparatione tetrachordi ſonitus
quatuor inuenti ſunt.
Acuti ſonitus celerioribus, & crebrioribus; graues uero tardioribus, & rarioribus
motionibus fiunt, ut experientibus eſt manifestum.
Quæ enim magis intenditur chorda, celerius mouetur; quæ
4440 remißior eſt, tardius.
ſimiliter quæ magis intenditur chorda, crebriores ictus, quàm quæ remittitur, habere
dignoſcitur.
Quanquam uero unica motio uidetur, non eſt tamen credendum ſingulari motu chordam moue-
ri, ſed pluribus;
quæ ſingularis, & unica motio ob crebritatem apparet, quemadmodum continuus igneus i i-
detur orbis, quando magna celeritate uirga a capite accenſa circumuoluitur.
Est tamen quod ſcias acutum,
&
graue translatione quadam de auditu afferri. nam primo in magnitudinibus inueniuntur. nam acutum in
tactione dicitur id, quod celeriter agit, unde gladius acutus, quod cito pungit, &
ſecat. Hebes autem qui tar-
de agit, neque tam ſecat, aut pungit quàm premit, aut impellit.
ut piſtillum: Nam ſi quid ad pungendum aptũ
facere uolumus, id acuimus:
quod uero ad impellendum, obtuſum ſacimus. Ita ergo in ſonitibus, acutos eos di-
cimus, qui celeriter ad ſenſum pertinent, nec cito deſinunt, ut fides magis intentæ, quales ſunt netarum fides,
quæ ijs, quæ minus intentæ ſunt, cuiuſmodi ſunt hypatæ, acutiores ſonitus edunt.
Nete enim plus reliquis in
5550 pulſu, celeriter feriens aerem propter intentionem, acutißimum edit ſonum.
Sednos ad rem. Quindecim
ſonitus, hos uoces noſtri appellant, Græcipthongos:
quemadmodum cum dicimus, quatuor uoces, aut quinque,
aut ſex ſæpius capiendas, accipere, &
dare uocem, intonare uocem, & huiuſmodi. Quindecim ergo ſonitus
in perfecta ordinatione, &
ſcala inueniuntur, nanquam plures quoque ſint, quemadmodum in conſtitueuda
manu dignoſcimus, in qua uiginti, &
amplius uoces collocantur, & Vitr. ipſe decem, & octo ſonitus facit,
ſed qua ratione id ſiat, postea dicam.
Cæperunt antiqui minori uocum, uel ſonituum numero organa compo-
nere, inde addendo, &
progrediendo ad quindecim peruenere. primum ergo tetrachordum fecere, id eſt or-
ganum quatuor chordis constans;
primam chordam, quæimum locum, & grauem ſonum reddit, a rei natu-
ra bypaten, idest primam uocauere;
proximam huic parhypaten, hoc eſt primæ proximam nominarunt; po-
stremam neten, ideſt ultimam, &
tertiam paraneten, ideſt penultimam appellarunt. Ecce quàm commode a
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index